monumenta.ch > Isidorus > 9 > 3 > 4 > 5 > 6 > 4 > 8 > 1 > 9 > 8 > 4 > 4 > M > 1 > 5 > 8 > 8 > 5 > 4 > 2 > 5 > 5 > 8 > 3 > 6 > 7 > 30 > 20 > 8 > 3 > 7
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, VI. Explosa iustitia, cupiditas, iniquae leges, audacia, avaritia, ambitio, superbia, impietas, aliaque regnarunt vitia. <<<     >>> VIII. De iustitia omnibus nota ac non suscepta; de vero Dei templo, atque de eius cultu, ut cuncta conterantur vitia.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT VII. De Iesu adventu et fructu; atque de eius saeculi virtutibus et vitiis.

1 Sed Deus, ut parens indulgentissimus, appropinquante ultimo tempore, nuntium misit, qui vetus illud saeculum fugatamque iustitiam reduceret; ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus. Rediit ergo species illius aurei temporis, et reddita quidem terrae, sed paucis assignata iustitia est; quae nihil aliud est, quam Dei unici pia et religiosa cultura. Sed moveat aliquem fortasse, cur si haec sit iustitia, non omni humano generi sit data; nec in eam multitudo universa consenserit. Magnae hoc disputationis est, cur a Deo, cum iustitiam terrae daret, sit retenta diversitas: quod et alio loco declaravi, et ubicumque oportune inciderit, explicabitur. Nunc designare id brevissime satis est: Virtutem aut cerni non posse, nisi habeat vitia contraria; aut non esse perfectam, nisi exerceatur adversis. Hanc enim Deus bonorum ac malorum voluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono; nec alterius ratio intelligi, sublato altero, potest. Deus ergo non exclusit malum, ut ratio virtutis constare posset. Quomodo enim patientia vim suam nomenque retineret, si nihil esset, quod pati cogeremur? Quomodo laudem mereretur devota Deo suo fides, nisi esset aliquis qui a Deo vellet avertere? Nam et ideo potentiores esse iniustos permisit, ut cogere ad malum possent; ideo plures, ut virtus esset pretiosa, quae rara est. Quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breviter ostendit in capite obvoluto. 'Nam quae, inquit, virtus esset innocentia, nisi laudem raritas dedisset? Verum quia natura sic comparatum est, ut odium, cupiditas, ira, in id, quod incubuerunt, agant caecos, supra hominem videtur culpa vacare. Alioqui si natura pares omnibus affectus dedisset, pietas nihil erat.'
2 Hoc quam verum sit, docet necessitas ipsa rationis. Si enim virtus est, malis ac vitiis fortiter repugnare, apparet sine malo ac vitio nullam esse virtutem: quam Deus ut absolutam perfectamque redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset. Agitata enim malis quatientibus, stabilitatem capit; et quanto frequenter impellitur, tanto firmiter roboratur. Haec nimirum causa efficit, ut quamvis sit hominibus missa iustitia, tamen aureum saeculum non esse dicatur; quia malum non sustulit, ut retineret diversitatem, quae sacramentum divinae religionis continet sola.
Lactantius HOME

bav161.287 bmv147.214

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik