monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, V. Quae sub Saturno erat vera iustitia, hanc Iupiter fugavit. <<<     >>> VII. De Iesu adventu et fructu; atque de eius saeculi virtutibus et vitiis.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT VI. Explosa iustitia, cupiditas, iniquae leges, audacia, avaritia, ambitio, superbia, impietas, aliaque regnarunt vitia.

1 Quorum omnium malorum fons cupiditas erat: quae scilicet ex contemptu verae maiestatis erupit. Non tantum enim, non participabant alios ii quibus aliquid affluebat: sed aliena quoque rapiebant, in privatum lucrum trahentes omnia, et quae antea in usus hominum etiam singuli laborabant, in paucorum domos conferebantur. Ut enim servitio caeteros subiugarent, in primis necessaria vitae subducere et colligere coeperunt, eaque firmiter conclusa servare, ut beneficia coelestia facerent sua; non propter humanitatem, quae nulla in ipsis erat, sed ut omnia cupiditatis et avaritiae instrumenta corraderent. Leges etiam sibi nomine iustitiae iniquissimas iniustissimasque sanxerunt quibus rapinas et avaritiam suam contra vim multitudinis tuerentur. Tantum igitur auctoritate, quantum viribus, aut opibus, aut malitia praevalebant. Et quoniam nullum in his vestigium iustitiae fuit, cuius officia sunt humanitas, aequitas, misericordia, iam superba et tumida inaequalitate gaudebant; altioresque se caeteris hominibus, satellitum comitatu, et ferro, et insigni veste faciebant. Hinc honores sibi, et purpuras, et fasces invenerunt, ut securium gladiorumque terrore subnixi, quasi iure dominorum perculsis ac paventibus imperarent. In hac conditione humanam vitam rex ille constituit, qui, debellato ac fugato parente, non regnum, sed impiam tyrannidem vi et hominibus armatis occupavit; et aureum illud iustumque saeculum sustulit, coegitque homines malos et impios fieri, vel ex hoc ipso, quod ipsos avertit a Deo ad se adorandum: quod terror insolentissimae potestatis expresserat.
2 Quis enim non metueret eum, quem arma cingebant, quem ferri et gladiorum fulgor insuetus circumdabat? aut cui parceret alieno, qui ne patri quidem suo pepercerat? Quem vero metueret, qui Titanum robustum et excellentem viribus gentem bello vicerat, occidione deleverat? Quid mirum, si omnis multitudo, insolito metu pressa, in unius adulationem concesserat? Hunc verebantur, huic honorem maximum deferebant. Et quoniam mores ac vitia regis imitari, genus obsequii iudicatur, abiecerunt omnes pietatem, ne exprobrare regi scelus viderentur, si pie viverent. Sic assidua imitatione corrupti, divinum fas reliquerunt; et paulatim male vivendi consuetudo mos factus est. Nec iam quidquam ex antecedentis saeculi pio atque optimo statu mansit: sed explosa iustitia, et veritatem secum trahens, reliquit hominibus errorem, ignorantiam, caecitatem. Imprudentes igitur poetae, qui eam confugisse cecinerunt ad Iovis regnum. Si enim saeculo, quod vocant aureum, iustitia in terra fuit, a Iove utique pulsa est, qui aureum saeculum commutavit. Saeculi autem commutatio, et expulsio iustitiae, nihil aliud, ut dixi, quam desertio divinae religionis putanda est; quae sola efficit ut homo hominem carum habeat, eumque sibi fraternitatis vinculo sciat esse constrictum: siquidem pater idem omnibus Deus est, ut Dei, patrisque communis beneficia cum iis qui non habent, partiatur, nulli noceat, nullum premat, non fores claudat hospiti, non aurem precanti; sed sit largus, beneficus, liberalis, quas regias esse laudes Tullius existimavit. Haec est profecto iustitia, et hoc aureum saeculum, quod Iove primum regnante corruptum, mox et ipso, et omni eius progenie consecrata, deorumque multorum suscepto cultu, fuerat omne sublatum.
Lactantius HOME

bav161.285 bmv147.213

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik