| 1 | Nunc reddenda est de iustitia proposita disputatio: quae aut ipsa est summa virtus, aut fons est ipsa virtutis; quam non modo philosophi quaesierunt, sed poetae quoque, qui et priores multo fuerunt, et ante natum philosophiae nomen pro sapientibus habebantur. Hi plane intellexerunt abesse hanc a rebus humanis, eamque finxerunt offensam vitiis hominum, cessisse e terra, in coelumque migrasse; atque ut doceant, quid sit iuste vivere, (solent enim praecepta per ambages dare) a Saturni temporibus, quae illi vocant aurea, repetunt exempla iustitiae, narrantque in quo statu fuerit humana vita, dum illa in terra moraretur. Quod quidem non pro poetica fictione, sed pro vero habendum est. Saturno enim regnante, nondum deorum cultibus institutis, nec adhuc ulla gente ad divinitatis opinionem consecrata, Deus utique colebatur. Et ideo non erant neque dissensiones, neque inimicitiae, neque bella. Nondum vesanos rabies nudaverat enses, ut Germanicus Caesar in Arataeo loquitur carmine: Nec consanguineis fuerat discordia nota. Immo ne alienigenis quidem: sed neque ulli omnino gladii, qui nudarentur, fuerunt. Quis enim praesente ac vigente iustitia, aut de tutela sui, cum nemo insidiaretur, aut de pernicie alterius cogitaret, cum nemo quidquam concupisceret? Malebant tenui contenti vivere cultu, ut Cicero in suo narrat, quod est proprium nostrae religionis. Ne signare quidem, aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant. Quippe cum Deus communem omnibus terram dedisset, ut communem degerent vitam, non ut rabida et furens avaritia sibi omnia vendicaret, nec ulli deesset quod omnibus nasceretur. Quod poetae dictum sic accipi oportet, non ut existimemus nihil omnino tum fuisse privati, sed more poetico figuratum; ut intelligamus, tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent, nec soli absconditis incubarent, sed pauperes ad communionem proprii laboris admitterent. Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant. Nec mirum, cum promptuaria iustorum benigne paterent omnibus; nec avaritia intercipiens beneficia divina, famem sitimque vulgo faceret: sed omnes aequaliter abundarent, cum habentes non habentibus large copioseque donarent. Sed postquam Saturnus a filio pulsus, in Latiumque delatus est, Arma Iovis fugiens, et regnis exsul ademptis; cum iam populus vel novi regis metu, vel sua sponte depravatus, Deum colere desiiset, regemque pro Deo habere coepisset; cum ipse propemodum parricida exemplo caeteris esset ad violandam pietatem: Deseruit propere terras iustissima virgo; sed non, ut ait Cicero: Et Iovis in regno, coelique in parte resedit. Quomodo enim poterat in eius regno residere, aut commorari, qui patrem regno expulit, bello persecutus est, exsulem toto orbe iactavit? Ille malum virus serpentibus addidit atris, Praedarique lupos iussit: id est, odium, et invidiam, et dolum hominibus insevit, ut tam essent, quam serpentes, venenati, tam rapaces quam lupi. Quod quidem vere faciunt ii qui iustos ac fideles Deo persequuntur, dantque iudicibus saeviendi adversus innoxios potestatem. Fortasse aliquid eiusmodi Iupiter fecerit, ad expunandam tollendamque iustitiam; et idcirco efferasse serpentes, ac lupos acuisse tradatur. Tum belli rabies, et amor successit habendi. Neque immerito. Sublata enim Dei religione, boni quoque ac mali scientiam perdiderunt. Sic hominibus intercidit communitas vitae, et diremptum est foedus societatis humanae. Tum inter se manus conserere coeperunt, et insidiari, et gloriam sibi ex humano sanguine comparare. |