monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4 > 9 > 8 > 18 > 7 > 12 > 4
Lactantius, Divinae Institutiones, 5, III. De Veritate christianae doctrinae, et adversariorum vanitate; atque Christum non fuisse magum. <<<     >>> V. Quae sub Saturno erat vera iustitia, hanc Iupiter fugavit.

Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT IV. Cur istud opus editum sit; atque iterum de Tertulliano et Cypriano.

1 Ii ergo de quibus dixi, cum, praesente me, ac dolente, sacrilegas suas litteras explicassent, et illorum superba impietate stimulatus, et veritatis ipsius conscientia, et (ut ego arbitror) Deo, suscepi hoc munus, ut omnibus ingenii mei viribus accusatores iustitiae refutarem: non ut contra hos scriberem, qui paucis verbis obteri poterant; sed ut omnes, qui ubique idem operis efficiunt, aut effecerunt, uno semel impetu profligarem. Non dubito enim, quin et alii plurimi, et multis in locis, et non modo graecis, sed etiam latinis litteris, monimentum iniustitiae suae struxerint: quibus singulis quoniam respondere non poteram, sic agendam mihi hanc causam putavi, ut et priores cum omnibus suis scriptis perverterem, et futuris omnem facultatem scribendi aut respondendi amputarem. Praebeant modo aures: efficiam profecto ut quicumque ista cognoverit, aut suscipiat quod ante damnavit, aut, quod est proximum, deridere aliquando desistat. Quanquam Tertullianus eamdem causam plene peroraverit in eo libro cui Apologetico nomen est: tamen, quoniam aliud est accusantibus respondere, quod in defensione aut negatione sola positum est, aliud instituere, quod nos facimus, in quo necesse est doctrinae totius substantiam contineri, non defugi hunc laborem, ut implerem materiam, quam Cyprianus non executus est in ea oratione, qua Demetrianum (sicut ipse ait) oblatrantem atque obstrepentem veritati redarguere conatur: qua materia non est usus, ut debuit; non enim Scripturae testimoniis, quam ille utique vanam, fictam, commentitiamque putabat, sed argumentis et ratione fuerat refellendus. Nam cum ageret contra hominem veritatis ignarum, dilatis paulisper divinis lectionibus, formare hunc a principio tanquam rudem debuit, eique paulatim lucis principia monstrare, ne toto lumine obiecto caligaret.
2 Nam sicut infans solidi ac fortis cibi capere vim non potest ob stomachi teneritudinem, sed liquore lactis ac mollitudine alitur, donec, firmatis viribus, vesci fortioribus possit: ita et huic oportebat, quia nondum poterat capere divina, prius humana testimonia offerri, id est, philosophorum et historicorum, ut suis potissimum refutaretur auctoribus. Quod quia ille non fecit, raptus eximia eruditione divinarum litterarum, ut iis solis contentus esset, quibus fides constat, accessi Deo inspirante, ut ego facerem, et simul ut viam caeteris ad imitandum pararem. Ac si hortatu nostro docti homines ac diserti huc se conferre coeperint, et ingenia sua vimque dicendi in hoc veritatis campo iactare maluerint, evanituras brevi religiones falsas, et occasuram esse omnem philosophiam nemo dubitaverit, si fuerit omnibus persuasum, cum hanc solam religionem, tum etiam solam veram esse sapientiam. Sed evagatus sum longius quam volebam.
Lactantius HOME

bav161.282 bmv147.210

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik