Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT III. De Veritate christianae doctrinae, et adversariorum vanitate; atque Christum non fuisse magum.
| 1 | Abfuit ergo ab his fingendi voluntas et astutia, quoniam rudes fuerunt. Aut quis possit indoctus apta inter se et cohaerentia fingere, cum philosophorum doctissimi Plato, et Aristoteles, et Epicurus, et Zeno, ipsi sibi repugnantia et contraria dixerint? Haec est enim mendaciorum natura, ut cohaerere non possint. Illorum autem traditio, quia vera est, quadrat undique, ac sibi tota consentit; et ideo persuadet, quia constanti ratione suffulta est. Non enim quaestus et commodi gratia religionem istam commenti sunt; quippe qui, et praeceptis, et re ipsa, eam vitam secuti sunt, quae et voluptatibus caret et omnia quae habentur in bonis spernit; et qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se, et scierint, et praedixerint, et postea universos, qui eorum disciplinam secuti essent, acerba et nefanda passuros. Ipsum autem Christum affirmavit a Iudaeis fugatum, collecta nongentorum hominum manu, latrocinia fecisse. Quis tantae auctoritati audeat repugnare? Credamus hoc plane; nam fortasse hoc illi in somnis Apollo aliquis nuntiavit. Tot semper latrones perierunt, et quotidie pereunt; utique multos et ipse damnasti: quis eorum post crucem suam, non dicam deus, sed homo appellatus est? Verum tu forsitan ex eo credidisti, quia vos homicidam Martem consecrastis, ut deum: quod tamen non fecissetis, si illum Areopagitae in crucem sustulissent. |
| 2 | Idem cum facta eius mirabilia destrueret, nec tamen negaret, voluit ostendere, Apollonium vel paria, vel etiam maiora fecisse. Mirum quod Apuleium praetermisit, cuius solent, et multa, et mira memorari. Cur igitur, o delirum caput, nemo Apollonium pro Deo colit? nisi forte tu solus, illo scilicet deo dignus, cum quo te in sempiternum verus Deus puniet. Si magus Christus, quia mirabilia fecit, peritior utique Apollonius, qui (ut describis) cum Domitianus eum punire vellet, repente in iudicio non comparuit, quam ille, qui et comprehensus est, et cruci affixus. Atenim ex hoc ipso fortasse insolentiam Christi voluit arguere, quod Deum se constituerit, ut ille verecundior fuisse videatur, qui cum maiora faceret, ut hic putat, tamen id sibi non arrogaverit. Omitto nunc ipsa opera comparare, quia in secundo et superiore libro de fraude, ac praestigiis artis magicae dixi. Nego esse quemquam qui non optet in primis id sibi post mortem contingere, quod etiam reges maximi concupiscunt. Cur enim sibi homines sepulcra magnifica, cur statuas, cur imagines comparant? cur aliquibus claris factis, aut etiam pro civibus morte suscepta, student opiniones hominum promereri? Cur denique ipse ingenii tui monimentum, hac detestabili stultitia tanquam coeno aedificatum, constituere voluisti, nisi quod immortalitatem de memoria nominis speras? Stultum igitur est, id putare Apollonium noluisse, quod optaret utique, si posset; quia nemo est qui immortalitatem recuset, maxime cum eum dicas, et adoratum esse a quibusdam sicut deum, et simulacrum eius sub Herculis Alexicaci nomine constitutum, ab Ephesiis etiam nunc honorari. |
| 3 | Non potuit ergo post mortem deus credi, quia et hominem, et magum fuisse constabat; et ideo alieni nominis titulo affectavit divinitatem, quia suo nec poterat, nec audebat. Noster vero et potuit deus credi, quia magus non fuit; et creditus est, quia vere fuit. Non, inquit, hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit: sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem divinitatis adiunximus, quam vos, qui ob exigua portenta deum credidistis. Non est mirum, si tu, qui a Dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intelligis eorum quae legisti; cum Iudaei, qui a principio prophetas lectitaverant, quibusque sacramentum Dei fuerat assignatum, tamen quid legerent, ignoraverint. Disce igitur, si quid tibi cordis est, non solum idcirco a nobis Deum creditum Christum, quia mirabilia fecit, sed quia vidimus in eo facta esse omnia, quae nobis annuntiata sunt vaticinio prophetarum. Fecit mirabilia: magum putassemus, ut et vos nunc putatis, et Iudaei tunc putaverunt, si non illa ipsa facturum Christum prophetae omnes uno spiritu praedicassent. Itaque Deum credimus, non magis ex factis operibusque mirandis, quam ex illa ipsa cruce, quam vos sicut canes lambitis: quoniam simul et illa praedicta est. Non igitur suo testimonio (cui enim de se dicenti potest credi?), sed prophetarum testimonio, qui omnia, quae fecit ac passus est, multo ante cecinerunt, fidem divinitatis accepit; quod neque Apollonio, neque Apuleio, neque cuiquam magorum potuit, aut potest aliquando contingere. Cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum veritatem penitus excidere connisus esset, ausus est libros suos nefarios, ac Dei hostes, φιλαληθεῖς annotare. O caecum pectus! o mentem Cimmeriis (ut aiunt) tenebris atriorem! Discipulus hic fortasse Anaxagorae fuerit, cui nives atramentum fuerunt. Atqui eadem caecitas est, et vero falsitatis, et mendacio veritatis nomen imponere. Videlicet homo subdolus voluit lupum sub ovis pelle celare, ut fallaci titulo posset irretire lectorem. Verum esto, inscitia hoc, non malitia feceris. Quam tandem nobis attulisti veritatem? nisi quod assertor deorum, eos ipsos ad ultimum prodidisti. Prosecutus enim summi Dei laudes, quem regem, quem maximum, quem opificem rerum, quem fontem bonorum, quem parentem omnium, quem factorem altoremque viventium confessus es, ademisti Iovi tuo regnum, eumque summa potestate depulsum in ministrorum numerum redegisti. Epilogus itaque te tuus arguit stultitiae, vanitatis, erroris. Affirmas enim deos esse; et illos tamen subiicis et mancipas ei Deo, cuius religionem conaris evertere. |