Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT II. Quantum a temerariis hominibus impugnata fuit veritas christiana.
| 1 | Ergo quia defuerunt apud nos idonei peritique doctores, qui vehementer, qui acriter errores publicos redarguerent, qui causam omnem veritatis ornate copioseque defenderent: provocavit quosdam haec ipsa penuria, ut auderent scribere contra ignotam sibi veritatem. Omitto eos, qui prioribus eam temporibus nequicquam lacessierunt. Ego cum in Bithynia oratorias litteras accitus docerem, contigissetque ut eodem tempore Dei templum everteretur: duo extiterunt ibidem, qui iacenti atque abiectae veritati, nescio utrum superbius, an importunius insultarent; quorum alter antistitem se philosophiae profitebatur: verum ita vitiosus, ut continentiae magister, non minus avaritia, quam libidinibus arderet, in victu tam sumptuosus, ut in schola virtutis assertor, parcimoniae paupertatisque laudator, in palatio peius coenaret, quam domi. Tamen vitia sua capillis et pallio, et (quod maximum est velamentum) divitiis praetegebat; quas ut augeret, ad amicitias iudicum miro ambitu penetrabat, eosque sibi repente auctoritate falsi nominis obligabat; non modo ut eorum sententias venderet, verum etiam ut confines suos, quos sedibus agrisque pellebat, a suo repetendo hac potentia retardaret. Hic vero, qui suas disputationes moribus destruebat, vel mores suos disputationibus arguebat, ipse adversus se gravis censor, et accusator acerrimus, eodem ipso tempore, quo iustus populus nefarie lacerabatur, tres libros evomuit contra Religionem nomenque christianum: professus ante omnia philosophi officium esse erroribus hominum subvenire, atque illos ad veram viam revocare; id est, ad cultus deorum, quorum numine ac maiestate (ut ille dicebat) mundus gubernetur, nec pati homines imperitos quorumdam fraudibus illici, ne simplicitas eorum praedae ac pabulo sit hominibus astutis. |
| 2 | Itaque se suscepisse hoc munus philosophia dignum, ut praeferret non videntibus lumen sapientiae, non modo ut susceptis deorum cultibus resanescant, sed etiam ut, pertinaci obstinatione deposita, corporis cruciamenta devitent, neu saevas membrorum lacerationes frustra perpeti velint. Ut autem appareret cuius rei gratia opus illud elaborasset, effusus est in principum laudes; quorum pietas et providentia (ut quidem ipse dicebat) cum in caeteris rebus, tum praecipue in defendendis deorum religionibus claruisset: consultum esse tandem rebus humanis, ut cohibita impia et anili superstitione, universi homines legitimis sacris vacarent, ac propitios sibi deos experirentur. Ubi autem religionis eius, contra quam perorabat, infirmare voluit rationem, ineptus, vanus, ridiculus apparuit; quia gravis ille consultor utilitatis alienae, non modo quid oppugnaret, sed etiam quid loqueretur nesciebat. Nam si qui nostrorum affuerunt, quamvis temporis gratia conticerent, animo tamen derisere, utpote cum viderent hominem profitentem se illuminaturum alios, cum ipse caecus esset; reducturum alios ab errore, cum ipse ignoraret ubi pedes suos poneret; eruditurum alios ad veritatem, cuius ille ne scintillam quidem unam vidisset aliquando, quippe cum sapientiae professor, profligare sapientiam niteretur. Omnes tamen id arguebant quod illo potissimum tempore id operis esset aggressus, quo furebat odiosa crudelitas. O philosophum adulatorem, ac tempori servientem! Verum hic pro sua vanitate contemptus est; qui et gratiam, quam speravit, non est adeptus, et gloria quam captavit, in culpam reprehensionemque conversa est. |
| 3 | Alius eamdem materiam mordacius scripsit, qui erat tum e numero iudicum, et qui auctor in primis faciendae persecutionis fuit: quo scelere non contentus, etiam scriptis eos, quos afflixerat, insecutus est. Composuit enim libellos duos, non contra Christianos, ne inimice insectari videretur, sed ad Christianos, ut humane ac benigne consulere putaretur. in quibus ita falsitatem Scripturae sacrae arguere conatus est, tanquam sibi esset tota contraria; nam quaedam capita, quae repugnare sibi videbantur, exposuit, adeo multa, adeo intima enumerans, ut aliquando ex eadem disciplina fuisse videatur. Quod si fuit, quis eum Demosthenes poterit ab impietate defendere? qui religionis cui fuerat assensus, et fidei cuius nomen induerat et sacramenti quod acceperat, proditor factus est? nisi forte casu in manus eius divinae litterae inciderunt. Quae igitur temeritas erat id audere dissolvere, quod illi nemo interpretatus est? Bene, quod aut nihil didicit, aut nihil intellexit. Tantum enim abest a divinis litteris repugnantia, quantum ille abfuit a fide et veritate: praecipue tamen Paulum Petrumque laceravit, caeterosque discipulos, tanquam fallaciae seminatores, quos eosdem tamen rudes et indoctos fuisse testatus est; nam quosdam eorum piscatorio artificio fecisse quaestum: quasi aegre ferret, quod illam rem non Aristophanes aliquis aut Aristarchus commentatus sit. |