Lactantius, Divinae Institutiones, 5, CAPUT I. De non damnandis reis, inaudita causa; unde Litteras sacras contempserint philosophi; de primis assertoribus religionis christianae.
| 1 | Non est apud me dubium, Constantine Imperator Maxime, quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius immensi rector asseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis (ut sunt nimia superstitione impatientes), insectetur etiam maledictis, et vix lecto fortasse principio, affligat, proiiciat, execretur; seque inexpiabili scelere contaminari atque astringi putet, si haec aut legat patienter, aut audiat. Ab hoc tamen, si fieri potest, humanitatis iure postulamus, ut non prius damnet, quam universa cognoverit. Nam si sacrilegis, et proditoribus, et veneficis potestas defendendi sui datur, nec praedamnari quemquam incognita causa licet: non iniuste petere videmur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum. Sed novi hominum pertinaciam: nunquam impetrabimus. Timent enim ne a nobis revicti, manus dare aliquando, clamante ipsa veritate cogantur. Obstrepunt igitur, et intercedunt ne audiant; et oculos suos opprimunt, ne lumen videant, quod offerimus. Quo plane ipsi diffidentiam suae perditae rationis ostendunt, cum neque cognoscere; neque congredi audent, quia sciunt se facile superari. Et idcirco disceptatione sublata, Pellitur e medio sapientia, vi geritur res, ut ait Ennius; et quia student damnare tamquam nocentes, quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt. Quasi vero maior iniquitas sit, probatam innocentiam damnasse, quam inauditam. Sed, ut dixi, verentur, ne si audierint, damnare non possint. |
| 2 | Et ideo cultores Dei summi, hoc est iustos homines torquent, interficiunt, exterminant; nec causas odiorum reddere ipsi possunt, qui tam vehementer oderunt: quia ipsi errant, irascuntur iis qui veram viam sequuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelibus factis coacervant, innocentium cruore maculantur, et dicatas Deo mentes evisceratis corporibus extorquent. Cum talibus nunc congredi et disputare contendimus, hos ad veritatem ab inepta persuasione traducere, qui sanguinem facilius hauserint, quam verba iustorum. Quid igitur? Operamne perdemus? Minime. Nam si lucrari hos a morte, ad quam concitatissime tendunt, non potuerimus; si ab illo itinere devio ad vitam lucemque revocare, quoniam ipsi saluti suae repugnant: nostros tamen confirmabimus, quorum non est stabilis, ac solidis radicibus fundata et fixa sententia. Nutant enim plurimi, ac maxime qui litterarum aliquid attigerunt. Nam et in hoc philosophi, et oratores, et poetae sunt, perniciosi quod incautos animos facile irretire possunt suavitate sermonis, et carminum dulci modulatione currentium. Mella sunt haec venenum tegentia. Ob eamque causam volui sapientiam cum Religione coniungere, ne quid studiosis inanis illa doctrina possit officere; ut iam scientia litterarum non modo nihil noceat Religioni atque iustitiae, sed etiam prosit quamplurimum, si is, qui eas didicerit, sit in virtutibus instructior, et in veritate sapientior. |
| 3 | Praeterea, etiamsi nulli alii, nobis certe proderit: delectabit se conscientia, gaudebitque mens in veritatis se luce versari; quod est animae pabulum, incredibili quadam iucunditate perfusum. Verum non est desperandum. Fortasse Non canimus surdis. Nec enim in tam malo statu res est, ut desint sanae mentes, quibus et veritas placeat, et monstratum sibi rectum iter et videant, et sequantur. Circumlinatur modo poculum coelesti melle sapientiae, ut possint ab imprudentibus amara remedia sine offensione potari; dum illiciens prima dulcedo acerbitatem saporis asperi, sub praetextu suavitatis occultat. Nam haec in primis causa est, cur apud sapientes, et doctos, et principes huius saeculi Scriptura sancta fide careat, quod Prophetae communi ac simplici sermone, ut ad populum, sunt locuti. Contemnuntur itaque ab iis, qui nihil audire, vel legere, nisi expolitum ac disertum volunt; nec quidquam haerere animis eorum potest, nisi quod aures blandiori sono mulcet. Illa vero, quae sordida videntur, anilia, inepta, vulgaria existimantur. Adeo nihil verum putant, nisi quod auditu suave est; nihil credibile, nisi quod potest incutere voluptatem: nemo rem veritate ponderat, sed ornatu. Non credunt ergo divinis, quia fuco carent; sed ne illis quidem, qui ea interpretantur, quia sunt et ipsi, aut omnino rudes, aut certe parum docti. Nam ut plane sint eloquentes, perraro contingit; cuius rei causa in aperto est. Eloquentia enim saeculo servit; populo se iactare, et in rebus malis placere gestit: si quidem veritatem saepius expugnare conatur, ut vim suam monstret; opes expetit, honores concupiscit, summum denique gradum dignitatis exposcit. Ergo haec quasi humilia despicit, acarna tanquam contraria sibi fugit; quippe quae publico gaudeat, et multitudinem celebritatemque desideret. Eo fit, ut sapientia et veritas idoneis praeconibus indigeat. Et si qui forte litteratorum se ad eam contulerunt, defensioni eius non suffecerunt. |
| 4 | Ex iis, qui mihi noti sunt, Minucius Felix non ignobilis inter causidicos locifuit. Huius liber, cui Octavio titulus est, declarat, quam idoneus veritatis assertor esse potuisset, si se totum ad id studium contulisset. Septimius quoque Tertullianus fuit omni genere litterarum peritus: sed in eloquendo parum facilis, et minus comptus, et multum obscurus fuit. Ergo ne hic quidem satis celebritatis invenit. Unus igitur praecipuus, et clarus extitit Cyprianus, quoniam et magnam sibi gloriam ex artis oratoriae professione quaesierat, et admodum multa conscripsit in suo genere miranda. Erat enim ingenio facili, copioso, suavi, et (quae sermonis maxima est virtus) aperto, ut discernere nequeas, utrumne ornatior in eloquendo, an felicior in explicando, an potentior in persuadendo fuerit. Hic tamen placere ultra verba sacramentum ignorantibus non potest, quoniam mystica sunt, quae locutus est, et ad id praeparata, ut a solis fidelibus audiantur. Denique a doctis huius saeculi, quibus forte scripta eius innotuerunt, derideri solet. Audivi ego quemdam hominem sane disertum, qui eum immutata una littera Coprianum vocaret; quasi qui elegans ingenium, et melioribus rebus aptum, ad aniles fabulas contulisset. Quod si accidit hoc ei, cuius eloquentia non insuavis est, quid tandem putemus eis accidere, quorum sermo ieiunus est et ingratus; qui neque vim persuadendi, neque subtilitatem argumentandi, neque ullam prorsus acerbitatem ad revincendum habere potuerunt? |