Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XXX. De Haeresibus et Superstitionibus vitandis, et quae sit sola et vera Ecclesia Catholica.
| 1 | Sed quoniam multae haereses extiterunt, et instinctibus daemonum populus Dei scissus est: determinanda est nobis veritas breviter, et in suo proprio domicilio collocanda; ut si quis aquam vitae cupiet haurire, non ad detritos lacus deferatur, qui non habent venam, sed uberrimum Dei noverit fontem, quo irrigatus perenni luce potiatur. Ante omnia scire nos convenit, et ipsum, et legatos eius praedixisse, quod plurimae sectae et haereses haberent existere, quae concordiam sancti corporis rumperent, ac monuisse, ut summa prudentia caveremus, ne quando in laqueos et fraudes illius adversarii nostri, cum quo nos Deus luctari voluit, incideremus. Tum dedisse certa mandata, quae in perpetuum custodire deberemus: quorum plerique immemores, deserto itinere coelesti, vias sibi devias per anfractus et praecipitia condiderunt; per quas partem plebis incautam et simplicem, ad tenebras mortemque deducerent: quod quatenus acciderit, exponam. Fuerunt quidam nostrorum vel minus stabilita fide, vel minus docti, vel minus cauti, qui discidium facerent unitatis, et Ecclesiam dissiparent. Sed ii, quorum fides fuit lubrica, cum Deum nosse se et colere simularent, augendis opibus et honori studentes, affectabant maximum sacerdotium, et a potioribus victi, secedere cum suffragatoribus suis maluerunt, quam eos ferre praepositos, quibus concupierant ipsi ante praeponi. |
| 2 | Quidam vero non satis coelestibus litteris eruditi, cum veritatis accusatoribus respondere non possent, obiicientibus vel impossibile, vel incongruens esse, ut Deus in uterum mulieris includeretur, nec coelestem illam maiestatem ad tantam infirmitatem potuisse deduci, ut hominibus contemptui, derisui, contumeliae et ludibrio esset, postremo etiam cruciamenta perferret, atque excecrabili patibulo figeretur: quae omnia cum neque ingenio, neque doctrina defendere ac refutare possent (nec enim vim rationemque penitus pervidebant), depravati sunt ab itinere recto et coelestes litteras corruperunt, ut novam sibi doctrinam sine ulla radice ac stabilitate componerent. Nonnulli autem falsorum prophetarum vaticinio illecti, de quibus, et veri prophetae, et ipse praedixerat, exciderunt a doctrina Dei, et traditionem veram reliquerunt. Sed illi omnes daemoniacis fraudibus irretiti, quas prospicere et cavere debuerant, divinum nomen et cultum per imprudentiam perdideruat. Cum enim Phryges, aut Novatiani, aut Valentiniani, aut Marcionitae, aut Anthropiani, aut Ariani, seu quilibet alii nominantur, christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso, humana et externa vocabula induerunt. Sola igitur catholica Ecclesia est, quae verum cultum retinet. |
| 3 | Hic est fons veritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum Dei, quo si quis non intraverit, vel a quo si quis exiverit, a spe vitae ac salutis aeternae alienus est. Neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri. Agitur enim de vita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit. Sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos, et suam esse Catholicam Ecclesiam putant, sciendum est illam esse veram, in qua est confessio et poenitentia, quae peccata et vulnera, quibus subiecta est imbecillitas carnis, salubriter curat. Haec interim paucis admonendi gratia retuli, ne quis errorem fugere cupiens, maiori implicetur errore, dum penetrale veritatis ignorat. Postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separatoque opere pugnabimus. Sequitur, ut, quoniam satis de religione vera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de iustitia disseramus. |