| 1 | Fortasse quaerat aliquis, quomodo, cum Deum nos unum colere dicamus, duos tamen esse asseveremus, Deum Patrem et Deum Filium: quae asseveratio plerosque in maximum impegit errorem. Quibus cum probabilia videantur esse, quae dicimus, in hoc uno labare nos arbitrantur, quod et alterum, et mortalem Deum fateamur. De mortalitate iam diximus: nunc de unitate doceamus. Cum dicimus Deum Patrem, et Deum Filium, non diversum dicimus, nec utrumque secernimus; quia nec Pater sine Filio esse potest, nec Filius a Patre secerni, si quidem nec Pater sine Filio nuncupari, nec Filius potest sine Patre generari. Cum igitur et Pater Filium faciat, et Filius Patrem, una utrique mens, unus spiritus, una substantia est: sed ille quasi exuberans fons est, hic tamquam defluens ex eo rivus; ille tamquam sol, hic quasi radius a sole porrectus. Qui quoniam summo Patri et fidelis, et carus est, non separatur: sicut nec rivus a fonte, nec radius a sole; quia et aqua fontis in rivo est, et solis lumen in radio: aeque nec vox ab ore seiungi, nec virtus, aut manus a corpore divelli potest. Cum igitur a prophetis idem manus Dei, et virtus, et sermo dicatur, utique nulla discretio est; quia et lingua sermonis ministra, et manus in qua est virtus, individuae sunt corporis portiones. |
| 2 | Propiore uti exemplo libet. Cum quis habet filium, quem unice diligit; qui tamen sit in domo, et in manu patris, licet ei nomen domini potestatemque concedat, civili tamen iure et domus una, et unus dominus nominatur. Sic hic mundus una Dei domus est; et Filius ac Pater, qui unanimes incolunt mundum, Deus unus, quia et unus est tamquam duo, et duo tamquam unus. Neque id mirum, cum et Filius sit in Patre, quia Pater diligit Filium, et Pater in Filio, quia voluntati Patris fideliter paret, nec unquam, faciat aut fecerit, nisi quod Pater aut voluit, aut iussit. Denique unum Deum esse tam patrem, quam filium, Esaias in illo exemplo, quod superius posuimus, ostendit, cum diceret: Adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est; et non est alius Deus praeter te. Sed et alio loco similiter ait: Sic dicit Deus rex Israel; et qui eruit eum Deus aeternus: Ego primus, et ego novissimus; et praeter me non est Deus. Cum duas Personas proposuisset, Dei regis, id est, Christi; et Dei Patris, qui eum post passionem ab inferis excitavit, sicut ostendisse diximus Oseam prophetam, qui ait: Et de manu inferorum eruam eum: tamen ad utramque Personam referens, intulit, Et praeter me non est Deus, cum posset dicere praeter nos: sed fas non erat plurali numero separationem tantae necessitudinis fieri. Unus est enim solus, liber, Deus summus, carens origine, quia ipse est origo rerum; et in eo simul et Filius, et omnia continentur. Quapropter cum mens et voluntas alterius in altero sit, vel potius una in utroque, merito unus Deus uterque appellatur, quia quidquid est in Patre, ad Filium transfluit, et quidquid in Filio, a Patre descendit. Non potest igitur ille summus, ac singularis Deus nisi per Filium coli. Qui solum Patrem se colere putat, sicut Filium non colit, ita ne Patrem quidem. Qui autem Filium suscipit, et nomen eius gerit, is vero cum Filio simul et Patrem colit, quoniam legatus, et nuntius, et sacerdos summi Patris est Filius. Hic templi maximi ianua est, hic lucis via, hic dux salutis, hic ostium vitae. |