| 1 | Quae cum ita se habeant, ut ostendimus, apparet nullam aliam spem vitae homini esse propositam, nisi ut abiectis vanitatibus, et errore miserabili, Deum cognoscat, et Deo serviat, nisi huic temporali renuntiet vitae, ac se rudimentis iustitiae ad cultum verae Religionis instituat. Hac enim conditione gignimur, ut generanti nos Deo iusta et debita obsequia praebeamus; hunc solum noverimus, hunc sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus; unde ipsa Religio nomem accepit, non ut Cicero interpretatus est, a relegendo, qui in libro de Natura deorum secundo ita dixit: 'Non enim philosophi solum, verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt. Nam qui totos dies precabantur, et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati. Qui autem omnia, quae ad cultum deorum pertinerent, retractarent, et tamquam relegerent, ii dicti sunt religiosi, ex religendo, tamquam ex eligendo elegantes, et ex deligendo diligentes, et intelligendo intelligentes. His enim verbis omnibus inest vis legendi eadem, quae in religioso: ita factum est in superstitioso et religioso, alterum vitii nomen, alterum laudis.' Haec interpretatio quam inepta sit, ex re ipsa licet noscere. Nam si in iisdem diis colendis, et superstitio, et religio versatur, exigua, vel potius nulla distantia est. Quid enim mihi afferet causae, cur precari pro salute filiorum semel, religiosi, et idem decies facere, superstitiosi esse hominis arbitretur? Si enim semel facere optimum est, quanto magis saepius? Si hora prima; ergo et tota die. Si una hostia placabilis, placabiliores utique hostiae plurimae, quia multiplicata obsequia demerentur potius quam offendunt. Non enim nobis odiosi videntur ii famuli, qui assidui et frequentes ad obsequium fuerint, sed magis chari. Cur igitur sit in culpa, et nomen reprehensibile suscipiat, qui aut filios suos magis diligit, aut deos magis honorat, laudetur autem qui minus? Quod argumentum etiam ex contrario valet. Si enim totos dies precari et immolare criminis est; ergo et semel. Si superstites filios subinde optare vitiosum est, superstitiosus igitur est et ille, qui etiam raro id optaverit. Aut cur vitii nomen, si ex eo tractum, quo nihil honestius, nihil iustius optari potest? Nam quod, ait religiosos a relegendo appellatos, qui retractent ea diligenter, quae ad cultum deorum pertineant, cur ergo illi, qui hoc saepe in die faciant, religiosorum nomen amittant; cum multo utique diligentius ex assiduitate ipsa relegant ea, quibus dii coluntur? |
| 2 | Quid ergo est? Nimirum religio veri cultus est, superstitio falsi. Et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas, aut quid precere. Sed quia deorum cultores religiosos se putant, cum sint superstitiosi, nec religionem possunt a superstitione discernere, nec significantiam nominum exprimere, diximus nomen Religionis a vinculo pietatis esse deductum, quod hominem sibi Deus religaverit, et pietate constrinxerit; quia servire nos ei ut domino, et obsequi ut patri necesse est. Melius ergo id nomen Lucretius interpretatus est, qui ait, religionum se nodos exsolvere. Superstitiosi autem vocantur, non qui filios suos superstites optant (omnes enim optamus;) sed aut ii, qui superstitem memoriam defunctorum colunt, aut qui parentibus suis superstites, colebant imagines eorum domi tanquam deos penates. Nam qui novos sibi ritus assumebant, ut deorum vice mortuos honorarent, quos ex hominibus in coelum receptos putabant, hos superstitiosos vocabant. Eos vero, qui publicos et antiquos deos colerent, reliogiosos nominabant. Unde Virgilius: Vana superstitio, veterumque ignara deorum. Sed cum veteres quoque deos inveniamus eodem modo consecratos esse post obitum; superstitiosi ergo qui multos ac falsos deos colunt. Nos autem religiosi, qui uni et vero Deo supplicamus. |