monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27
Lactantius, Divinae Institutiones, 4, XXVI. De cruce Iesu et caeteris tormentis, et de Agni legalis figura. <<<     >>> XXVIII. De spe et vera religione, atque de superstitione.

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XXVII. De mirandis per Crucis virtutem effectis, ac de Daemonibus.

1 Nunc satis est, huius signi potentia quantum valeat, exponere. Quanto terrori sit daemonibus hoc signum, sciet qui viderit quatenus adiurati per Christum de corporibus, quae obsederint, fugiant. Nam sicut ipse, cum inter homines ageret, universos daemones verbo fugabat; hominumque mentes emotas, et malis incursibus furiatas, in sensus pristinos reponebat: ita nunc sectatores eius eosdem spiritus inquinatos de hominibus, et nomine magistri sui, et signo passionis excludunt. Cuius rei non difficilis est probatio. Nam cum diis suis immolant, si assistat aliquis signatam frontem gerens, sacra nullo modo litant. Nec responsa potest consultus reddere vates. Et haec saepe causa praecipua iustitiam persequendi malis regibus fuit. Cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis assisterent, imposito frontibus signo, deos illorum fugaverunt, ne possent in visceribus hostiarum futura depingere. Quod cum intelligerent aruspices, instigantibus iisdem daemonibus, quibus prosecant, conquerentes profanos homines sacris interesse, egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent Dei templum, seque vero sacrilegio contaminarent, quod gravissimis persequentium poenis expiaretur. Nec tamen ex hoc ipso caeci homines intelligere possunt, aut hanc esse veram religionem, cui ad vincendum tanta vis inest, aut illam falsam, quae subsistere, aut congredi non potest.
2 Sed aiunt, hoc deos non metu, verum odio facere; quasi quisquam possit odisse nisi eum, qui aut noceat, aut possit nocere. Immo vero congruens maiestati fuit, ut eos, quos oderant, praesentibus poenis afficerent potius, quam fugerent. Sed quoniam neque accedere ad eos possunt, in quibus coelestem notam viderint, nec iis nocere, quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus; lacessunt eos per homines, et manibus persequuntur alienis: quos profecto si esse confitentur, vicimus. Necesse est enim veram esse hanc religionem, quae et rationem daemonum novit, et astuciam intelligit, et vim retundit, et eos spiritalibus armis domitos ac subactos cedere sibi cogit. Si negant, testimoniis poetarum ac philosophorum refellentur. Quod si esse, et malos esse, inficias non eunt, quid superest, nisi ut alios dicant esse deos, alios daemones? Exponant igitur nobis differentiam generis utriusque, ut sciamus quid colendum, quid execrandum sit; habeantne inter se aliquod consortium, an vero inimici sint. Si sunt aliqua necessitudine copulati, quatenus eos discernemus? aut quomodo utriusque generis honorem cultumque miscebimus? Si autem sunt inimici, cur aut daemones deos non timent, aut dii daemones fugare non possunt? Ecce aliquis instinctu daemonis percitus dementit, effertur, insanit: ducamus hunc in Iovis optimi maximi templum; vel, quia sanare homines Iupiter nescit, in Aesculapii vel Appollinis fanum. Iubeat utriuslibet sacerdos, dei sui nomine, ut nocens ille spiritus excedat ex homine: nullo id pacto fieri potest. Quae igitur vis deorum est, si subiectos sibi daemonas non habent? At vero iidem daemones, adiurati per nomen Dei veri protinus fugiunt. Quae ratio est, ut Christum timeant, Iovem autem non timeant, nisi quod iidem sunt daemones, quos vulgus deos esse opinatur? Denique si constituatur in medio et is, quem constat incursum daemonis perpeti, et Delphici Apollinis vates, eodem modo Dei nomen horrebunt; et tam celeriter excedet de vate suo Apollo, quam ex homine spiritus ille daemoniacus, et adiurato fugatoque deo suo, vates in perpetuum conticescet. Ergo iidem sunt daemones, quos fatentur execrandos esse, iidem dii, quibus supplicant.
3 Si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Iovem daemonibus aggregavit: sed et aliis poetis ac pbilosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant; quorum alterum verum, alterum falsum est. Illi enim nequissimi spiritus, ubi adiurantur, ibi se daemonas confitentur; ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant, et avocent a veri Dei notione, per quam solam potest mors aeterna vitari. Iidem sunt, qui deiiciendi hominis causa, varios sibi cultus per diversa regionum condiderunt, mentitis tamen assumptisque nominibus, ut fallerent. Nam quia divinitatem per seipsos affectare non poterant, adsciverunt sibi nomina potentium regum, sub quorum titulis honores sibi deorum vindicarent. Qui error discuti potest, et in lucem veritatis protrahi. Nam si quis studet altius inquirere, congreget eos, quibus peritia est ciere ab inferis animas. Evocent Iovem, Neptunum, Vulcanum, Mercurium, Appollinem, patremque omnium Saturnum. Respondebunt ab inferis omnes, et interrogati loquentur, et de se ac Deo fatebuntur. Post haec evocent Christum, non aderit, non apparebit; quia non amplius quam biduo apud inferos fuit. Quid hac probatione certius proferri potest? Ego vero non dubito, quin ad veritatem Trismegistus hac aliqua ratione pervenerit, qui de Deo Filio locutus est multa, quae divinis continentur arcanis.
Lactantius HOME

bav161.262 bmv147.198

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, XXVI. De cruce Iesu et caeteris tormentis, et de Agni legalis figura. <<<     >>> XXVIII. De spe et vera religione, atque de superstitione.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik