monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10 > 5 > 20 > 28 > 4 > 1 > 16 > 11 > 13 > 23 > 3 > 12 > 20 > 11 > 30 > 5 > 27 > 21 > 30 > 22 > 4 > 8 > 4 > 3 > 26
Lactantius, Divinae Institutiones, 4, XXV. De Iesu adventu in Carne, et Spiritu, ut Deum inter et hominem mediator esset. <<<     >>> XXVII. De mirandis per Crucis virtutem effectis, ac de Daemonibus.

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XXVI. De cruce Iesu et caeteris tormentis, et de Agni legalis figura.

1 Dixi de humilitate, et fragilitate, et passione, cur haec Deus subire maluerit: nunc ipsius crucis ratio reddenda est, et vis enarranda. Quid summus pater a principio disposuerit, et quemadmodum cuncta quae gesta sunt ordinarit, non tantum divinatio Prophetarum, quae in Christum vera praecessit, sed etiam ratio ipsius passionis docet. Quaecumque enim passus est, non fuerunt inania, sed habuerunt figuram et significantiam magnam, sicut etiam divina illa opera, quae fecit: quorum vis et potentia valebat quidem in praesens, sed declarabat aliquid in futurum. Aperuit caecorum lumina coelestis virtus, et lucem non videntibus reddidit. Et hoc facto significabat fore, ut conversus ad gentes quae Deum nesciebant, insipientium pectora illuminaret luce sapientiae, et ad veritatem contemplandam oculos cordis aperiret. Vere enim caeci sunt, qui coelestia non videntes, et tenebris ignorantiae circumfusi, terrena et fragilia venerantur. Patefecit aures surdorum. Non utique hactenus vis illa coelestis operata est: sed declarabat brevi fore, ut qui erant veritatis expertes, et audirent, et intelligerent divinas Dei voces. Vere enim surdos dixeris, qui coelestia et vera, et facienda non audiunt. Mutorum linguas in eloquium solvit admirabilis, etiam cum fieret, potentia: sed inerat huic virtuti alia significatio, quae ostenderet mox futurum, ut rerum coelestium nuper ignari, percepta sapientiae disciplina, de Deo, et veritate dissererent. Nam qui rationem divinitatis ignorat, is vere elinguis et mutus est, licet omnium disertissimus. Lingua enim cum verum loqui coeperit, id est, virtutem maiestatemque Dei singularis interpretari, tum demum officio naturae suae fungitur. Quamdiu autem falsa loquitur, in usu suo non est; et ideo infans sit necesse est, qui divina proloqui non potest. Pedes quoque claudorum ad officium gradiendi reformavit laudabilis divini operis fortitudo: sed figura id continebat; quod cohibitis erroribus vitae secularis ac deviae, iter veritatis aperiretur, per quod graderentur homines ad Dei gratiam consequendam. Is enim vere claudus existimandus est, qui caligine ac tenebris insipientiae implicatus, et quo tendat ignarus, offensibilibus et caducis gressibus per viam mortis incedit.
2 Item labes et maculas inquinatorum corporum repurgavit, non exigua immortalis potentiae opera: verum id portendebat haec vis, quod peccatorum labibus, ac vitiorum maculis inquinatos, doctrina eius purificatura esset eruditione iustitiae. Leprosi enim vere atque elephantiaci debent haberi, quos vel infinitae cupiditates ad scelera, vel insatiabiles voluptates ad flagitia compellunt, et dedecorum maculis inustos labe afficiunt sempiterna. Iacentia mortuorum corpora erexit, eosque nominibus suis inclinatos a morte revocavit. Quid congruentius Deo? Quid miraculo dignius omnium saeculorum, quam decursam vitam resignasse, completisque hominum temporibus tempora adiecisse perpetua, arcana mortis revelasse? Sed haec inenarrabilis potestas imago virtutis maioris fuit, quae demonstrabat tantam vim habituram esse doctrinam suam, ut gentes in orbe toto, quae alienae a Deo, subiectae morti fuerunt, cognitione veri luminis animatae, ad immortalitatis praemia pervenirent. Eos enim recte mortuos existimaveris, qui datorem vitae Deum nescientes, atque animas suas a coelo in terram deprimentes, in laqueos aeternae mortis incurrunt. Quae igitur tum faciebat in praesens, imagines erant futurorum; quae in laesis affectisque corporibus exhibebat, ea spiritalium figuram gerebant, ut et in praesenti virtutis non terrena opera monstraret, et in futurum potestatem coelestis suae maiestatis ostenderet.
3 Ergo sicut opera eius significantiam quoque maioris potestatis habuerunt, ita etiam passio non simplex, nec supervacua, nec fortuita praecessit. Sed ut illa, quae fecit, magnam virtutem ac potestatem doctrinae eius significabant: sic ea, quae passus est, odio futuram esse sapientiam nuntiabant. Aceti enim potus, ac fellis cibus, acerbitates et amaritudines in hac vita sectatoribus veritatis pollicebatur. Et quamquam passio ipsa per se acerba et amara specimen nobis futurorum tormentorum dabat, quae morantibus in hoc saeculo virtus ipsa proponit; tamen illius modi potus, et cibus in os doctoris nostri veniens, pressurarum nobis, ac laborum et miseriarum praebebat exemplum. Quae omnia tolerare ac perpeti necesse est eos, qui veritatem sequuntur; quoniam veritas acerba est, et invisa omnibus, qui virtutis expertes, vitam suam mortiferis voluptatibus dedunt. Nam corona spinea capiti eius imposita id declarabat, fore ut divinam sibi plebem de nocentibus congregaret. Corona enim dicitur, circumstans in orbem populus. Nos autem, qui ante cognitionem Dei fuimus iniusti, spinae, id est mali et nocentes eramus, ignorantes quid esset bonum; et a iustitiae notione atque operibus alieni, omnia scelere ac libidine polluebamus. Electi ergo ex dumis et sentibus sanctum Dei caput cingimus; quia convocati ab ipso, et circumfusi undique ad eum, magistro ac doctori Deo, assistimus, regemque illum mundi et omnium viventium Dominum coronamus.
4 Quod vero ad crucem spectat, magna in ea vis ac ratio est, quam nunc conabor ostendere. Deus namque (sicut superius exposui) cum statuisset hominem liberare, magistrum virtutis legavit in terram, qui et praeceptis salutaribus formaret homines ad innocentiam, et operibus factisque praesentibus iustitiae viam panderet, qua gradiens homo, et doctorem suum sequens, ad vitam aeternam perveniret. Is igitur corporatus est, et veste carnis indutus, ut homini, ad quem docendum venerat, virtutis et exempla, et incitamenta praeberet. Sed cum in omnibus vitae officiis iustitiae specimen praebuisset, ut doloris quoque patientiam mortisque contemptum, quibus perfecta et consummata sit virtus, traderet homini, venit in manus impiae nationis, cum et vitare potuisset scientia futuri quam gerebat, et repellere eadem virtute, qua mirabilia faciebat. Sustinuit ergo cruciatus, et verbera, et spinas. Postremo etiam mortem suscipere non recusavit, ut homo illo duce subactam et catenatam mortem cum suis terroribus triumpharet. Cur autem summus pater id potissimum genus mortis elegerit, quo affici eum sineret, haec ratio est. Dicat enim fortasse aliquis: cur si Deus fuit, et mori voluit, non saltem honesto aliquo mortis genere affectus est? cur potissimum cruce? cur infami genere supplicii, quod etiam homine libero, quamvis nocente, videatur indignum. Primum quod is, qui humilis advenerat, ut humilibus et infimis opem ferret, et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere afficiendus fuit, quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino, qui eum non posset imitari. Deinde ut integrum corpus eius conservaretur, quem die tertio resurgere ab inferis oportebat.
5 Nec enim hoc cuiquam ignorandum est, quod ipse ante de sua passione praedicans etiam id notum fecerit, habere se postestatem, cum vellet, deponendi spiritum et resumendi. Suffixus itaque quia spiritum deposuerat, necessarium carnifices non putaverunt, ossa eius suffringere (sicut mos eorum ferebat.) sed tantummodo latus eius perforaverunt. Sic integrum corpus patibulo detractum est, et sepulcro diligenter inclusum. Quae omnia idcirco facta sunt, ne laesum ac diminutum corpus ad resurgendum inhabile redderetur. Illa quoque praecipua fuit causa, cur Deus crucem maluerit, quod illa exaltari eum fuit necesse, et omnibus gentibus passionem Dei notescere. Nam quoniam is, qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus, et caeteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum, cunctae nationes ex omni orbe concurrerent. Denique nulla gens tam inhumana est, nulla regio tam remota, cui aut passio eius, aut sublimitas maiestatis ignota sit. Extendit ergo in passione manus suas, orbemque dimensus est, ut iam tunc ostenderet, ab ortu solis usque ad occasum, magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum, sub alas suas esse venturum, signumque illud maximnm, atque sublime, frontibus suis suscepturum.
6 Cuius rei figuram Iudaei etiamnunc exhibent, cum limina sua de, cruore agni notant. Deus enim percussurus Aegyptios, ut ab ea plaga immunes faceret Hebraeos, praeceperat his, ut agnum candidum sine macula immolarent, ac signum liminibus suis de sanguine eius imponerent. Itaque cum Aegyptiorum primogenita una nocte interissent, Hebraei soli signo sanguinis tuti fuerunt; non quia cruor pecudis tantam in se vim gerebat, ut hominibus saluti esset: sed imago fuerat rerum futurarum. Agnus enim candidus sine macula Christus fuit, id est innocens, et iustus, et sanctus, qui ab iisdem Iudaeis immolatus, saluti est omnibus qui signum sanguinis, id est crucis qua sanguinem fudit, in sua fronte conscripserint. Frons enim summum limen est hominis; et lignum sanguine delibutum crucis significatio est. Denique immolatio pecudis ab iis ipsis, qui faciunt, pascha nominatur, ἀπὸ τοῦ πάσχειν, quia passionis figura est, quam Deus praescius futurorum tradidit per Mosen populo suo celebrandam. Sed tum figura valuit in praesenti ad depellendum periculum; ut appareat, quantum veritas ipsa valitura sit, ad plebem Dei protegendam in extrema totius orbis necessitate. Quomodo autem, vel in qua plaga tuti omnes sint futuri, qui signum hoc veri et divini sanguinis in summo corporis sui notaverint, in novissimo libro docebo.
Lactantius HOME

bav161.256 bmv147.194

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, XXV. De Iesu adventu in Carne, et Spiritu, ut Deum inter et hominem mediator esset. <<<     >>> XXVII. De mirandis per Crucis virtutem effectis, ac de Daemonibus.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10 > 5 > 20 > 28 > 4 > 1 > 16 > 11 > 13 > 23 > 3 > 12 > 20 > 11 > 30 > 5 > 27 > 21 > 30 > 22 > 4 > 8 > 4 > 3 > 26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik