monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25
Lactantius, Divinae Institutiones, 4, XXIV. Eversio argumentorum supra obiectorum. <<<     >>> XXVI. De cruce Iesu et caeteris tormentis, et de Agni legalis figura.

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XXV. De Iesu adventu in Carne, et Spiritu, ut Deum inter et hominem mediator esset.

1 Discant igitur homines, et intelligant, quare Deus summus, cum legatum ac nuntium suum mitteret, ad crudiendam praeceptis iustitiae suae mortalitatem, mortali voluerit eum carne indui, et cruciatu affici, et morte multari. Nam cum iustitia nulla esset in terra, doctorem misit, quasi vivam legem, ut nomen ac templum novum conderet; ut verum ac pium cultum per omnem terram verbis et exemplo seminaret. Sed tamen, ut certum esset a Deo missum, non ita illum nasci oportuit, sicut homo nascitur ex mortali utroque concretus: sed ut appareret etiam in homine illum esse coelestem, creatus est sine opera genitoris. Habebat enim spiritalem patrem Deum; et sicut pater spiritus eius Deus sine matre, ita mater corporis eius virgo sine patre. Fuit igitur et Deus et homo, inter Deum atque hominem medius constitutus. Unde illum Graeci μεσίτην vocant, ut hominem perducere ad Deum posset, id est, ad immortalitatem: quia si Deus tantum fuisset (ut supra dictum est) exempla virtutis homini praebere non posset; si homo tantum, non posset homines ad iustitiam cogere, nisi auctoritas, ac virtus homine maior accederet.
2 Etenim cum constet homo ex carne et spiritu, et oporteat spiritum iustitiae operibus emereri, ut fiat aeternus; caro quoniam terrena est, ideoque mortalis, copulatum sibi spiritum trahit secum, et ab immortalitate ducit ad mortem. Ergo spiritus carnis expers dux esse homini ad immortalitatem nullo pacto poterat: quoniam caro impedit spiritum, quominus Deum sequatur. Est enim fragilis, et subiecta peccato: peccatum autem pabulum mortis est. Itaque idcirco mediator advenit, id est Deus in carne, ut caro eum sequi posset, et eriperet morti hominem, cuius est dominatio in carnem. Ideo carne se induit, ut desideriis carnis edomitis, doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi ac voluntatis. Una enim nobis, et magna, et praecipua cum carne luctatio: cuius infinitae cupiditates premunt animam, nec dominium retinere patiuntur: sed eam voluptatibus et illecebris suavibus mancipatam morte afficiunt sempiterna. Quibus ut repugnare possemus, Deus nobis viam superandae carnis, et aperuit, et ostendit. Quae virtus perfecta, et omnibus numeris absoluta, coronam vincentibus et mercedem immortalitatis impertit.
Lactantius HOME

bav161.255 bmv147.193

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik