monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24
Lactantius, Divinae Institutiones, 4, XXIII. De praecipiendo et agendo. <<<     >>> XXV. De Iesu adventu in Carne, et Spiritu, ut Deum inter et hominem mediator esset.

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XXIV. Eversio argumentorum supra obiectorum.

1 Age, nunc consideremus, an doctor e coelo missus possit non esse perfectus. Nondum de hoc loquor, quem venisse a Deo negant. Fingamus aliquem de coelo esse mittendum, qui vitam hominum rudimentis virtutis instituat, et ad iustitiam formet. Nemini dubium potest esse, quin is doctor, qui coelitus mittitur, tam scientia sit rerum omnium quam virtute perfectus; ne nihil inter coelestem terrenumque differat. Nam in homine interna et propria doctrina esse nullo pacto potest. Nec enim mens terrenis visceribus inclusa, et tabe corporis impedita, aut comprehendere per se potest, aut capere veritatem, nisi aliunde doceatur. Et si maxime possit, summam tamen virtutem capere nequeat, et omnibus vitiis resistere, quorum materia in visceribus continetur. Eo fit, ut terrenus doctor perfectus esse non possit. At vero coelestis, cui scientiam divinitas, virtutem immortalitas tribuit, in docendo quoque, sicut in caeteteris, perfectus et consummatus sit necesse est. At id omnino fieri non potest, nisi mortale sibi corpus assumat. Cur autem fieri non possit, ratio clara est. Nam si veniat ad homines, ut Deus, ut omittam, quod mortales oculi claritatem maiestatis eius conspicere ac sustinere non possunt, ipse certe Deus virtutem docere non poterit, quia expers corporis non faciet, quae docebit, ac per hoc doctrina eius perfecta non erit. Alioqui si summa virtus est, dolorem patienter pro iustitia officioque perferre, si virtus est, mortem ipsam et intentatam non metuere, et illatam fortiter sustinere; debet ergo doctor ille perfectus, et docere ista praecipiendo, et confirmare faciendo; quia qui dat praecepta vivendi, amputare debet omnium excusationum vias, ut imponat hominibus parendi necessitatem, non vi aliqua, sed pudore, et tamen libertatem relinquat, ut et praemium sit constitutum parentibus, quia poterant non parere, si vellent, et non parentibus poena, quia poterant parere, si vellent. Quomodo ergo poterit amputari excusatio, nisi ut qui docet, faciat quae docet, et si quasi praevius, et manum porrigat seculuro? quemadmodum autem potest facere quae docet, si non sit similis ei quem docet? Nam si nulli subiectus sit passioni, potest ei docenti homo sic respondere: Volo equidem non peccare; sed vincor; indutus sum enim carne fragili, et imbecilla; haec est, quae concupiscit, quae irascitur, quae dolet, quae mori timet. Itaque ducor invitus, et pecco, non quia volo, sed quia cogor. Sentio me et ipse peccare: sed necessitas fragilitatis impellit, cui repugnare non possum. Quid ad haec respondebit praeceptor ille iustitiae? quomodo confutabit ac redarguet hominem, qui delictis suis excusationem carnis obtendet, nisi et ipse carne fuerit indutus, ut ostendat, etiam carnem posse capere virtutem? Contumacia enim redargui non potest, nisi exemplo. Nam habere non possunt, quae doceas, firmitatem, nisi ea prior feceris; quia natura hominum proclivis in vitia, videri vult non modo cum venia, sed etiam cum ratione peccare. Oportet magistrum doctoremque virtutis homini simillimum fieri, ut vincendo peccatum, doceat hominem vinci ab eo posse peccatum. Si vero sit immortalis, exemplum proponere homini nullo modo potest. Existet enim constans aliquis, ac dicet: Tu quidem non peccas, quia liber es ab hoc corpore; non concupiscis, quia immortali nihil est necessarium. Mihi vero multis rebus opus est, ut tuear hanc vitam. Mortem non times, quia valere in te non potest. Dolorem contemnis, quia nullam vim pati potes. At ego mortalis utrumque timeo, quia cruciatus mihi gravissimos inferunt, quos tolerare carnis infirmitas non potest. Doctor itaque virtutis etiam hanc excusationem debuit hominibus auferre; ne quis, quod peccat, necessitati potius adscribat, quam culpae suae. Ergo ut perfectus esse possit, nihil ei debet opponi ab eo qui docendus est; ut si forte dixerit: Impossbilia praecipis; respondeat: Ecce ipse facio. At ego carne indutus sum, cuius est peccare proprium. Et ego eamdem carnem gero; et tamen peccatum in me non dominatur. Mihi opes contemnere difficile est, quia vivi aliter non potest in hoc corpore. Ecce et mihi corpus est; et tamen pugno contra omnem cupiditatem. Non possum pro iustitia nec dolorem ferre, nec mortem, quia fragilis sum. Ecce et in me dolor ac mors habet potestatem, et ea ipsa quae times vinco, ut victorem te faciam doloris ac mortis. Prior vado per ea, quae sustineri non posse praetendis; si praecipientem sequi non potes, sequere antecedentem. Sublata est hoc modo omnis excusatio; et fateri hominem necesse est, sua culpa iniustum esse qui doctorem virtutis, et eumdem ducem non sequatur. Vides ergo quanto perfectior sit mortalis doctor, quia dux esse mortali potest, quam immortalis, quia patientiam docere non potest, qui subiectus passionibus non est. Nec hoc tamen eo pertinet, ut hominem Deo praeferam: sed ut ostendam, neque hominem perfecta doctrina esse posse, nisi sit idem Deus, ut auctoritate coelesti necessitatem parendi hominibus imponat; neque Deum, nisi mortali corpore induatur, ut praecepta sua factis adimplendo, caeteros parendi necessitate constringat. Liquido ergo apparet, eum, qui vitae dux et iustitiae sit magister, corporalem esse oportere; nec aliter fieri posse, ut sit illius plena et perfecta doctrina, nisi habeat radicem ac fundamentum, stabilisque apud homines ac fixa permaneat: ipsum autem subire carnis ac corporis imbecillitatem, virtutemque in se recipere, cuius doctor est, ut eam simul, et verbis doceat, et factis. Item subiectum esse morti, et passionibus cunctis; quoniam et in passione toleranda, et in morte subeunda virtutis officia versantur: quae omnia, ut dixi, consummatus doctor perferre debet, ut doceat posse perferri.
Lactantius HOME

bav161.251 bmv147.191

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, XXIII. De praecipiendo et agendo. <<<     >>> XXV. De Iesu adventu in Carne, et Spiritu, ut Deum inter et hominem mediator esset.
monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3 > 7 > 1 > 2 > 22 > 1 > 14 > 7 > 20 > 7 > 24

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik