| 1 | Quicumque praecepta dat hominibus ad vitam, moresque fingit aliorum, quaero debeatne ipse facere quae praecipit, an non debeat? Si non fecerit, soluta praecepta sunt. Si enim bona sunt quae praecipiuntur, si vitam hominum in optimo statu collocant, non se debet ipse praeceptor a numero coetuque hominum segregare inter quos agit; et ipsi eodem modo vivendum est, quo docet esse vivendum, ne si aliter vixerit, ipse praeceptis suis fidem detrahat, levioremque doctrinam suam faciat, si reipsa resolvat, quod verbis nitatur adstringere. Unusquisque enim, cum audit praecipientem, non vult imponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi ius libertatis adimatur; respondet itaque doctori hoc modo: Non possum facere quae iubes, quoniam sunt impossibilia. Vetas me irasci, vetas cupere, vetas libidine commoveri, vetas dolorem, vetas mortem timere: sed hoc adeo contra naturam est, ut his affectibus animalia universa subiecta sint; vel si adeo putas repugnari posse naturae, et tu ipse quae praecipis fac, ut sciam fieri posse. Cum autem ipse non facias, quae insolentia est, ut homini libero imponere velis leges quibus ipse non pareas? Prius disce, qui doces, et antequam mores aliorum corrigas, tuos corrige. Quis neget iustam esse hanc responsionem? Quin etiam in contemptum veniet huiusmodi doctor, et deludetur vicissim, quia videbitur et ipse deludere. |
| 2 | Quid ergo faciet ille praeceptor, si haec ei fuerint opposita? quomodo adimet excusationem contumacibus, nisi ut praesentibus factis doceat, possibilia se docere? Unde evenit, ut philosophorum praeceptis nullus obtemperet. Homines enim malunt exempla, quam verba; quia loqui facile est, praestare difficile. Utinam quidem tam multi bene facerent, quam multi loquuntur bene. Sed qui praecipiunt, nec faciunt, abest ab iis fides. Et si homines fuerint, contemnentur ut leves; si Deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae. Superest ut factis verba firmentur, quod philosophi facere nequeunt: itaque cum ipsi praeceptores vincantur affectibus, quos vinci praedicant oportere, neminem possunt ad virtutem, quam falso praedicant, erudire; ob eamque causam putant, neminem adhuc perfectum extitisse sapientem, id est, in quo summae doctrinae ac scientiae summa virtus et perfecta iustitia consenserit, quod quidem verum fuit. Nemo enim post mundum conditum talis extitit, nisi Christus, qui et verbo sapientiam tradidit, et doctrinam praesenti virtute firmavit. |