monumenta.ch > Lactantius > 22
Lactantius, Divinae Institutiones, 4, XXI. De Iesu ascensione, eaque praedicta; et de discipulorum praedicatione et gestis. <<<     >>> XXIII. De praecipiendo et agendo.

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XXII. Argumenta Infidelium contra Iesu incarnationem.

1 Confirmata sunt, ut opinor, quae falsa et incredibilia putantur ab iis, quos vera coelestium litterarum doctrina non imbuit: sed tamen ut refellantur a nobis etiam illi, qui nimium non sine malo suo sapiunt, rebusque divinis fidem detrahunt, argumentis quoque illorum coarguamus errorem; ut tandem aliquando quando pervideant ita fieri oportuisse, sicut nos ostendimus factum. Et quamquam apud bonos iudices satis habeant firmitatis vel testimonia sine argumentis, vel argumenta sine testimoniis; nos tamen non contenti alterutro sumus, cum suppetat nobis utrumque, ne cui perverse ingenioso, aut non intelligendi, aut contra disserendi locum relinquamus. Negant fieri potuisse, ut naturae immortali quidquam decederet. Negant denique Deo dignum, ut homo fieri vellet, seque infirmitate carnis oneraret; ut passionibus, ut dolori, ut morti se ipse subiiceret: quasi non facile illi esset, ut citra corporis imbecillitatem se hominibus ostenderet, eosque iustitiam doceret (siquidem id volebat) maiore auctoritate, ut professi Dei. Tunc enim cunctos fuisse praeceptis coelestibus parituros, si ad ea virtus ac potestas Dei praecipientis accederet. Cur igitur (aiunt) ad docendos homines non ut Deus venit? Cur se tam humilem imbecillemque constituit, ut ab hominibus et contemni, et poena affici posset? cur vim ab imbecillis, et mortalibus passus est? cur non manus hominum, aut virtute repulit, aut divinitate vitavit? cur non maiestatem suam sub ipsa saltem morte patefecit? sed ut invalidus in iudicium ductus est, ut nocens damnatus, ut mortalis occisus. Refutabo haec diligenter, nec quemquam patiar errare. Illa enim magna et mirabili ratione sunt facta; quam quicumque perceperit, non tantum mirari desinet Deum ab hominibus esse cruciatum, verum etiam facile pervidebit ne Deum quidem potuisse credi, si ea ipsa quae arguit facta non essent.
Lactantius HOME

bav161.249 bmv147.190

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik