| 1 | Ordinata vero discipulis suis Evangelii ac nominis sui praedicatione, circumfudit se repente nubes, eumque in coelum sustulit, quadragesimo post passionem die, sicut Daniel fore ostenderat (cap. VII), dicens: Et ecce in nubibus coeli ut filius hominis veniens, usque ad vetustum dierum pervenit. Discipuli vero per provincias dispersi fundamenta Ecclesiae ubique posuerunt, facientes et ipsi in nomine magistri Dei magna, et pene incredibilia miracula; quia discedens instruxerat eos virtute ac potestate, qua posset novae annuntiationis ratio fundari, et confirmari: sed et futura aperuit illis omnia, quae Petrus et Paulus Romae praedicaverunt, et ea praedicatio in memoriam scripta permansit; in qua cum multa alia mira, tum etiam hoc futurum esse dixerunt, ut post breve tempus immitteret Deus regem, qui expugnaret Iudaeos, et civitates eorum solo adaequaret, ipsos autem fame sitique confectos obsideret. Tum fore ut corporibus suorum vescerentur, et consumerent se invicem; postremo ut capti venirent in manus hostium, et in conspectu suo vexari acerbissime coniuges suas cernerent, violari ac prostitui virgines, diripi pueros, allidi parvulos, omnia denique igni ferroque vastari, captivos in perpetuum terris suis exterminari; eo quod exultaverint super amantissimum et probatissimum Dei Filium. Itaque post illorum obitum, cum eos Nero interemisset, Iudaeorum nomen et gentem Vespasianus extinxit, fecitque omnia quae illi futura praedixerant. |