| 1 | Profectus ergo in Galilaeam (noluit enim se Iudaeis ostendere, ne adduceret eos in poenitentiam, atque impios resanaret), discipulis iterum congregatis Scripturae sanctae litteras, id est prophetarum arcana, patefecit; quae antequam pateretur, perspici nullo modo poterant, quia ipsum passionemque eius annuntiabant. Idcirco Moses, et iidem ipsi prophetae legem, quae Iudaeis data erat, Testamentum vocant; quia nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari testamentum potest, nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est. Itaque nisi Christus mortem suscepisset, aperiri testamentum, id est, revelari et intelligi mysterium Dei non potuisset. |
| 2 | Verum Scriptura omnis in duo Testamenta divisa est. Illud quod adventum passionemque Christi antecessit, id est lex et prophetae, Vetus dicitur; ea vero quae post resurrectionem eius scripta sunt, Novum Testamentum nominantur. Iudaei Veteri utuntur, nos novo: sed tamen diversa non sunt, quia Novum Veteris adimpletio est, et in utroque idem testator est Christus, qui pro nobis morte suscepta nos haeredes regni aeterni fecit, abdicato et exhaeredato populo Iudaeorum; sicut Hieremias propheta testatur (cap. XXXI), cum loquitur talia: Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum, quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quia ipsi non perseveraverunt in testamento meo et ego neglexi eos, dicit Dominus. Item alio loco (cap. VI) similiter ait: Dereliqui domum meam; dimisi haereditatem meam in manus inimicorum eius. Facta est haeriditas mea mihi, sicut leo in silva: dedit ipsa super me vocem suam; ideo odi eam. Cum sit haereditas eius, coeleste regnum, non utique ipsam haereditatem se dicit odisse, sed haeredes, qui adversus eum ingrati et impii extiterunt. Facta est, inquit, mihi haereditas mea, sicut leo: id est, praeda et devoratio factus sum haeredibus meis, qui me immolaverunt sicut pecus. Dedit super me vocem suam; id est, sententiam adversus me mortis crucisque dixerunt. Nam quod superius ait consummaturum se domui Iuda testamentum novum, ostendit, vetus illud testamentum, quod per Mosem est datum, non fuisse perfectum; id autem, quod per Christum dari haberet, consummatum fore. Domus autem Iuda et Israel non utique Iudaeos significat, quos abdicavit, sed nos, qui ab eo convocati ex Gentibus, in illorum locum adoptionemque successimus, et appellamur filii Iudaeorum; quod declarat Sibylla, cum dicit: Ἱουδαίων μακάρων θεἶον γένος οὐρανιώνων. Quos autem futurum esset id genus, Esaias docet (cap. XLII), apud quem Pater summus ad Filium loquitur, dicens: Ego Dominus Deus, vocavi te ad iustitiam, et tenebo manum tuam, et confirmabo te, et dedi te in testamentum generis mei, in lucem gentium, aperire oculos caecorum, producere ex vinculis alligatos, et de domo carceris sedentes in tenebris. Cum igitur nos antea tamquam caeci, et tamquam carcere stultitiae inclusi, sederemus in tenebris, ignorantes Deum et veritatem, illuminati ab eo sumus, qui nos testamento suo adoptavit, et liberatos malis vinculis, atque in lucem sapientiae productos, in haereditatem regni coelestis adscivit. |