monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10 > 5 > 20 > 28 > 4 > 1 > 16 > 11 > 13 > 23 > 3 > 12 > 20 > 11 > 30 > 5 > 27 > 21 > 30 > 22 > 4 > 8 > 4 > 3 > 26 > 8 > 2 > 3 > 67 > 1 > 17 > 14 > 19
Lactantius, Divinae Institutiones, 4, XVIII. De passione Dominica, et quod ea praenuntiata fuerit. <<<     >>> XX. De Iesu in Galilaeam post resurrectionem profectione; atque de utroque Testamento, Vetere et Novo.

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XIX. De Iesu morte, sepultura et resurrectione; atque de iis rebus praedicta.

1 Quid amplius iam de facinore Iudaeorum dici potest, quam excaecatos tum fuisse, atque insanabili furore correptos, qui haec quotidie legentes neque intellexerunt, neque quin facerent cavere potuerunt? Suspensus igitur atque affixus exclamavit ad Dominum voce magna, et ultro spiritum posuit. Et eadem hora terrae motus factus est. Et velum templi, quod separabat duo tabernacula, scissum est in duas partes; et sol repente subductus est, et ab hora sexta usque in nonam tenebrae fuerunt. Qua de re Amos propheta testatur: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et tenebrabitur dies lucis; et convertam dies festos vestros in luctum, et cantica vestra in lamentationem. Item Hieremias: Exterrita est quae parit, et taeduit animam; et subivit sol ei, cum adhuc medius dies esset; confusa est, et maledicta: reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum. Et Sibylla: Ναοῦ δὲ σχισθῆ τὸ πέτασμα, καὶ ἤματι μέσσω Νὺξ ἔσται σκοτόεσσα πελώριος ἐν τρίσιν ὤραις. Cum haec facta essent, ne prodigiis quidem coelestibus facinus suum intelligere quiverunt.
2 Sed quoniam praedixerat se tertio die ab inferis resurrecturum, metuentes ne a discipulis surrepto et amoto corpore, universi resurrexisse eum crederent, et fieret multo maior in plebe confusio, detraxerunt eum cruci, et conclusum in monumento firmiter militari custodia circumdederunt. Verum tertio die, ante lucem terrae motu facto, repente patefactum est sepulcrum, et custodibus, quos attonitos obstupefecerat pavor, nihil videntibus, integer e sepulcro ac vivus egressus, in Galilaeam profectus est, ut discipulos suos quaereret: in sepulcro vero nihil repertum est, nisi exuviae quibus involutum corpus incluserant. Illum autem apud inferos non remansurum, sed die tertio resurrecturum, prophetae cecinerant. David in psalmo XV: Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis sanctum tuum videre interitum. Item in tertio: Ego dormivi et somnum cepi, et resurrexi; quoniam Dominus auxiliatus est mihi. Oseas (c. XIII) quoque primus XII prophetarum de resurrectione eius testificatus est: Hic filius meus sapiens; propter quod nunc non resistet in tribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum eruam eum. Ubi est iudicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus? Idem alio loco: Vivificabit nos post biduum die tertio. Et ideo Sibylla impositurum esse morti terminum dixit post tridui somnum: Καὶ θανάτου μοῖραν τελέσει, τρίτον ἧμαρ ὑπνώσας, Καὶ τότ᾽ ἀποφθίμενον ἀναλύσας εἰς φάος ἥξει Πρῶτος ἀναστάσεως, κλητοῖς ἀρχὴν ὑποδείξας. Vitam enim nobis acquisivit morte superata. Nulla igitur spes alia consequendae immortalitatis homini datur, nisi crediderit in eum, et illam crucem portandam patiendamque susceperit.
Lactantius HOME

bav161.244 bmv147.187

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik