Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XVII. De Iudaeorum religionibus, ac eorum odio in Iesum.
| 1 | Sed irae atque invidiae suae, quam in cordibus suis gerebant intus inclusam, alias causas praeferebant; quod legem Dei per Mosen datam solveret, id est, quod sabbatis non vacaret, operans in salutem hominum; quod circumcisionem vacuefaceret, quod abstinentiam suillae carnis auferret. In quibus rebus iudaicae religionis sacramenta consistunt. Ob haec itaque caetera pars populi, quae nondum ad Christum secesserat, a sacerdotibus incitabatur, ut impium iudicaret eum, quod legem Dei solveret, cum hoc ille non suo iudicio, sed ex Dei voluntate et secundum praedicta faceret prophetarum. Micheas enim (cap. 4, V. 2) novam legem daturum denuntiavit hoc modo: Lex de Sion proficiscetur, et sermo Domini ex Hierusalem, et iudicabit inter plurimos populos, et revincet, et deliget validas nationes. Illa enim prior lex, quae per Mosen data est, non in monte Sion, sed in monte Choreb data est, quam Sibylla fore ut a Filio Dei solveretur, ostendit: Ἀλλ᾽ ὅτε ταῦτ᾽ ἂν ἅπαντα τελειωθῇ ἅπερ εἶπον, Εἰς αὐτὸν τότε πᾶς λύεται νόμος. Sed et ipse Moses, per quem datam sibi legem dum pertinaciter tuentur, exciderunt a Deo, et Deum non agnoverunt, praedixerat fore, ut propheta maximus a Deo mitteretur, qui sit supra legem, qui voluntatem Dei ad homines perferat. In Deuteronomio ita scriptum reliquit: Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis de fratribus eorum, sicut te, et dabo verbum meum in os eius; et loquetur ad eos ea quae praecepero ei: et quisquis non audierit ea quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego vindicabo in eum. Denuntiavit scilicet Dominus per ipsum legiferum, quod Filium suum, id est, vivam praesentemque legem missurus esset, et illam veterem per mortalem datam soluturus, ut denuo per eum, qui esset aeternus, legem sanciret aeternam. |
| 2 | Item de circumcisione solvenda Esaias ita prophetavit: Haec dicit Dominus viris Iuda, qui habitant in Hierusalem: Renovate inter vos novitatem, et ne seminaveritis in spinis. Circumcidite vos Domino Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri, ne exeat ira mea sicuti ignis, et exurat, et non sit qui extinguat. Item Moses ipse : In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum ad Dominum Deum tuum amandum. Item Iesus Nave successor eius: Et dixit Dominus ad Iesum : Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, et sede, et circumcide secundo filios Israel. Secundam circumcisionem futuram esse dixit, non carnis, sicut fuit prima, qua etiam nunc Iudaei utuntur, sed cordis ac spiritus, quam tradidit Christus, qui verus Iesus fuit. Non enim Propheta sic ait: Et dixit Dominus ad me, sed, ad Iesum; ut ostenderet quod non de se loqueretur, sed de Christo, ad quem tunc Deus loquebatur. Christi enim figuram gerebat ille Iesus: qui cum primum Auses vocaretur, Moses futura praesentiens, iussit eum Iesum vocari; ut quoniam dux militiae delectus esset adversus Amalech, qui oppugnabat filios Israel, et adversarium debellaret per nominis figuram, et populum in terram promissionis induceret. Et idcirco etiam Mosi successit, ut ostenderet novam legem per Christum Iesum datam veteri legi successuram, quae data per Mosen fuit. Nam illa carnis circumcisio caret utique ratione; quia si Deus id vellet, sic a principio formasset hominem, ut praeputium non haberet. Sed huius secundae circumcisionis figura erat, significans nudandum esse pectus, id est, aperto et simplici corde oportere nos vivere; quoniam pars illa corporis, quae circumciditur, habet quamdam similitudinem cordis, et est pudenda. Ob hanc causam Deus nudari eam iussit, ut hoc argumento nos admoneret ne involutum pectus haberemus, id est, ne quod pudendum facinus intra conscientiae secreta velemus. Haec est cordis circumcisio, de qua prophetae loquuntur, quam Deus a carne mortali ad animam transtulit, quae sola mansura est. Volens enim vitae ac saluti nostrae pro aeterna sua pietate consulere, poenitentiam nobis in illa circumcisione proposuit, ut si cor nudaverimus, id est, si peccata nostra confessi satis Deo fecerimus, veniam consequamur; quae contumacibus et admissa sua celantibus denegatur ab eo qui non faciem, sicut homo, sed intima et arcana pectoris intuetur. |
| 3 | Eodem spectat etiam carnis suillae interdictio; a qua cum eos abstinere Deus iussit, id potissimum voluit intelligi, ut se a peccatis atque immunditiis abstinerent. Est enim lutulentum hoc animal, et immundum; nec umquam coelum aspicit: sed in terra toto et corpore et ore proiectum, ventri semper et pabulo servit; nec ullum alium dum vivit praestare usum potest, sicut caeterae animantes, quae vel sedendi vehiculum praebent, vel in cultibus agrorum iuvant, vel plaustra collo trahunt, vel onera tergo gestant, vel indumentum exuviis suis exhibent, vel copia lactis exuberant, vel custodiendis domibus invigilant. Interdixit ergo ne porcina carne uterentur, id est, ne vitam porcorum imitarentur, qui ad solam mortem nutriuntur; ne ventri, ac voluptatibus servientes, ad faciendam iustitiam inutiles essent, ac morte afficerentur. Item ne se foedis libidinibus immergerent, sicut sus, quae se ingurgitat coeno; vel ne terrenis serviant simulacris, ac se luto inquinent. Luto enim se oblinunt, qui deos, id est, qui lutum terramque venerantur. Sic universa praecepta iudaicae legis ad exhibendam iustitiam spectant, quoniam per ambagem data sunt; ut per carnalium figuram spiritualia noscerentur. |