Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XVI. De Iesu Christi passione; quod fuerit praedicta.
| 1 | Venio nunc ad ipsam passionem, quae velut opprobrium nobis obiectari solet, quod et hominem, et ab hominibus insigni supplicio affectum et excruciatum colamus; ut doceam eam ipsam passionem ab eo cum magna et divina ratione susceptam, et in ea sola et virtutem, et veritatem, et sapientiam contineri. Neque enim, si beatissimus in terra fuisset, et per omnem vitam in summa felicitate regnasset, quisquam illum sapiens aut Deum credidisset, aut honore divino dignum iudicasset: quod faciunt verae divinitatis expertes, qui caducas opes, et fragilem potentiam, et alieni beneficii bona non tantum suspiciunt, verum etiam consecrant, et scientes memoriae mortuorum deserviunt, fortunam iam extinctam colentes; quam ne vivam quidem praesentemque sapientes colendam sibi umquam putaverunt. Nec enim potest aliquid in rebus terrenis esse venerabile coeloque dignum: sed sola est virtus, sola iustitia, quae potest verum bonum, et coeleste, et perpetuum iudicari; quia nec datur cuiquam, nec aufertur. Qua virtute ac iustitia quoniam Christus instructus venit in terram, immo vero, quoniam ipse virtus, et ipse iustitia est, descendit ut eam doceret, hominemque formaret. Quo magisterio ac Dei legatione perfunctus, ob eam ipsam virtutem, quam simul et docuit, et fecit, ab omnibus gentibus, et meruit, et potuit Deus credi. Ergo cum magnus populus ad eum, vel ob iustitiam quam docebat, vel ob miracula quae faciebat, subinde conflueret, et praecepta eius audiret, et a Deo missum Deique Filium crederet: tum primores Iudaeorum et sacerdotes ira stimulati, quod ab eo tamquam peccatores increpabantur, et invidia depravati, quod, confluente ad eum multitudine, contemni se ac deseri videbant, et (quod caput sceleris illorum fuit) stultitia et errore caecati, et immemores praeceptorum coelestium ac prophetarum, coierunt adversus eum, impiumque consilium de eo tollendo cruciandoque ceperunt: quod prophetae multo ante descripserant. |
| 2 | Nam et David, in principio Psalmorum suorum, providens in spiritu quantum facinus admissuri essent, Beatum esse ait, qui non abierit in consilio impiorum. Et Salomon in libro Sapientiae (cap. II), his verbis usus est: Circumveniamus iustum, quoniam insuavis et nobis, et exprobrat nobis peccata legis: promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat: factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum: gravis est nobis etiam ad videndum; quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae illius: tamquam nugaces aestimati sumus ab eo: continet se a viis nostris, quasi ab immunditiis, et praefert novissima iustorum, et gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sint; et tentemus quae ventura sunt illi. Contumeliis et tormentis interrogemus eum: ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius, morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt. Excaecavit enim illos stultitia ipsorum; et nescierunt sacramenta Dei. Nonne ita descripsit nefarium illud consilium ab impiis initum contra Deum, ut plane interfuisse videatur? Atqui a Salomone, qui haec cecinit, usque ad id tempus, quo gesta res est, mille ac decem anni fuerunt. Nihil nos affingimus, nihil addimus. Habebant haec, qui fecerunt: legebant, in quos haec dicta sunt. Sed et nunc haeredes nominis ac sceleris illorum haec et habent, et damnationem suam prophetarum voce praedictam quotidianis lectionibus personant; nec aliquando in cor suum, quae pars est et ipsa damnationis, admittunt. Increpiti ergo a Christo saepe Iudaei exprobrante illis peccata et iniustitias, et a populo pene deserti, concitati sunt ad eum necandum. |
| 3 | Cuius rei audaciam dedit illis humilitas eius. Nam cum legerent, cum quanta virtute et claritate Filius Dei venturus esset e coelo, Iesum autem cernerent humilem, quietum, sordidum, informem, non credebant filium Dei esse, ignorantes duos eius adventus a prophetis esse praedictos: primum in humilitate carnis obscurum, secundum in fortitudine maiestatis manifestum. De primo David in psalmo septuagesimo primo sic ait: Descendet sicut pluvia in vellus, et orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis, donec extollatur luna. Sicut enim pluvia, si descendat in vellus, animadverti non potest, quia strepitum non facit: ita Christum in terram sine cuiusquam suspicione venturum esse dixit, ut iustitiam doceret et pacem. Esaias quoque ita tradidit (cap. LIII): Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram ipso sicut pueri, et sicut radix in terra sitienti: non est figura eius, neque claritas; et vidimus illum, et non habuit figuram, neque decorem: sed figura eius sine honore, et deficiens praeter caeteros homines. Homo in plaga positus est, sciens ferre imbecillitatem, quia aversus est, et non est computatus. Hic peccata nostra portat, et pro nobis hic dolet; et nos putavimus ipsum esse in dolore, et in plaga, et in vexatione. Ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, et infirmatus est propter peccata nostra: doctrina pacis nostrae super illum; livore eius nos sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus, et Deus tradidit illum pro peccatisnostris. Et Sibylla eodem modo locuta est: Οἰκτρὸς, ἄτιμος, ἄμορφος, ἐν οἰκτροῖς ἐλπίδα δώσει. Propter hanc humilitatem, Deum suum non agnoscentes, inierunt consilium detestandum ut privarent eum vita, qui ut eos vivificaret advenerat. |