Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XV. De Iesu vita et miraculis; atque de iis testimonia.
| 1 | Quoniam de secunda nativitate diximus, qua se hominibus in carne monstravit, veniamus ad opera illa miranda, quae cum essent coelestis indicia virtutis, magum Iudaei putaverunt. Cum primum coepit adolescere, tinctus est a Ioanne propheta in Iordane flumine, ut lavacro spiritali peccata non sua, quae utique non habebat, sed carnis, quam gerebat, aboleret; ut quemadmodum Iudaeos suscepta circumcisione, sic etiam gentes baptismo, id est purifici roris perfusione salvaret. Tunc vox audita de coelo est: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Quae vox apud David praedicta invenitur. Et descendit super eum Spiritus Dei formatus in speciem columbae candidae. Exinde maximas virtutes coepit operari, non praestigiis magicis, quae nihil veri ac solidi ostentant, sed vi ac potestate coelesti quae iampridem prophetis nuntiantibus canebantur. Quae opera tam multa sunt, ut unus liber ad complectenda omnia satis non sit. Enumerabo igitur illa breviter, et generatim, sine ulla personarum ac locorum designatione, ut ad exponendam passionis eius crucisque rationem possim pervenire, quo iamdudum festinat oratio. Virtutes eius fuerunt, quas Apollo portentificas appellavit: quod quacumque iter faciebat, aegros et debiles, et omni morborum genere laborantes, uno verbo unoque momento reddebat incolumes, adeo ut membris omnibus capti, receptis repente viribus roborati, ipsi lectulos suos reportarent, in quibus fuerant paulo ante delati. Claudis vero ac pedum vitio afflictis, non modo gradiendi, sed etiam currendi dabat facultatem. Tunc quorum caeca lumina in altissimis tenebris erant, eorum oculos in pristinum restituebat aspectum. Mutorum quoque linguas in eloquium sermonemque solvebat. Item surdorum patefactis auribus insinuabat auditum: pollutos, ac aspersos maculis, repurgabat. Et haec omnia non manibus, aut aliqua medela, sed verbo ac iussione faciebat, sicut etiam Sibylla (Serm. 8, post med.) praedixerat: Πάντα λόγω πράττων, πᾶσάν τε νόσον θεραπεύων. Nec utique mirum, quod verbo faciebat mirabilia, cum ipse esset Dei Verbum, coelesti virtute ac potestate subnixum . . . ; Nec satis fuit quod vires imbecillis redderet, debilibus integritatem, quod aegris et languentibus sanitatem, nisi etiam mortuos suscitaret , velut e somno solutos, ad vitamque revocaret. |
| 2 | Quae videntes tunc Iudaei, daemoniaca fieri potentia arguebant, cum omnia sic futura, ut facta sunt, arcanae illorum litterae continerent. Legebant quippe cum aliorum prophetarum, tum Esaiae verba dicentis (cap. XXV): Confortamini manus resolutae, et genua debilia consolidamini. Qui estis pusilli animi, nolite timere, nolite metuere. Dominus noster iudicium retribuet; ipse veniet, et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum; et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut cervus, et plana erit lingua mutorum, quia rupta est in deserto aqua, et rivus in terra sitienti. Sed et Sibylla eadem cecinit his versibus: . . . . . . Νεκρῶν δὲ ἀνάστασις ἔσται, Καὶ χωλῶν δρόμος ἔστ᾽ ὠκὺς, καὶ κωφὸς ἀκούσει; Καὶ τυφλοὶ βλέψουσι, λαλήσουσ᾽ οὐ λαλέοντες. Ob has eius virtutes, et opera divina, cum magna illum multitudo sequeretur vel debilium, vel aegrorum, vel eorum qui curandos suos offerre cupiebant, ascendit in montem quemdam desertum, ut ibi adoraret. Ubi cum triduo moratus esset, ac fame populus laboraret, vocavit discipulos, quaerens quantos secum cibos gestarent. At illi quinque panes et duos pisces in pera se habere dixerunt. Afferri ea iussit, ac multitudinem per quinquagenos distributam discumbere. Quod cum discipuli facerent, frangebat ipse panem minutatim, carnemque piscium comminuebat, et utraque in manibus eius augebantur. Et cum apponere illa populo discipulis imperasset, saturata sunt quinque hominum millia, et insuper duodecim cophini de residuis fragminibus impleti. Quid aut dici, aut fieri potest mirabilius? At id Sibylla futurum cecinerat olim, cuius versus tales feruntur: Εἰν ἄρτοις ἅμα πέντε, καὶ ἰχθύεσσι δοιοῖσιν, Ἀνδρῶν χιλιάδας ἐν ἐρήμω πέντε κορέσσει, Καὶ τὰ περισσεύοντα λαβὼν μετὰ κλάσματα πάντα, Δώδεκα πληρώσει κοφίνους εις ἐλπίδα πολλῶν. Quaero igitur quid hic potuerit ars magica moliri, cuius peritia ad nihil aliud quam ad circumscribendos oculos valet. Idem, secessurus orandi gratia, sicut solebat, in montem, praecepit discipulis, ut naviculam sumerent, seque praecederent. At illi, urgente iam vespere profecti, contrario vento laborare coeperunt. Cumque iam medium fretum tenerent, tum pedibus mare ingressus consecutus est eos, tamquam in solido gradiens; non ut poetae Orionem mentiuntur in pelago incedentem, qui, demersa corporis parte, Humero supereminet undas. Et rursus cum obdormisset in navi, et ventus usque ad extremum periculum saevire coepisset, excitatus e somno, silere ventum protinus iussit; et fluctus, qui maximi ferebantur, conquievere, statimque sub verbo eius tranquillitas insecuta est. |
| 3 | Mentiuntur fortasse Litterae sanctae , docentes tantam fuisse in eo potestatem, ut imperio suo cogeret ventos obsequi, maria servire, morbos cedere, inferos obedire. Quid quod eadem Sibyllae carminibus suis ante docuerunt? quarum una, cuius supra fecimus mentionem, sic ait: Τοὺς ἀνέμους παύσει τε λόγω, στρώσει δὲ θάλασσαν Μαινομένην, ποσὶν εἰρήνης πίστει τε πατήσας. Et rursus alia, quae dicit: Κύματα πεζεύσει, νόσον ἀνθρώπων ἀπολύσει, Στήσει τεθνηῶτας, ἀπώσεται ἄλγεα πολλὰ, Ἐκ δὲ μιᾶς πἑρης ἄρτου κόρος ἔσσεται ἀνδρῶν. His testimoniis quidam revicti, solent eo confugere, ut aiant non esse illa carmina Sibyllina, sed a nostris ficta atque composita. Quod profecto non putabit qui Ciceronem Varronemque legerit, aliosque veteres, qui Erythraeam Sibyllam caeterasque commemorant: quarum ex libris ista exempla proferimus: qui auctores ante obierunt quam Christus secundum carnem nasceretur. Verum non dubito quin illa carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo tum intelligeret. Denguntiabant enim monstruosa quaedam miracula, quorum nec ratio, nec tempus, nec auctor designabatur. Denique Erythraea fore ait, ut diceretur insana, et mendax. At enim: . . . . . . Φήσουσι Σιβλλην Μαινομένην ψευστείραν· ἐπὰν δὲ γένηται ἅπαντα, Τηνίκα μου μνήμην ποιήσετε, κ᾽ οὐκ ἔτι μ᾽ οὐδεὶς Μαινομένην φήσει με θεοῦ μεγάλοιο προφῆτιν. Iacuerunt igitur multis saeculis; postea vero animadversa sunt, quam Christi nativitas et passio patefecit arcana: sicut etiam voces prophetarum, quae cum per annos mille quingentos, vel eo amplius lectae fuissent a populo Iudaeorum, nec tamen intellectae sunt, nisi postquam illas Christus, et verbo, et operibus interpretatus est. Illum enim prophetae annuntiaverunt; nec ullo modo poterant, quae illi loquebantur, intelligi, nisi fuissent universa completa. |