Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT XIII. De Iesu Deo et homine; atque de eo prophetarum testimonia.
| 1 | Summus igitur Deus ac parens omnium, cum religionem suam transferre voluisset, doctorem iustitiae misit e coelo, ut novis cultoribus novam legem in eo vel per eum daret: non sicut ante fecerat per hominem: sed tamen nasci eum voluit tamquam hominem, ut per omnia summo Patri similis existeret. Ipse enim pater Deus, et origo, et principium rerum, quoniam parentibus caret, ἀπάτωρ atque ἀμήτωρ a Trismegisto verissime nominatur, quod ex nullo sit procreatus. Idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret ἀπάτωρ atque ἀμήτωρ. In prima enim nativitate spiritali ἀμήτωρ fuit, quia sine officio matris a solo Deo Patre generatus est. In secunda vero carnali ἀπάτωρ fuit, quoniam sine patris officio virginali utero procreatus est, ut mediam inter Deum et hominem substantiam gerens, nostram hanc fragilem imbecillemque naturam quasi manu ad immortalitatem posset educere. Factus est et Dei filius per spiritum, et hominis per carnem; id est, et Deus et homo. Dei virtus in eo ex operibus, quae fecit, apparuit; fragilitas hominis, ex passione quam pertulit: quam cur susceperit, paulo post docebo. Interim et Deum fuisse, et hominem ex utroque genere permistum, prophetis vaticinantibus discimus. Esaias Deum fuisse testatur his verbis: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim: viri alti ad te transgredientur, et tui erunt servi; et post te ambulabunt vincti compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur, quoniam in te Deus est, et non alius Deus praeter te. Tu enim Deus es, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Confundentur, et reverebuntur omnes, qui adversantur tibi, et cadent in confusionem. Item propheta Hieremias sic ait: Hic Deus noster est, et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Iacob puero suo, et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. |
| 2 | Item David in psalmo XLIV: Thronus tuus Deus in saecula saeculorum: virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odio habuisti iniustitiam: propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis. Quo verbo etiam nomen ostendit: siquidem (ut supra docui) ab unctione appellatus est Christus. Deinde hominem fuisse eumdem, Hieremias docet, dicens: Et homo est; et quis cognovit eum? Item Esaias (cap. 19, apud LXX): Et mittet eis Deus hominem qui salvabit eos, et iudicans sanabit eos. Sed et Moyses in numeris ita loquitur (cap. XXIV): Orietur stella ex Iacob, et exurget homo ex Israel. Propterea Milesius Apollo consultus, utrumne Deus, an homo fuerit, hoc modo respondit: Θνητὸς ἔην κατὰ σάρκα, σοφὸς, τερατώδεσιν ἕργοις, Ἀλλ᾽ ὑπὸ χαλδαίων κριτῶν ὅπλοις συναλωθεὶς, Γόμφοις καὶ σκολόπεσσι πικρὴν ἀνέτλησε τελευτήν. Primo versu verum quidem dixit: sed argute consultorem fefellit, sacramentum veritatis penitus nescientem. Videtur enim negasse illum Deum. Sed cum fatetur secundum carnem fuisse mortalem, quod etiam nos praedicamus, consequens est, ut secundum spiritum Deus fuerit, quod nos affirmamus. Quid enim fuerat necesse carnis facere mentionem, cum satis esset dicere fuisse mortalem? Sed veritate pressus, negare non potuit quemadmodum res se haberet; sicut illud, quod ait, fuisse sapientem. |
| 3 | Quid ad hoc, Apollo, respondes? Si sapiens est; ergo doctrina eius sapientia est, nec ulla alia, et sapientes, qui sequuntur, nec ulli alii. Cur igitur vulgo pro stultis, et vanis, et ineptis habemur, qui sectamur magistrum, etiam ipsorum deorum confessione sapientem? Nam quod ait, portentifica illum opera fecisse, quo maxime divinitatis fidem meruit, assentiri nobis iam videtur, cum dicit eadem, quibus nos gloriamur. Sed colligit se tamen, et ad daemoniacas fraudes redit. Cum enim verum necessitate dixisset, iam deorum ac sui proditor videbatur; nisi quod ab eo veritas expresserat, mendacio fallente, celasset. Ait ergo, illum fecisse quidem opera miranda, verum non divina virtute, sed magica. Quid mirum, si hoc Apollo veritatem ignorantibus persuasit, cum Iudaei quoque, cultores (ut videbantur) summi Dei, hoc idem putaverint; cum ante oculos eorum quotidie fierent illa miracula, quae eis Prophetae futura esse praedixerant, nec tamen tantarum virtutum contemplatione impelli potuerunt, ut Deum crederent, quem videbant. Propterea David, quem praeter caeteros Prophetas vel maxime legunt, in psalmo XXVII, sic eos damnat: Redde illis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini. Ex huius ipsius domo Christum generatum iri secundum carnem, et ipse David, et alii Prophetae annuntiaverunt. Apud Esaiam (cap. XI) ita scriptum est: Et erit in die illa radix Iesse, et qui exurget principari in nationes: in eum gentes sperabunt, et erit requies eius in honore. Et alio loco: Exiet virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietalis; et implebit eum spiritus timoris Domini. Iesse autem fuit pater David, ex cuius radice ascensurum esse florem praelocutus est; eum scilicet, de quo Sibylla dicit ἀνθήσει δ᾽ ἂνθος καθαρόν. |
| 4 | Item in βασιλειῶν libro secundo, propheta Nathan missus est ad David volentem Deo templum fabricare; et fuit verbum Domini ad Nathan dicens (Vid. II Reg., cap. 7). Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens; Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, et parabo regnum eius. Hic aedificabit mihi domum in nomine meo: et erigam thronum eius usque in saeculum; et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum. Sed haec ut Iudaei non intelligerent, illa fuit causa, quod Solomon filius David Deo templum aedificavit, et civitatem, quam de suo nomine Hierosolyma nuncupavit. Itaque ad ipsum, quae a Propheta dicta sunt, retulerunt. Solomon autem ab ipso patre suo imperii regimen accepit. Prophetae vero de eo loquebantur, qui tum nasceretur, postquam David cum patribus suis requievisset. Praeterea Solomonis imperium perpetuum non fuit; annis enim XL regnavit. Deinde quod nunquam filius Dei dictus est, sed filius David; et domus quam aedificavit non est fidem consecuta, sicut Ecclesia, quae est verum templum Dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum, qui credunt in eum, ac vocantur fideles. Illud vero Solomonium templum, quia manu factum est, manu cecidit. Denique pater eius in psalmo CXXVI, de operibus filii sui prophetavit hoc modo: Si Dominus non aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui illam aedificaverunt: si Dominus non custodierit civitatem, in vanum vigilavit, qui eam custodivit. |