| 1 | Sed melius Graeci λόγον dicunt, quam nos verbum, sive sermonem; λόγος enim et sermonem significat, et rationem, quia ille est, et vox, et sapientia Dei. Hunc sermonem divinum ne philosophi quidem ignoraverunt. Siquidem Zeno rerum naturae dispositorem atque opificem universitatis λόγον praedicat, quem et fatum, et necessitatem rerum, et Deum, et animum Iovis nuncupat; ea scilicet consuetudine, qua solent Iovem pro Deo accipere. Sed nihil obstant verba, cum sententia congruat veritati. Est enim spiritus Dei, quem ille animum Iovis nominavit. Nam Trismegistus (Trismeg. Pimand. cap. Ascl. 4), qui veritatem pene universam nescio quomodo investigavit, virtutem maiestatemque verbi saepe descripsit, sicut declarat superius illud exemplum, quo fatetur esse ineffabilem quemdam sanctumque sermonem, cuius enarratio modum hominis excedat. Dixi de nativitate prima breviter, ut potui. Nunc de secunda, quoniam controversia est in ea maxima, latius disserendum est; ut veritatem scire cupientibus lumen intelligentiae praeferamus. |