monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4 > 9 > 8 > 18 > 7 > 12 > 4 > 67 > 3 > 5 > 16 > 19 > 1 > 2 > 3 > 9 > 14 > 3 > 8 > 10 > 3 > 67 > 2 > 3 > 30 > 2 > 8 > 3B > 4 > 2 > 5
Lactantius, Divinae Institutiones, 4, IV. De sapientia itidem et religione, atque de iure patris et domini. <<<     >>> VI. Deus omnipotentem genuit Filium; atque de eo testimonia Sibyllarum et Trismegisti.

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT V. Oracula prophetarum sunt inspicienda; et de temporibus eorum, atque iudicum et regum.

1 Nunc, quoniam docui sapientiam et religionem non posse diduci, superest ut de ipsa religione ac sapientia disseramus. Sentio quidem, quam sit difficilis de rebus coelestibus disputatio: sed tamen audendum est, ut illustrata veritas pateat, multique ab errore atque interitu liberentur, qui eam sub velamine stultitiae latentem aspernantur ac respuunt. Sed prius quam incipiam de Deo et operibus eius dicere, mihi pauca de prophetis ante dicenda sunt, quorum testimoniis nunc uti necesse est; quod in prioribus libris ne facerem, temperavi. Ante omnia, qui veritatem studet comprehendere, non modo intelligendis prophetarum vocibus animum debet intendere, sed etiam tempora, per quae quisque illorum fuerit, diligentissime inquirere; ut sciat et quae futura praedixerint, et post quos annos praedicta completa sint. Nec difficultas in his colligendis inest ulla; testati sunt enim sub quo quisque rege divini Spiritus fuerit passus instinctum. Multique scriptos libros de temporibus ediderunt, initium facientes a propheta Moyse, qui troianum bellum septingentis fere annis antecessit. Is autem, cum per annos quadraginta populum rexisset, successorem habuit Iesum, qui septem et viginti annis tenuit principatum.
2 Exinde sub Iudicibus fuerunt per annos trecentos septuaginta. Tum mutato statu, reges habere coeperunt: quibus imperium tenentibus per annos quadringentos quinquaginta usque ad Sedechiae regnum, oppugnati a rege Babylonio, captique Iudaei, diuturnum servitium pertulerunt; donec septuagesimo post anno eos Cyrus maior terris ac sedibus suis redderet, qui per idem tempus in Persas suscepit imperium, quo Romae Tarquinius Superbus. Quare cum omnis temporum series, et ex Iudaicis, et ex Graecis Romanisque historiis colligatur, etiam singulorum prophetarum tempora colligi possunt; quorum sane ultimus Zacharias fuit, quem constat sub Dario rege, secundo anno regni eius, octavo mense cecinisse. Adeo antiquiores etiam Graecis scriptoribus prophetae reperiuntur. Quae omnia eo profero, ut errorem suum sentiant, qui Scripturam sacram coarguere nituntur, tanquam novam et recens fictam, ignorantes ex quo fonte sanctae religionis origo manaverit. Quod si quis collectis perspectisque temporibus, fundamentum doctrinae salubriter iecerit, et veritatem penitus comprehendet, et errorem cognita veritate deponet.
Lactantius HOME

bav161.209 bmv147.161

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik