Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT IV. De sapientia itidem et religione, atque de iure patris et domini.
| 1 | Quibus rebus apparet, quam inter se coniuncta sint sapientia et religio: sapientia spectat ad filios, quae exigit amorem; religio ad servos quae exigit timorem. Nam sicut illi patrem diligere debent et honorare, sic hi dominum colere ac vereri. Deus autem, qui unus est, quoniam utramque personam sustinet, et patris, et domini; et amare eum debemus, quia filii sumus, et timere quia servi. Non potest igitur nec religio a sapientia separari, nec sapientia a religioni secerni; quia idem Deus est, qui et intelligi debet, quod est sapientiae, et honorari, quod est religionis. Sed sapientia praecedit, religio sequitur: quia prius est, Deum scire, consequens, colere. Ita in duobus nominibus una vis est, quamvis diversa esse videatur. Alterum enim positum est in sensu, alterum in actu. Sed tamen similia sunt duobus rivis ex uno fonte manantibus. Fons autem sapientiae et religionis, Deus est: a quo hi duo rivi si aberraverint, arescant necesse est; quem qui nesciunt, nec sapientes esse possunt, nec religiosi. |
| 2 | Sic fit, ut philosophi, et qui deos colunt, similes sint aut filiis abdicatis, aut servis fugitivis; quia neque illi patrem quaerunt, neque hi dominum: et sicut abdicati haereditatem patris non assequuntur, et fugitivi impunitatem: ita neque philosophi immortalitatem accipient, quae est regni coelestis haereditas, id est summum bonum, quod illi maxime quaerunt, neque cultores deorum poenam sempiternae mortis effugient, quae est animadversio veri domini adversus fugitivos suae maiestatis ac nominis. Deum vero esse patrem, eumdemque dominum, utrique ignoraverunt, tam cultores deorum, quam ipsi sapientiae professores: quia aut nihil omnino colendum putaverunt, aut religiones falsas approbaverunt, aut, etiamsi vim potestatemque summi Dei intellexerunt, ut Plato, qui ait unum esse fabricatorem mundi Deum, et M. Tullius, qui fatetur hominem praeclara quadam conditione a summo Deo esse generatum; tamen ei debitum cultum tamquam summo patri non reddiderunt, quod erat consequens ac necessarium. Deos autem neque patres, neque dominos esse posse, non tantum multitudo, ut supra ostendi (scil. cap. praeced.), sed etiam ratio declarat: quia neque fictum esse a diis hominem traditur, neque deos ipsos antecedere originem hominis invenitur; siquidem fuisse in terra homines, antequam Vulcanus, et Liber, et Apollo, et ipse Iupiter nascerentur, apparet. Sed neque Saturno fictio hominis, neque Coelo patri eius assignari solet. |
| 3 | Quod si nullus eorum, qui coluntur, formasse a principio atque instituisse hominem traditur; nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne Deus quidem. Ergo fas non est venerari eos a quibus non sit homo generatus; quia neque a multis generari potest. Unus igitur ac solus coli debet, qui Iovem, qui Saturnum, qui Coelum ipsum, terramque antecessit. Is enim necesse est hominem figuraverit, qui ante hominem coelum terramque perfecit. Solus pater vocandus est, qui creavit; solus dominus nuncupandus, qui regit, qui habet vitae ac necis veram et perpetuam potestatem; quem qui non adorat, et insipiens servus est, qui dominum suum aut fugiat, aut nesciat, et impius filius, qui suum verum patrem, vel oderit, vel ignoret. |