Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT III. Sapientia et religio divelli non possunt; necessarium est ut naturae Dominus sit uniuscuiusque pater.
| 1 | Deorum cultus, ut in priore libro docui, non habet sapientiam, non modo quia divinum animal hominem terrenis fragilibusque substernit, sed quia nihil ibi disseritur, quod proficiat ad mores excolendos vitamque formandam: nec habet inquisitionem aliquam veritatis, sed tantummodo ritum colendi, qui non officio mentis, sed ministerio corporis constat. Et ideo non est illa religio vera iudicanda; quia nullis iustitiae virtutisque praeceptis erudit efficitque meliores. Ita philosophia, quia veram religionem, id est summam pietatem non habet, non est vera sapientia. Nam si divinitas, quae gubernat hunc mundum, incredibili beneficentia genus hominum sustentat, et quasi paterna indulgentia fovet, vult profecto gratiam sibi referri, et honorem dari: nec constare homini ratio pietatis potest, si coelestibus beneficiis extiterit ingratus; quod non est utique sapientis. Quoniam igitur, ut dixi, philosophia et religio deorum disiuncta sunt, longeque discreta, si quidem alii sunt professores sapientiae, per quos utique ad deos non aditur, alii religionis antistites, per quos sapere non discitur; apparet, nec illam esse veram sapientiam, nec hanc religionem. Idcirco nec philosophia potuit veritatem comprehendere, nec religio deorum rationem sui, qua caret, reddere. Ubi autem sapientia cum religione inseparabili nexu cohaeret, utrumque verum esse necesse est; quia et in colendo sapere debemus, id est scire, quid nobis et quomodo sit colendum, et in sapiendo colere, id est re et actu, quod scierimus, implere. |
| 2 | Ubi ergo sapientia cum religione coniungitur? Ibi scilicet, ubi Deus colitur unus; ubi vita et actus omnis ad unum caput et ad unam summam refertur; denique iidem sunt doctores sapientiae, qui et Dei sacerdotes. Nec tamen moveat quemquam, quia saepe factum est, et fieri potest, ut philosophus aliquis deorum suscipiat sacerdotium: quod cum fit, non tamen coniungitur philosophia cum religione; sed et philosophia inter sacra cessabit, et religio, quando philosophia tractabitur. Illa enim religio muta est, non tantum, quia mutorum est, sed quia ritus eius in manu et digitis est, non in corde, aut lingua, sicut nostra quae vera est. Idcirco et in sapientia religio, et in religione sapientia est. Ergo non potest segregari; quia sapere nihil aliud est, nisi Deum verum iustis ac piis cultibus honorare. Multorum autem deorum cultus non esse secundum naturam, etiam hoc argumento colligi potest et comprehendi: Omnem Deum, qui ab homine colitur, necesse est inter solemnes ritus et precationes patrem nuncupari, non tantum honoris gratia, verum etiam rationis; quod et antiquior est homine, et quod vitam, salutem, victum praestat, ut pater. Itaque et Iupiter a precantibus pater vocatur, et Saturnus, et Ianus, et Liber, et caeteri deinceps; quod Lucilius in deorum concilio irridet: Ut nemo sit nostrum, quin pater optimu' divum; Ut Neptunu' pater, Liber, Saturnu' pater, Mars, Ianu', Quirinu' pater, nomen dicatur ad unum. Quod si natura non patitur, ut sint unius hominis multi patres (ex uno enim procreatur) ergo deos etiam multos colere contra naturam est, contraque pietatem. |
| 3 | Unus igitur colendus est, qui potest vere pater nominari. Idem etiam dominus sit necesse est; quia sicut potest indulgere, ita etiam coercere. Pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur: dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem. Dominum vero eumdem esse, qui sit pater, etiam iuris civilis ratio demonstrat. Quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem? Nec immerito paterfamilias dicitur, licet tantum filios habeat: vindelicet nomen patris complectitur etiam servos, quia familias sequitur, et nomen familiae complectitur etiam filios, quia pater antecedit: unde apparet eumdem ipsum, et patrem esse servorum, et dominum filiorum. Denique et filius manumittitur tamquam servus, et servus liberatus patroni nomen accipit, tamquam filius. Quod si propterea paterfamilias nominatur, ut appareat eum duplici potestate praeditum, quia et indulgere debet, quia pater est, et coercere, quia dominus; ergo idem servus est, qui et filius; idem dominus, qui et pater. Sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus; quid enim faciat servus, si multi domini diversa imperaverint? Ergo contra rationem contraque naturam sunt religiones multorum deorum; siquidem nec patres multi possunt esse, nec domini: deos autem et patres, et dominos nuncupari necesse est. |
| 4 | Teneri ergo veritas non potest, ubi homo idem multis patribus dominisque subiectus est, ubi animus in multa dispersus, huc atque illuc divagatur. Nec habere ullam firmitatem religio potest, quando certo et stabili domicilio caret. Cultus igitur deorum veri esse non possunt, eodem modo, quo matrimonium dici non potest, ubi mulier una multos viros habet sed haec aut meretrix, aut adultera nominabitur; a qua enim pudor, castitas, fides abest, virtute careat necesse est. Sic et religio deorum impudica est incesta, quia fide caret, quia honos ille instabilis et incertus, caput atque originem non habet. |