monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2
Lactantius, Divinae Institutiones, 4, I. De priore hominum religione, et quomodo error transfusus sit in omnem aetatem, ac de septem Graeciae sapientibus. <<<     >>> III. Sapientia et religio divelli non possunt; necessarium est ut naturae Dominus sit uniuscuiusque pater.

Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT II. Ubi quaerenda sit sapientia; quare Pythagoras et Plato non accesserunt ad Iudaeos.

1 Quare, si neque illi fuere sapientes, qui sunt appellati, neque posteriores, qui non dubitaverunt insipientam confiteri: quid superest, nisi ut alibi sit quaerenda sapientia, quando non est, ubi quaerebatur, inventa? Quid autem putemus fuisse causae, cur tot ingeniis totque temporibus summo studio et labore quaesita non reperiretur; nisi quod eam philosophi extra fines suos quaesierunt? Qui quoniam peragratis et exploratis omnibus, nusquam ullam sapientiam comprehenderunt, et alicubi esse illam necesse est; apparet, illic potissimum esse quaerendam, ubi stultitiae titulus apparet; cuius velamento Deus, ne arcanum sui divini operis in propatulo esset, thesaurum sapientiae ac veritatis abscondit. Unde equidem soleo mirari, quod cum Pythagoras et postea Plato, amore indagandae veritatis accensi, ad Aegyptios, et Magos, et Persas usque penetrassent, ut earum gentium ritus et sacra cognoscerent (suspicabantur enim, sapientiam in religione versari) ad Iudaeos tamen non accesserint, penes quos tunc solos erat, et quo facilius ire potuissent. Sed aversos esse arbitror divina providentia, ne scire possent veritatem; quia nondum fas erat alienigenis hominibus religionem Dei veri iustitiamque notescere. Statuerat enim Deus, appropinquante ultimo tempore, ducem magnum coelitus mittere, qui eam perfido (Vid. ingratoque populo ablatam, exteris gentibus revelaret. Qua de re in hoc libro aggrediar disputare, si prius ostendero, sapientiam cum religione sic cohaerere, ut divelli utrumque non possit.
Lactantius HOME

bav161.203 bmv147.157

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik