Lactantius, Divinae Institutiones, 4, CAPUT I. De priore hominum religione, et quomodo error transfusus sit in omnem aetatem, ac de septem Graeciae sapientibus.
| 1 | Cogitanti mihi, Constantine imperator, et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum, et mirum pariter, et indignum videri solet, quod unius saeculi stultitia religiones varias suscipientis, deosque multos esse credentis, in tantam subito ignorationem sui ventum est, ut ablata ex oculis veritate, neque religio Dei veri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in coelo summum bonum quaerentibus, sed in terra. Quam ob causam profecto saeculorum veterum mutata felicitas est. Coeperunt enim, relicto parente et constitutore omnium Deo, insensibilia digitorum suorum figmenta venerari. Quae pravitas quid effecerit, aut quid malorum attulerit, res ipsa declarat. Aversi namque a summo bono, quod ideo beatum ac sempiternum est, quia videri, tangi, comprehendi non potest, et a virtutibus ei bono congruentibus, quae sunt aeque immortales, ad hos corruptos et fragiles deos lapsi, et studentes iis rebus, quibus solum corpus ornatur, alitur, delectatur, mortem sibi perpetuam cum diis et cum bonis corporalibus quaesierunt; quia morti corpus omne subiectum est. Insecuta est igitur huiusmodi religiones iniustitia et impietas, sicuti fuerat necesse. Desierunt enim vultus suos in coelum tollere: sed deorsum mentes hominum depressae, terrenis ut religionibus, sic etiam bonis inhaerebant. Secutum est dissidium generis humani, et fraus, et nefas omne; quia spretis aeternis atque incorruptis bonis, quae sola debent ab homine concupisci, temporalia et brevia maluerunt, maiorque hominibus ad malum fides fuit, qui pravum recto, quia praesentius fuerat praetulerunt. |
| 2 | Sic humanam vitam prioribus saeculis in clarissima luce versatam caligo ac tenebrae comprehenderunt; et quod huic pravitati congruens erat, postquam sublata sapientia est, tum demum sibi homines sapientum nomen vendicare coeperunt. Tum autem nemo sapiens vocabatur, cum omnes erant. Utinamque nomen illud aliquando publicum, quamvis ad paucos redactum, tamen vim suam retineret. Possent enim fortasse pauci illi vel ingenio, vel auctoritate, vel assiduis hortamentis liberare populum vitiis et erroribus. Sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis arrogantia nullum eorum, qui vocarentur, appareat fuisse sapientem. Et tamen prius, quam haec philosophia, quae dicitur esse, inveniretur, septem fuisse traduntur, qui primi omnium, quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, sapientes haberi appellarique meruerunt. |
| 3 | O miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt, qui hominum vocabulo cierentur; nemo enim potest iure dici homo, nisi qui sapiens est. Sed si caeteri omnes, praeter ipsos, stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse vere iudicio stultorum potest. Adeo ab his abfuit sapientia, ut ne postea quidem increscente doctrina, et multis magnisque ingeniis in id ipsum semper intentis, potuerit perspici veritas et comprehendi. Nam post illorum septem sapientum gloriam, incredibile est, quanto studio inquirendae veritatis Graecia omnis exarserit. Ac primum, nomen ipsum sapientiae arrogans putaverunt, seque non sapientes, sed studiosos sapientiae vocaverunt. Quo facto, et illos, qui temere sapientum sibi nomen asciverant, erroris stultitiaeque damnaverunt, et se quoque ipsos ignorantiae, quam quidem non diffitebantur. Nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant, nihil scire se, nihil cernere. Unde multo sapientiores inveniuntur, qui se aliqua ex parte viderunt, quam illi qui se sapere crediderant. |