| 1 | Peracta est igitur (ni fallor) magna et difficilis suscepti operis portio; et maiestate coelesti suggerente nobis dicendi facultatem, inveteratos depulimus errores. Nunc vero maior nobis, ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est: quorum summa doctrina et eloquentia, quasi moles aliqua mihi opponitur. Nam ut illic (id est, in secundo libro) multitudine, ac prope consensu omnium gentium premebamur; ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis virorum. Quis autem nesciat, plus esse momenti in paucioribus doctis, quam in pluribus imperitis? Sed non est desperandum, istos quoque de sententia, Deo ac veritate ducibus, posse depelli: nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis videre se negent. Modo illud verum sit, quod ipsi solent profiteri, studio investigandae veritatis se teneri, efficiam profecto, ut quaesitam veritatem diu, et aliquando inventam esse credant, et humanis ingeniis inveniri non potuisse fateantur. |