monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23 > 19 > 16 > 5 > 37 > 1 > 11 > 27 > 40 > 72 > 14 > 4 > 6 > 4 > 5 > 7 > 1 > 17 > 2 > 19
Lactantius, Divinae Institutiones, 2, XVIII. De Dei patientia et ultione, daemonum cultu, et falsis religionibus. <<<     >>> XX. De philosophis, deque veritate.

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT XIX. De simulacrum et terrenarum rerum cultu.

1 Quicumque igitur sacramentum hominis tueri, rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet, et erecta mente oculos suos tendat in coelum: non sub pedibus quaerat Deum, nec a vestigiis suis eruat quod adoret (quia quidquid homini subiacet, infra hominem sit necesse est); sed quaerat in sublimi, quaerat in summo; quia nihil potest homine maius esse, nisi quod fuerit supra hominem; Deus autem maior est homine; supra ergo, non infra est, nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est. Quare non est dubium quin religio nulla sit, ubicumque simulacrum est. Nam si religio ex divinis rebus est, divini autem nihil est, nisi in coelestibus rebus; carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse coeleste in ea re, quae fit ex terra. Quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest. Quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est; nec potest unquam veri nomen accipere, quod veritatem fuco et imitatione mentitur. Si autem omnis imitatio, non res potissimum seria, sed quasi ludus ac iocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est. Praeferendum est igitur verum omnibus falsis: calcanda terrena, ut coelestia consequamur. Ita enim res se habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de coelo est, ad inferna et ima prostraverit, eo cadat quo se ipse deiecerit. Ideoque oportet rationis, ac status sui memorem, non nisi ad superna niti semper, ac tendere. Quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic iustus, hic homo, hic denique coelo dignus iudicabitur; quem suns parens non humilem, nec ad terram more quadrupedum abiectum, sed stantem potius, ac rectum, sicut eum fecit, agnoverit.
Lactantius HOME

bav161.122 bmv147.101

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik