| 1 | Deus autem postea, cum videret orbem terrae malitia et sceleribus oppletum, statuit humanum genus diluvio perdere: set tamen ad multitudinem reparandam delegit unum, quod, corruptis omnibus, singulare iustitiae supererat exemplum. Hic cum sexcentorum esset annorum, fabricavit arcam, sicut praeceperat ei Deus, in qua ipse, cum coniuge, ac tribus filiis totidemque nuribus servatus est, cum aqua universos montes altissimos operuisset. Deinde orbe siccato, execratus iniustitiam prioris saeculi Deus, ne rursus longitudo vitae causa esset excogitandorum malorum, paulatim per singulas progenies diminuit hominis aetatem, atque in centum et viginti annis metam collocavit, quam transgredi non liceret. Ille vero, cum egressus esset ex arca, ut sanctae litterae docent, terram studiose coluit, atque vineam sua manu sevit. Unde arguuntur qui auctorem vini Liberum putant. Ille enim non modo Liberum, sed etiam Saturnum, atque Uranum multis antecessit aetatibus. Qua ex vinea cum primum fructum cepisset, laetus factus, bibit usque ad ebrietatem, iacuitque nudus. Quod cum vidisset unus ex filiis, cui nomen fuit Cham, non texit patris nuditatem: sed egressus, etiam fratribus indicavit. At illi sumpto pallio, intraverunt aversis vultibus, patremque texerunt. Quae cum facta recognovisset pater, abdicavit atque expulit filium. At ille, profugus, in eius terrae parte consedit, quae nunc Arabia nominatur; eaque terra de nomine eius Chanaan dicta est, et posteri eius Chananaei. Haec fuit prima gens, quae Deum ignoravit; quoniam princeps eius et conditor cultum Dei a patre non accepit, maledictus ab eo: itaque ignorantiam divinitatis minoribus suis reliquit. |
| 2 | Ab hac gente, proximi quique populi, multitudine increscente, fluxerunt. Ipsius autem patris posteri, Hebraei dicti, penes quos religio Dei resedit. Sed et ab his postea, multiplicato in immensum numero, cum eos angustiae locorum suorum capere non possent, tum adolescentes vel missi a parentibus, vel sua sponte, cum rerum penuria cogeret, profugi, ad quaerendas sibi novas sedes, huc atque illuc dispersi, omnes insulas, et orbem totum replerunt; et a stirpe sanctae radicis avulsi, novos sibi mores, ac instituta pro arbitrio condiderunt. Sed omnium primi, qui Aegyptum occupaverunt, coelestia suspicere atque adorare coeperunt. Et quia neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem, nec ullis in ea regione nubibus subtexitur coelum, cursus siderum, et defectus notaverunt, dum ea saepe venerantes, curiosius atque liberius intuerentur. Postea deinde potentificas animalium figuras, quas colerent, commenti sunt, quibusdam prodigiis inducti: quorum mox auctores aperiemus. Caeteri autem, qui per terram dispersi fuerunt, admirantes elementa mundi, coelum, solem, terram, male, sine ullis imaginibus ac templis venerabantur, et his sacrificia in aperto celebrabant; donec processu temporum, potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt; eaque victimis et odoribus colere instituerunt; sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt. Errant igitur, qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt, et priorem esse gentilitatem, quam Dei religionem: quam putant posterius inventam, quia fontem atque originem veritatis ignorant. Nunc ad principium mundi revertamur. |