monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13
Lactantius, Divinae Institutiones, 2, XII. Quod animalia non sponte nata sint, sed dispositione divina, cuius fecisset nos conscios Deus, si scire expediret. <<<     >>> XIV. De Noe vini inventore: qui primi scientiam astrorum habuerint, ac de ortu falsarum religionum.

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT XIII. Quare duo sexus in homine: quid sit mors eius prima, quid secunda; et de primorum parentum culpa et poena.

1 Cum ergo marem ad similitudinem suam primum finxisset, tum etiam foeminam configuravit ad ipsius hominis effigiem, ut duo inter se permisti sexus propagare sobolem possent, et omnem terram multitudine opplere. In ipsius autem hominis fictione illarum duarum materiarum, quas inter se diximus esse contrarias, ignis et aquae, conclusit perfecitque rationem. Ficto enim corpore, spiravit ei animam de vitali fonte spiritus sui, qui est perennis, ut ipsius mundi ex contrariis constantis elementis similitudinem gereret. Constat enim ex anima et corpore, id est, quasi e coelo et terra: quandoquidem anima, qua vivimus, velut e coelo, oritur a Deo, corpus e terra, cuius e limo diximus esse formatum.
2 Empedocles, quem nescias utrumne inter poetas, an inter philosophos numeres, quia de rerum natura versibus scripsit, ut apud Romanos Lucretius et Varro, quatuor elementa constituit, id est, ignem, aerem, aquam, et terram; fortasse Trismegistum secutus, qui nostra corpora ex his quatuor elementis constituta esse dixit a Deo: habere namque in se aliquid ignis, aliquid aeris, aliquid aquae, aliquid terrae; et neque ignem esse, neque aerem, neque aquam, neque terram: quae quidem falsa non sunt. Nam terrae ratio in carne est; humoris, in sanguine; aeris, in spiritu; ignis, in calore vitali. Sed neque sanguis a corpore secerni potest, sicut humor a terra; neque calor vitalis a spiritu, sicut ignis ab aere: adeo rerum omnium duo sola reperiuntur elementa, quorum omnis ratio in nostri corporis fictione conclusa est. Ex rebus igitur diversis ac repugnantibus homo factus est, sicut ipse mundus ex luce ac tenebris, ex vita et morte: quae duo inter se pugnare in homine praecepit, ut si anima superaverit, quae ex Deo oritur, sit immortalis, et in perpetua luce versetur; si autem corpus vicerit animam, ditionique subiecerit, sit in tenebris sempiternis, et in morte. Cuius non ea vis est, ut iniustas animas extinguat omnino, sed ut puniat in aeternum.
3 Eam poenam secundam mortem nominamus, quae est et ipsa perpetua, sicut et immortalitas. Primam sic definimus: Mors est naturae animantium dissolutio; vel ita: Mors est corporis animaeque seductio. Secundam vero sic: Mors est aeterni doloris perpessio; vel ita: Mors est animarum pro meritis ad aeterna supplicia damnatio. Haec mutas pecudes non attingit, quarum animae non ex Deo constantes, sed ex communi aere, morte solvuntur. In hac igitur societate coeli atque terrae, quorum effigies in homine expressa est, superiorem partem tenent ea quae sunt Dei, anima scilicet, quae dominium corporis habet; inferiorem autem ea quae sunt diaboli, corpus utique: quod quia terrenum est, animae debet esse subiectum, sicut terra coelo. Est enim quasi vasculum, quo tamquam domicilio temporali spiritus hic coelestis utatur. Utriusque officia sunt, ut hoc, quod est ex coelo et Deo, imperet, illud vero, quod ex terra est et diabolo, serviat. Quod quidem non fugit hominem nequam Sallustium, qui ait: Sed omnis nostra vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur. Recte, si ita vixisset, ut locutus est. Servivit enim foedissimis voluptatibus, suamque ipse sententiam vitae pravitate dissolvit. Quod si anima ignis est, ut ostendimus (supra, c. 10), in coelum debet eniti, sicuti ignis, ne extinguatur, hoc est ad immortalitatem, quae in coelo est. Et sicut ardere, ac vivere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur, in qua habeat alimentum: sic animae materia et cibus est sola iustitia, qua tenetur ad vitam. Post haec Deus hominem, qua exposuri ratione generatum, posuit in paradiso (Vid., id est, in horto foecundissimo, et amoenissimo: quem in partibus Orientis omni genere ligni arborumque consevit, ut ex earum variis fructibus aleretur, expersque omnium laborum, Deo patri summa devotione serviret.
4 Tum dedit ei certa mandata: quae si observasset, immortalis maneret, si transcendisset, morte afficeretur. Id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una, quae erat in medio paradisi, non gustaret, in qua posuerat intelligentiam boni et mali. Tum criminator ille invidens operibus Dei, omnes fallacias et calliditates suas ad decipiendum hominem intendit, ut ei adimeret immortalitatem. Et primo mulierem dolo illexit, ut vetitum cibum sumeret; et per eam ipsi quoque homini persuasit, ut transcenderet Dei legem. Percepta igitur scientia boni et mali, pudere eum nuditatis suae coepit, absconditque se a facie Dei, quod antea non solebat. Tum Deus eiecit hominem de paradiso, sententia in peccatorem lata, ut victum sibi labore conquireret, ipsumque paradisum igni circumvallavit, ne homo posset accedere, donec summum iudicium faciat in terra, et iustos viros cultores suos in eumdem locum revocet, morte sublata; sicut sacrae voces docent, et Sibylla Erythraea (Vid. Theophil. ad Amphiloch., lib. II), cum dicit: Οἵ δὲ Θεὸν τιμῶντες ἀληθινὸν, ἄεναὸν γε Ζωὴν κληρονομοῦσι, τὴν αἰῶνος χρόνον αὐτοὶ Οἰκοῦντες παράδεισον ὁμῶς ἐριθηλέα κῆπον. Verum quoniam haec extrema sunt, in extrema operis huius parte tractabimus. Nunc ea, quae prima sunt, explicemus. Mors itaque secuta est hominem secundum Dei sententiam; quod etiam Sibylla in carmine suo docet, dicens: Ἄνθρωπον πλασθέντα Θεοῦ παλάμαις ἐνὶ αὐταῖς Ὅν κε πλάνησεν ὄφις δολίως, ἐπὶ μοῖραν ἀνελθεῖν Τοῦ θανάτου, γνῶσίν τε λαβεῖν ἀγαθοῦ τε κακοῦ τε. Sic facta hominis vita est temporaria: sed tamen longa, quae in mille annos propagaretur. Quod divinis litteris proditum, et per omnium scientiam publicatum cum Varro non ignoraret, argumentari nisus est cur putarentur antiqui mille annos victitasse. Ait enim, apud Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per XII signa circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum 30 dierum spatio lustrat: quod argumentum perspicue falsum est. Nemo enim tunc millesimum annum transgressus est. Nunc vero qui ad centesimum perveniunt, quod fit saepissime, mille certe ac ducentis mensibus vivunt. Et auctores idonei tradunt, ad centum et viginti annos perveniri solere. Sed quia ignorabat Varro, cur aut quando vita hominis esset diminuta, ipse diminuit; cum sciret mille et quadringentis mensibus posse vivere hominem.
Lactantius HOME

bav161.109 bmv147.91

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, XII. Quod animalia non sponte nata sint, sed dispositione divina, cuius fecisset nos conscios Deus, si scire expediret. <<<     >>> XIV. De Noe vini inventore: qui primi scientiam astrorum habuerint, ac de ortu falsarum religionum.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik