Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT XI. De animantibus, homine, Prometheo, Deucalione, Parcis.
| 1 | Consummato igitur mundo, animalia varii generis, dissimilibus formis, et magna et minora ut fierent, imperavit. Et facta sunt bina; id est diversi sexus singula: ex quorum foetibus, et aer, et terra, et maria completa sunt. Deditque his omnibus generatim Deus alimenta de terra, ut usui hominibus esse possent; alia nimirum ad cibos, alia vero ad vestitum: quae autem magnarum sunt virium, ut in excolenda terra iuvarent; unde dicta sunt iumenta. Ita rebus omnibus mirabili descriptione compositis, regnum sibi aeternum parare constituit, et innumerabiles animas procreare, quibus immortalitatem daret. Tum fecit ipsi sibi simulacrum sensibile, atque intelligens, id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figuravit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit factus ex humo. Denique Plato humanam formam esse ait; et Sibylla, quae dicit: Εἰκών ἐστ᾽ ἄνθρωπος ἐμὴ, λόγον ὀρθὸν ἔχουσα. |
| 2 | De hac hominis fictione poetae quoque, quamvis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt. Res eos non fefellit, sed nomen artificis. Nullas enim litteras veritatis attigerant: sed quae prophetarum vaticinio tradita, in sacrario Dei continebantur, ea de fabulis et obscura opinione collecta et depravata, ut veritas a vulgo solet variis sermonibus dissipata corrumpi, nullo non addente aliquid ad quod audierat, carminibus suis comprehenderunt; et hoc quidem inepte, quod tam mirabile tamque divinum opificium homini dederunt. Quid enim opus fuit hominem de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prometheus ex Iapeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit. De diis autem illum non fuisse, poena eius in Caucaso monte declarat. Sed neque patrem ipsius Iapetum, patruumque Titana quisquam deos nuncupavit, quia regni sublimitas penes Saturnum solum fuit, per quam divinos honores cum omnibus suis posteris consecutus est. Multis argumentis hoc figmentum poetarum coargui potest. Factum esse diluvium ad perdendam tollendamque ex orbe terrae malitiam, constat inter omnes. Idem enim et philosophi, poetae (scil. Ovid., I, Met.), scriptoresque rerum antiquarum loquuntur; in eoque maxime cum prophetarum sermone consentiunt. Si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia, quae per nimiam multitudinem increverat, perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit? cuius filium Deucalionem iidem ipsi ob iustitiam solum esse dicunt servatum. Quomodo unus gradus, et una progenies, orbem terrae tam celeriter potuit hominibus implere? Sed videlicet hoc quoque sic corruperunt, ut illud superius; cum ignorarent, in quo tempore cataclysmus sit factus in terra, et quis ob iustitiam meruerit, genere humano pereunte, salvari, et quomodo, aut cum quibus servatus sit: quae omnia propheticae litterae docent. Apparet ergo falsum esse quod de opificio Promethei narrant. |
| 3 | Verum quia poetas dixeram (scil. lib. I, cap. 11) non omnino mentiri solere, sed figuris involvere, et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de pingui et molli luto, ab eoque primo natam esse artem, et statuas, et simulacra fingendi; siquidem Iovis temporibus fuit, quibus primum templa constitui, et novi deorum cultus esse coeperunt. Sic veritas fucata mendacio est; et illud, quod a Deo factum ferebatur, homini, qui opus divinum imitatus est, etiam coepit adscribi. Caeterum fictio veri ac vivi hominis e limo Dei est. Quod Hermes quoque tradidit: qui non tantum hominem ad imaginem Dei factum esse dixit a Deo; sed etiam illud explanare tentavit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra formaverit, cum eorum nihil sit quod non tantumdem ad usus necessitatem, quantum ad pulchritudinem valeat. Id vero etiam stoici, cum de providentia disserunt, facere conantur; et secutus eos Tullius pluribus quidem locis. Sed tamen materiam tam copiosam et uberem strictim contingit; quam ego nunc idcirco praetereo, quia nuper proprium de ea re librum ad Demetrianum auditorem meum scripsi. Illud hoc loco praeterire non possum, quod errantes philosophi quidam aiunt, homines, caeteraque animalia sine ullo artifice orta esse de terra; unde illud Virgilianum est: Virumque Terrea progenies duris caput extulit arvis. Et ii maxime fuerunt in ea sententia qui esse providentiam negant. Nam stoici animantium fabricam divinae solertiae tribuunt. Aristoteles autem labore se ac molestia liberavit, dicens semper mundum fuisse; itaque et humanum genus, et caetera quae in eo sunt, initium non habere, sed fuisse semper, ac semper fore. Sed cum videamus singula quaeque animalia, quae ante non fuerant, incipere esse, et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse, et aliquando desiturum esse, quia coeperit. |
| 4 | Omnia enim tribus temporibus contineri necesse est, praeterito, praesenti, futuro. Praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio. Quae omnia in singulis hominibus apparent, et incipimus enim, cum nascimur; et sumus, cum vivimus; et desinimus, cum interimus. Unde etiam tres Parcas esse voluerunt; unam, quae vitam hominibus ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat ac finiat. In toto autem genere hominum, quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum, id est, origo colligitur; et futurum, id est, dissolutio. Nam quoniam est, apparet aliquando coepisse (esse enim nulla res sine exordio potest); et quia coepit, apparet quandoque desiturum. Nec enim potest id totum esse immortale, quod ex mortalibus constat. Nam sicut universi per singulos interimus, fieri potest, ut aliquo casu omnes simul; vel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet; vel pestilentia ubique diffusa, quae singulas urbes atque regiones plerumque populatur; vel incendio in orbem misso, quale iam fuisse sub Phaetonte dicitur; vel diluvio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est. Quod diluvium si casu accidit, profecto potuit accidere, ut et unus ille, qui superfuit, interiret. Si autem divinae providentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reservatus est, apparet in Dei potestate esse, vel vitam, vel interitum generis humani. Quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum; et ut fragilitas initium, sic declarat et terminum. Quae si vera sunt, non poterit defendere Aristoteles, quominus habuerit et mundus ipse principium. Quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli, qui semper fore mundum putaverunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet, quia sequitur, ut habeat et finem. Sed haec in ultimo libro pluribus. Nunc ad hominis originem recurramus. |