monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23 > 19 > 16 > 5 > 37 > 1 > 11 > 27 > 40 > 72 > 14 > 4 > 6 > 4 > 5 > 7 > 1 > 17 > 2 > 19 > 10 > 25 > 52 > 17 > 2 > 11 > 21 > 36 > 25 > 11 > 1 > 21 > 15 > 5 > 4 > 23 > 17 > 2 > 15 > 7 > 23 > 10
Lactantius, Divinae Institutiones, 2, IX. De Diabolo, Mundo, Deo, Providentia, Homine et eius sapientia. <<<     >>> XI. De animantibus, homine, Prometheo, Deucalione, Parcis.

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT X. De mundo eiusque partibus, elementis et tempestatibus.

1 Nunc quoniam refutavimus eos qui de mundo et de factore eius Deo aliter sentiunt quam veritas habet, ad divinam mundi fabricam revertamur, de qua in arcanis sanctae religionis litteris traditur. Fecit igitur Deus primum omnium coelum, et in sublime suspendit, quod esset sedes ipsius Dei conditoris. Deinde terram fundavit, ac coelo subdidit, quam homo cum caeteris animalium generibus incoleret. Eam voluit humore circumflui, et contineri. Suum vero habitaculum distinxit claris luminibus, et implevit, sole scilicet, lunaeque orbe fulgenti, et astrorum micantium splendentibus signis adornavit; tenebras autem, quod est his contrarium, constituit in terra: nihil enim per se continet luminis, nisi accipiat a coelo, in quo posuit lucem perennem, et superos, et vitam perpetuam, et contra in terra tenebras, et inferos, et mortem. Tanto enim haec ab illis superioribus distant, quantum mala a bonis, et vitia a virtutibus. Ipsius quoque terrae binas partes contrarias inter se, diversasque constituit, scilicet orientem, occidentemque: ex quibus oriens Deo accensetur; quia ipse luminis fons, et illustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad vitam sempiternam. Occidens autem conturbatae illi pravaeque menti adscribitur, quod lumen abscondat, quod tenebras semper inducat, et quod homines faciat occidere atque interire peccatis. Nam sicut lux orientis est, in luce autem vitae ratio versatur; sic occidentis tenebrae sunt: in tenebris autem, et mors, et interitus continetur. Deinde alteras partes eadem ratione dimensus est, meridiem ac septentrionem; quae partes illis duabus societate iunguntur. Ea enim, quae est solis calore flagrantior, proxima est, et cohaeret orienti. At illa, quae frigoribus et perpetuo gelu torpet, eiusdem est cuius extremus occasus. Nam sicut contrariae sunt lumini tenebrae, ita frigus calori. Ut igitur calor lumini est proximus, sic meridies orienti: ut frigus tenebris, ita plaga est septentrionalis occasui. Quibus singulis partibus suum tempus attribuit, ver scilicet orienti, aestatem meridianae plagae; occidentis autumnus est, septentrionis hyems. In his quoque duabus partibus, meridiana et septentrionali, figura vitae et mortis continetur: quia vita in calore est, mors in frigore. Sicut autem calor ex igne est, ita frigus ex aqua. Secundum harum partium dimensionem, diem quoque fecit ac noctem, quae spatia, et orbes temporum perpetuos ac volubiles, quos vocamus annos, alterna per vices successione conficiant. Dies, quem primus oriens subministrat, Dei sit necesse est, ut omnia quaecumque meliora sunt. Nox autem, quam occidens extremus inducit, eius scilicet, quem Dei esse aemulum diximus.
2 Quae duo etiam in hoc praescius futurorum Deus fecit, ut ex iis, et verae religionis, et falsarum superstitionum imago quaedam ostenderetur. Nam sicut sol, qui oritur in diem, licet sit unus, unde solem esse appellatum Cicero vult videri, quod obscuratis sideribus, solus appareat, tamen quia verum ac perfectae plenitudinis lumen est, et calore potissimo, et fulgore clarissimo illustrat omnia: ita in Deo, licet sit unus, et maiestas, et virtus, et claritudo perfecta est. Nox autem, quam pravo illi antitheo dicimus attributam, eius ipsius multas et varias religiones per similitudinem demonstrat. Quamvis enim stellae innumerabiles micare ac radiare videantur; tamen, quia non sunt plena ac solida lumina, nec caloris praeferunt quidquam, nec tenebras multitudine sua vincunt. Duo igitur illa principalia inveniuntur, quae diversam et contrariam sibi habent postestatem; calor et humor: quae mirabiliter Deus ad sustentanda et gignenda omnia excogitavit. Nam cum virtus Dei sit in calore et igni, nisi ardorem vimque eius admixta humoris ac frigoris materia temperasset, nec nasci quidquam nec cohaerere potuisset, quin statim conflagratione interiret quidquid esse coepisset. Unde et philosophi quidam et poetae discordi concordia mundum constare dixerunt: sed rationem penitus non videbant. Heraclitus ex igne nata esse omnia dixit; Thales Milesius ex aqua. Uterque vidit aliquid: sed erravit tamen uterque, quod alterutrum si solum fuisset, neque aqua nasci ex igne potuisset, neque rursus ignis ex aqua. Sed est verius, simul ex utroque permisto cuncta generari. Ignis quidem permisceri cum aqua non potest, quia sunt utraque inimica; et si cominus venerint, alterutrum quod superaverit, conficiat alterum necesse est: sed eorum substantiae permisceri possunt. Substantia ignis, calor est; aquae, humor. Recte igitur Ovidius: Quippe ubi temperiem sumpsere humorque calorque, Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus: Cumque sit ignis aquae pugnax, vapor humidus omnes Res creat, et discors concordia foetibus apta est. Alterum enim quasi masculinum elementum est, alterum quasi foemininum; alterum activum, alterum patibile. Ideoque a veteribus institutum est, ut sacramento ignis et aquae nuptiarum foedera sanciantur, quod foetus animantium calore et humore corporentur, atque animentur ad vitam.
3 Cum enim constet omne animal ex anima et corpore, materia corporis in humore est, animae in calore: quod ex avium foetibus datur scire, quos crassi humoris plenos nisi opifex calor foverit, nec humor potest corporari, nec corpus animari. Exulibus quoque ignis et aqua interdici solebat: adhuc enim videbatur nefas, quamvis malos, tamen homines supplicio capitis afficere. Interdicto igitur usu earum rerum, quibus vita constat hominum, perinde habebatur, ac si esset, qui eam sententiam exceperat, morte mulctatus. Adeo ista duo elementa prima sunt habita, ut nec ortum hominis, nec sine his vitam crediderint posse constare. Horum alterum nobis commune est cum caeteris animantibus, alterum soli homini datum. Nos enim quoniam coeleste atque immortale animal sumus, igne utimur, qui nobis in argumentum immortalitatis datus est, quoniam ignis e coelo est: cuius natura, quia mobilis est, et sursum nititur, vitae continet rationem. Caetera vero animalia, quoniam tota sunt mortalia, tantummodo aqua utuntur, quod est elementum corporale atque terrenum. Cuius natura, quia mobilis est, ac deorsum vergens, figuram mortis ostendit. Ideo pecudes, neque in coelum suspiciunt, neque religiones sentiunt, quoniam ab his usus ignis alienus est. Unde autem, vel quomodo Deus haec duo principalia, ignem et aquam, vel accenderit, vel eliquaverit, solus scire potest qui fecit.
Lactantius HOME

bav161.99 bmv147.84

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, IX. De Diabolo, Mundo, Deo, Providentia, Homine et eius sapientia. <<<     >>> XI. De animantibus, homine, Prometheo, Deucalione, Parcis.
monumenta.ch > Plautus > 3 > 15 > 14 > 5 > 17 > 15 > 2 > 90 > 19 > 4 > 8 > 74 > 5 > 7 > 32 > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 12 > 5 > 13 > 5 > 4 > 2 > 7 > 7 > 4 > 2 > 10 > 7 > 4 > 24 > 79 > 3 > 4 > 44 > 4 > 12 > 13 > 83 > 4 > 7 > 11 > 2 > 60 > 14 > 11 > 5 > 23 > 7 > 30 > 20 > 7 > 6 > 14 > 3 > 6 > 92 > 27 > 23 > 19 > 16 > 5 > 37 > 1 > 11 > 27 > 40 > 72 > 14 > 4 > 6 > 4 > 5 > 7 > 1 > 17 > 2 > 19 > 10 > 25 > 52 > 17 > 2 > 11 > 21 > 36 > 25 > 11 > 1 > 21 > 15 > 5 > 4 > 23 > 17 > 2 > 15 > 7 > 23 > 10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik