Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT IX. De Diabolo, Mundo, Deo, Providentia, Homine et eius sapientia.
| 1 | Exponam igitur omnium istorum rationem, quo facilius res difficiles et obscurae intelligantur, et has omnes simulati numinis praestigias revelabo, quibus inducti homines, a veritatis via longius recesserunt. Sed repetam longe altius; ut si quis ad legendum veri expers et ignarus accesserit, instruatur, atque intelligat, quod tandem sit Caput horum et causa malorum; et, lumine accepto, suos ac totius generis humani perspiciat errores. |
| 2 | Cum esset Deus ad excogitandum providentis simus, ad faciendum solertissimus, antequam ordiretur hoc opus mundi (quoniam pleni et consummati boni fons in ipso erat, sicut est semper), ut ab eo bonum tamquam rivus oriretur, longeque proflueret, produxit similem sui spiritum, qui esset virtutibus Dei Patris praeditus. Quomodo autem id voluerit, in quarto libro docere conabimur (scilicet cap. 6). Deinde fecit alterum, in quo indoles divinae stirpis non permansit. Itaque suapte invidia tamquam veneno infectus est, et ex bono ad malum transcendit; suoque arbitrio, quod a Deo illi liberum datum fuerat, contrarium sibi nomen adscivit. Unde apparet cunctorum malorum fontem esse livorem. Invidit enim illi antecessori suo, qui Deo Patri perseverando, cum probatus, tum etiam charus est. Hunc ergo ex bono per se malum effectum Graeci διάβολον appelant; nos criminatorem vocamus, quod crimina, in quae ipse illicit, ad Deum deferat. Exorsus igitur Deus fabricam mundi, illum primum et maximum Filium praefecit operi universo, eoque simul et consiliatore usus est, et artifice in excogitandis, ornandis, perficiendisque rebus, quoniam is et providentia, et ratione, et potestate perfectus est: de quo nunc parcius, quod alio loco (scilicet lib. IV, cap. 6 et seqq.) et virtus, et nomen eius, et ratio enarranda nobis erit. Nemo quaerat, ex quibus ista materiis tam magna, tam mirifica opera Deus fecerit; omnia enim fecit ex nihilo. |
| 3 | Nec audiendi sunt poetae, qui aiunt chaos in principio fuisse, id est, confusionem rerum, atque elementorum; postea vero Deum diremisse omnem illam congeriem, singulisque rebus ex confuso acervo separatis, in ordinemque descriptis, instruxisse mundum pariter et ornasse. Quibus facile est respondere potestatem Dei non intelligentibus, quem credant nihil efficere posse, nisi ex materia subiacente ac parata; in quo errore etiam philosophi fuerunt. Nam Cicero de Natura deorum disputans, sic ait: 'Primum igitur non est probabile, eam materiam rerum, unde orta sunt omnia, esse divina providentia effectam; sed habere, et habuisse vim et naturam suam. Ut igitur faber, cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed ea utitur quae sit parata, fictorque item cera: sic isti providentiae divinae materiam praesto esse oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam. Quod si non est a Deo materia facta, ne terra quidem, et aqua, et aer, et ignis a Deo factus est.' O quam multa sunt vitia in his decem versibus! Primum, quod is, qui in aliis disputationibus, et libris fere omnibus providentiae fuerit assertor, et qui acerrimis argumentis impugnaverit eos, qui providentiam non esse dixerunt, idem nunc quasi proditor aliquis, aut transfuga, providentiam conatus est tollere: in quo si contradicere velis, nec cogitatione opus est, nec labore; sua illi dicta recitanda sunt. Nec enim ab ullo poterit Cicero, quam a Cicerone vehementius refutari. Sed concedamus hoc mori et instituto Academicorum; ut liceat hominibus valde liberis dicere, ac sentire quae velint. Sententias ipsas consideremus. Non est, inquit, probabile, materiam rerum a Deo factam. Quibus hoc argumentis doces? Nihil enim dixisti, quare hoc non sit probabile. Itaque mihi e contrario vel maxime probabile videtur: nec tamen temere videtur, cogitanti plus esse aliquid in Deo, quem profecto ad imbecillitatem hominis redigis; cui nihil aliud, quam opificium concedis. Quo igitur ab homine divina illa vis differet, si ut homo, sic etiam Deus ope indiget aliena? Indiget autem, si nihil moliri potest, nisi ab altero illi materia ministretur. Quod si fit, imperfectae utique virtutis est, et erit iam potentior iudicandus materiae institutor. Quo igitur nomine appellabitur, qui potentia Deum vincit? Siquidem maius est, propria facere, quam aliena disponere. Si autem fieri non potest, ut sit potentius Deo quidquam, quem necesse est perfectae esse virtutis, potestatis, rationis: idem igitur materiae fictor est, qui et rerum ex materia constantium. Neque enim Deo non faciente, et invito, esse aliquid aut potuit, aut debuit. Sed probabile est, inquit, materiam rerum habere, et habuisse semper vim et naturam suam. Quam vim potuit habere, nullo dante? quam naturam, nullo generante? Si habuit vim, ab aliquo eam sumpsit. A quo autem sumere, nisi a Deo potuit? Porro si habuit naturam, quae utique a nascendo dicitur, nata est. A quo autem, nisi a Deo potuit procreari? Natura enim, qua dicitis orta esse omnia, si consilium non habet, efficere nihil potest. Si autem generandi et faciendi potens est, habet ergo consilium et propterea Deus sit necesse est. Nec alio nomine appellari potest ea vis, in qua inest, et providentia excogitandi, et solertia potestasque faciendi. Melius igitur Seneca omnium stoicorum acutissimus, qui vidit 'nil aliud esse naturam, quam Deum. Ergo, inquit, Deum non laudabimus, cui naturalis est virtus?' nec enim illam didicit ex ullo. Immo laudabimus: quamvis enim naturalis illi sit, illa sibi illam dedit; quoniam Deus ipse natura est. Cum igitur ortum rerum tribuis naturae, ac detrahis Deo, in eodem luto haesitas; versuram solvis, Geta. A quo enim fieri negas, ab eodem plane fieri mutato nomine confiteris. |
| 4 | Sequitur ineptissima comparatio. 'Ut faber, inquit, cum quid aedificaturus est, non ipse facit materiam, sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera: sic isti providentiae divinae materiam esse praesto oportuit, non quam ipse faceret, sed quam haberet paratam.' Immo vero non oportuit; erit enim Deus minoris potestatis, si ex parato facit, quod est hominis. Faber sine ligno nihil aedificabit, quia lignum ipsum facere non potest; non posse autem, imbecillitatis est humanae: Deus vero facit sibi ipse materiam, quia potest. Posse enim, Dei est: nam si non potest, Deus non est. Homo facit ex eo, quod est; quia per mortalitatem imbecillis est, per imbecillitatem, definitae ac modicae potestatis: Deus autem facit ex eo, quod non est; quia per aeternitatem fortis est, per fortitudinem, potestatis immensae, quae fine ac modo caret, sicut vita factoris. Quid ergo mirum, si facturus mundum Deus, prius materiam de qua faceret praeparavit, et praeparavit ex eo quod non erat? quia nefas est Deum aliunde aliquid mutuari, cum in ipso vel ex ipso sint omnia. Nam si est aliquid ante illum, et si factum est quidquam non ab ipso, iam et potestatem Dei, et nomen amittet. At enim materia nunquam facta est, sicut Deus, qui ex materia fecit hunc mundum. Duo igitur constituuntur aeterna, et quidem inter se contraria; quod fieri sine discordia et pernicie non potest. Collidant enim necesse est ea quorum vis et ratio diversa est: sic utraque aeterna esse non poterunt, si repugnant, quia superare alterum necesse est. Ergo fieri non potest, quin aeterni natura sit simplex, ut inde omnia, velut ex fonte, descenderint. Itaque aut Deus ex materia ortus est, aut materia ex Deo. Quid horum sit verius, facile est intelligi. Ex his enim duobus alterum sensibile est, alterum caret sensu. Potestas faciendi aliquid non potest esse, nisi in eo quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod movetur. Nec incipi, aut fieri, aut consummari quidquam potest, nisi fuerit ratione provisum; et quemadmodum fiat, antequam est, et quemadmodum constet, postquam fuerit effectum. Denique is facit aliquid, qui habet voluntatem ad faciendum et manus ad id quod voluit implendum. Quod autem insensibile est, iners et torpidum semper iacet, et nihil inde oriri potest, ubi nullus est motus voluntarius. Nam si omne animal ratione constat, certe nasci ex eo non potest, quod ratione praeditum non est; nec aliunde accipi potest id, quod ibi, unde petitur, non est. Nec tamen commoveat aliquem, quod animalia quaedam de terra nasci videntur. Haec enim non terra per se gignit, sed spiritus Dei, sine quo nihil gignitur. Non ergo Deus ex materia, quia sensu praeditum ex insensibili, sapiens ex bruto, impatibile de patibili, expers corporis de corporali numquam potest oriri: sed materia potius ex Deo est. Quidquid enim est solido et contrectabili corpore, accipit externam vim. Quod accipit vim, dissolubile est. Quod dissolvitur, interit. Quod interit, ortum sit necesse est. Quod ortum est, habuit fontem unde oriretur, id est factorem aliquem sentientem, providum, peritumque faciendi. Is est profecto, nec ullus alius quam Deus. Qui quoniam sensu, ratione, providentia, potestate, virtute praeditus est, et animantia, et inanima creare et efficere potest, quia tenet quomodo quidque sit faciendum. Materia vero semper fuisse non potest, quia mutationem non caperet, si fuisset. Quod enim semper fuit, semper esse non desinit; et unde abfuit principium, abesse hinc etiam finem necesse est. Quin etiam facilius est, ut id quod habuit initium, fine careat, quam ut habeat finem, quod initio caruit. Materia ergo si facta non est, ne fieri ex ea quidquam potest. Si fieri ex ea non potest, nec materia quidem erit. Materia enim est, ex qua fit aliquid. Omne autem ex quo fit, quia recepit opificis manum, destruitur, et aliud esse incipit. Ergo quoniam finem habuit materia, tum cum factus est ex ea mundus, et initium quoque habuit. Nam quod destruitur, aedificatum est; quod solvitur, alligatum; quod finitur, incoeptum est. Si ergo ex commutatione ac fine materia colligitur habuisse principium, a quo alio fieri nisi a Deo potuit? Solus igitur Deus, qui factus non est, et idcirco destruere alia potest, ipse destrui non potest. Permanebit semper in eo quod fuit, quia non est aliunde generatus, nec ortus, nec nativitas eius ex aliqua alia re pendet, quae illum mutata dissolvat. Ex seipso est, ut in primo diximus libro (scilicet, c. 3 et 7); et ideo talis est, qualem se esse voluit, impassibilis, immutabilis, incorruptus, beatus, aeternus. |
| 5 | Iam vero illa conclusio, qua sententiam terminavit Tullius, multo absurdior. 'Quod si materia, inquit, a Deo non est facta, nec terra quidem, et aqua, et aer, et ignis a Deo factus est.' Quam callide periculum praetervolavit. Sic enim superius illud assumpsit, tanquam probatione non indigeret; cum id multo esset incertius quam illud propter quod assumptum est. Si non est, inquit, a Deo facta materia, nec mundus a Deo factus est. Ex falso maluit colligere, quod falsum est, quam ex vero, quod verum. Et cum debeant incerta de certis probari, hic probationem sumpsit ex incerto, ad evertendum quod erat certum. Nam divina Providentia effectum esse mundum (ut taceam de Trismegisto, qui hoc praedicat, taceam de carminibus Sibyllarum, quae idem nuntiant; taceam de prophetis, qui opus mundi, ac opificium Dei uno spiritu ac pari voce testantur) etiam inter philosophos pene universos convenit; id enim Pythagoraei, Stoici, Peripatetici, qui sunt principes omnis disciplinae. Denique a primis illis septem sapientibus ad Socratem usque ac Platonem pro confesso et indubitato habitum est, donec unus multis post saeculis extitit delirus Epicurus, qui auderet negare id quod est evidentissimum, studio scilicet inveniendi nova, ut nomine suo constitueret disciplinam. Et quia nihil novi potuit reperire: ut tamen dissentire a caeteris videretur, vetera voluit evertere. In quo illum circumlatrantes philosophi omnes coarguerunt. Certius est igitur mundum providentia instructum, quam materia providentiam conglobatam. Quare non oportuit putare, idcirco mundum non esse divina providentia factum, quia materia eius divina providentia facta non sit: sed quia mundus divina providentia sit effectus, et materiam esse factam divinitus. Credibilius est enim materiam potius a Deo factam, quia Deus omnia potest, quam mundum a Deo non esse factum, quia sine mente, ratione, consilio nihil fieri potest. Verum haec non Ciceronis est culpa, sed sectae. Cum enim suscepisset disputationem, qua deorum naturam tolleret, de qua philosophi garriebant, omnem divinitatem ignorantia veri putavit esse tollendam. Itaque deos potuit tollere, quia non erant. Cum autem providentiam divinam, quae est in uno Deo, conaretur evertere, quia contra veritatem niti coeperat, deficientibus argumentis, in hanc foveam necessario decidit, unde se extricare non posset. Hic ergo illum teneo haerentem, teneo defixum, quo Lucilius, qui contra disserebat, obmutuit. Hic est ergo cardo rerum; hic vertuntur omnia. Explicet se Cotta, si potest, ex hac voragine; proferat argumenta, quibus doceat semper fuisse materiam, quam nulla providentia effecerit. Ostendat, quomodo quidquam ponderosum et grave, aut esse potuerit sine auctore, aut immutari valuerit, ac desierit esse, quod semper fuit, ut inciperet esse, quod numquam fuit. Quae si docuerit, tum demum assentiar, ne mundum quidem divina providentia constitutum; et tamen sic assentiar, ut aliis illum laqueis teneam. Eodem enim, quo nolet revolvetur, ut dicat, et materiam de qua mundus est, et mundum qui de materia est, natura extitisse: cum ego ipsam naturam Deum esse contendam. Nec enim potest facere mirabilia, id est maxima ratione constantia, nisi qui habet mentem, providentiam, potestatem. Ita fiet, ut Deus fecerit omnia, nec quidquam esse possit omnino, quod non originem a Deo traxerit. |
| 6 | At idem quoties Epicureus est, et non vult a Deo factum esse mundum, quaerere solet quibus manibus, quibus machinis, quibus vectibus, qua molitione hoc tantum opus fecerit. Videret fortasse, si eo tempore potuisset esse, quo fecit. Sed ne perspiceret homo Dei opera, noluit eum inducere in hunc mundum, nisi perfectis omnibus. Sed ne induci quidem poterat: quomodo enim subsisteret, cum fabricaretur desuper coelum, terraque subter fundaretur; cum fortasse humida, vel nimiis rigoribus torporata concrescerent, vel igneis caloribus incocta et solidata durescerent? Aut quomodo viveret, sole nondum instituto, nec frugibus, nec animalibus natis? Itaque necesse fuit hominem postremo fieri, cum iam mundo caeterisque rebus manus summa esset imposita. Denique sanctae litterae docent hominem fuisse ultimum Dei opus, et sic inductum fuisse in hunc mundum, quasi in domum iam paratam et instructam: illius enim causa facta sunt omnia. Idem etiam poetae fatentur. Ovidius (principio Metam.) perfecto iam mundo, et universis animalibus figuratis, hoc addidit: Sanctius his animal, mentisque capacius altae Deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset; Natus homo est. Adeo nefas existimandum est ea scrutari, quae Deus voluit esse celata! Verum ille non audiendi aut discendi studio requirebat, sed refellendi; quia confidebat neminem id posse dicere. Quasi vero ex hoc putandum sit, non esse haec divinitus facta, quia quomodo facta sint, non potest pervideri. An tu, si educatus in domo fabrefacta et ornata, nullam umquam fabricam vidisses, domum illam putasses non ab homine esse aedificatam; quia, quomodo aedificetur, ignorares? Idem profecto de domo quaereres, quod nunc de mundo requiris; quibus manibus, quibus ferramentis homo tanta esset opera molitus; maxime si saxa ingentia, immensa caementa, vastas columnas, opus totum sublime et excelsum videres, nonne haec tibi humanarum virium modum viderentur excedere, quia illa non tam viribus quam ratione atque artificio facta esse nescires? |
| 7 | Quod si homo, in quo nihil perfectum est, tamen plus efficit ratione, quam vires eius exiguae patiantur, quid est cur incredibile tibi esse videatur, cum mundus dicitur factus a Deo, in quo, quia perfectus est, nec sapientia potest habere terminum, nec fortitudo mensuram? Opera ipsius videntur oculis. Quomodo autem illa fecerit, ne mente quidem videtur: quia, ut Hermes ait, mortale immortali, temporale perpetuo, corruptibile incorrupto propinquare non potest, id est propius accedere et intelligentia subsequi. Et ideo terrenum adhuc animal rerum coelestium perspectionem non capit, quia corpore quasi custodia septum tenetur, quominus soluto ac libero sensu cernat omnia. Sciat igitur quam inepte faciat, qui res inenarrabiles quaerit. Hoc est enim modum conditionis suae transgredi, nec intelligere, quousque homini liceat accedere. Denique cum aperiret homini veritatem Deus, ea sola scire nos voluit, quae interfuit hominem scire ad vitam consequendam: quae vero ad curiosam et profanam cupiditatem pertinebant, reticuit, ut arcana essent. Quid ergo quaeris, quae nec potes scire, nec si scias, beatior fias? Perfecta est in homine sapientia, si et Deum esse unum, et ab ipso esse facta universa cognoscat. |