Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT VIII. De rationis usu in religione; deque somniis, auguriis, oraculis, talibusque portentis.
| 1 | Quare oportet, in ea re maxime in qua vitae ratio versatur, sibi quemque confidere, suoque iudicio ac propriis sensibus magis niti ad investigandam et perpendendam veritatem; quam credentem alienis erroribus decipi tamquam ipsum rationis expertem. Dedit omnibus Deus pro virili portione sapientiam, ut et inaudita investigare possent, et audita perpendere. Nec quia nos illi temporibus antecesserunt, sapientia quoque antecesserunt; quae si omnibus aequaliter datur, occupari ab antecedentibus non potest. Illibabilis est tamquam lux et claritas solis, quia ut sol oculorum, sic sapientia lumen est cordis humani. Quare cum sapere, id est, veritatem quaerere, omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt, qui sine ullo iudicio inventa maiorum probant, et ab aliis pecudum more ducuntur. Sed hoc eos fallit, quod maiorum nomine posito, non putant fieri posse, ut aut ipsi plus sapiant, quia minores vocantur, aut illi desipuerint, quia maiores nominantur. Quid ergo impedit, quin ab ipsis sumamus exemplum; ut quomodo illi, quae falsa invenerant, posteris tradiderunt, sic nos, qui verum invenimus, posteris meliora tradamus? Superest ingens quaestio, cuius disputatio non ab ingenio, sed a scientia venit, quae pluribus explicanda erit, ne quid omnino dubium relinquatur. Nam fortasse aliquis ad illa confugiat, quae a multis et non dubiis traduntur auctoribus; eos ipsos, quos docuimus deos non esse, maiestatem suam persaepe ostendisse, et prodigiis, et somniis, et auguriis, et oraculis. Et sane multa enumerari possunt digna miraculo: in primis illud, quod Accius Navius summus Augur, cum Tarquinium Priscum commoneret, ut nihil novi facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis eius elevans fidem diceret, ut consultis avibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, affirmaretque Navius posse: Cape igitur hanc, inquit, cotem, eamque novacula dissice. At ille incunctanter accepit ac secuit. |
| 2 | Deinde illud, quod Castor et Pollux, bello latino, apud Lacum Iuturnae visi sunt equorum sudorem abluentes, cum aedes eorum, quae iuncta fonti erat, sua sponte patuisset: iidem bello macedonico equis albis insidentes, Publio Vatieno Romam nocte venienti se obtulisse dicuntur, nuntiantes eo die regem Persen victum atque captum, quod paucis post diebus litterae Pauli verum fuisse docuerunt. Illud etiam mirabile, quod simulacrum Fortunae muliebre non semel locutum esse traditur; item Iunonis Monetae, cum, captis Veiis, unus ex militibus ad eam transferendam missus, iocabundus ac ludens interrogavit, utrumne Romam migrare vellet, respondit velle. Claudia quoque proponitur in exemplum miraculi. Nam cum ex libris Sibyllinis Idaea mater esset accita, et in vado Tiberini fluminis navis qua vehebatur haesisset, nec ulla vi commoveretur, Claudiam ferunt, quae semper impudica esset habita ob nimios corporis cultus, deam submissis genibus orasse, ut, si se castam iudiearet, suum cingulum sequeretur, ita navim, quae ab omni iuventute non valuit commoveri, ab una muliere esse commotam. Illud aeque mirum, quod lue saeviente, Aesculapius, Epidauro accitus, urbem Romam diuturna pestilentia liberasse perhibetur. |
| 3 | Sacrilegi quoque numerari possunt, quorum praesentibus poenis iniuriam suam dii vindicasse creduntur. Appius Claudius Censor, cum adversus responsum ad servos publicos sacra Herculis transtulisset, luminibus orbatus est, et Potitiorum gens, quae prodidit, intra unius anni tempus extincta est. Item Censor Fulvius, cum ex Iunonis Laciniae templo marmoreas tegulas abstulisset, quibus aedem Fortunae equestris, quam Romae fecerat, tegeret, et mente captus est, et amissis duobus filiis in Illyrico militantibus, summo animi moerore consumptus est. Praefectus etiam M. Antonii Turullius, cum apud Coos everso Aesculapii luco classem fecisset, eodem postea loco a militibus Caesaris est interfectus. His exemplis adiungitur Pyrrhus, qui sublata ex thesauro Proserpinae Locrensis pecunia, naufragium fecit, ac vicinis deae littoribus illisus est, ut nihil, praeter eam pecuniam, incolume reperiretur. Ceres quoque Milesia multum sibi apud homines venerationis adiecit. Nam cum ab Alexandro capta civitas esset, ac milites ad eam spoliandam irrupissent, omnium oculos repente obiectus fulgor ignis extinxit. |
| 4 | Reperiuntur etiam somnia, quae vim deorum videantur ostendere. Tiberio Namque Attinio, homini plebeio, per quietem obversatus esse Iupiter dicitur, et praecepisse, ut Consulibus et Senatui nuntiaret, ludis Circensibus proximis praesultorem sibi displicuisse, quod Antonius Maximus quidam diverberatum servum sub furca medio circo ad supplicium duxerat, ideoque ludos instaurari oportere; quod cum ille neglexisset, eodem die filium perdidisse, ipse autem gravi morbo esse correptus: et cum rursus eamdem imaginem cerneret quaerentem, satisne poenarum pro neglecto imperio pependisset, lectica delatus ad Consules, et omni re in Senatu exposita, recepisse corporis firmitatem, suisque pedibus domum rediisse. Illud quoque somnium non minoris fuit admirationis, quo Caesar Augustus dicitur esse servatus. Nam cum bello civili Brutiano, implicitus gravi morbo, abstinere praelio statuisset, medico eius Artorio Minervae species obversata est, monens ne propter corporis imbecillitatem castris se contineret Caesar. Itaque in aciem lectica perlatus est, et eodem die a Bruto castra capta sunt. Multa praeterea exempla similia possunt proferri: sed vereor ne, si fuero in propositione rerum contrariarum diutius immoratus, aut oblitus esse propositi videar, aut crimen loquacitatis incurram. |