monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7
Lactantius, Divinae Institutiones, 2, VI. Quod nec mundus totus, nec elementa sint Deus, nec animata. <<<     >>> VIII. De rationis usu in religione; deque somniis, auguriis, oraculis, talibusque portentis.

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT VII. De Deo, et religionibus insipientium; de avaritia et maiorum auctoritate.

1 Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus: primum, quod elementa, id est Dei opera Deo praeferunt; deinde, quod elementorum ipsorum figuras humana specie comprehensas colunt. Nam solis lunaeque simulacra humanum in modum formant; item ignis, et terrae, et maris, quae illi Vulcanum, Vestam, Neptunum vocant; nec elementis ipsis in aperto litant. Tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut iam viliora ducantur illa quae vera sunt: auro scilicet, gemmis, et ebore delectantur. Horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos: nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint. Itaque sub obtentu deorum avaritia et cupiditas colitur. Credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt; quiquid est, propter quod furta, et latrocinia, et homicidia quotidie saeviunt; propter quod bella per totum orbem populos urbesque subvertunt. Consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est imbecilles esse, ac summae virtutis expertes, si subiecti sunt cupiditatibus. Cur enim coelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra? vel beatos, si aliqua re indigent? vel incorruptos, si voluptati habent ea in quibus appetendis cupiditas hominum non immerito damnatur? Veniunt igitur ad deos, non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem levigati marmoris, aut eboris aspiciant; ut insignes lapillis et coloribus vestes, vel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent. Et quanto fuerint ornatiora templa, et pulchriora simulacra, tanto plus maiestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil aliud est, quam quod cupiditas humana miratur.
2 Hae sunt religiones, quas sibi a maioribus suis traditas pertinacissime tueri ac defendere perseverant: nec considerant quales sint; sed ex hoc probatas atque veras esse confidunt, quod eas veteres tradiderunt, tantaque est auctoritas vetustatis, ut inquirere in eam scelus esse dicatur. Itaque creditur ei passim, tamquam cognitae veritati. Denique apud Ciceronem sic dicit Cotta Lucilio: 'Habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat. Fac nunc ego intelligam, quid tu sentias; a te enim philosopho rationem religionis accipere debeo, maioribus autem nostris, etiam nulla ratione reddita, rationis est credere.' Si credis, cur ergo rationem requiris, quae potest efficere ne credas? Si vero rationem requiris, et quaerendam putas, ergo non credis. Ideo enim quaeris, ut eam sequaris, cum inveneris. Docet ecce te ratio non esse veras religiones deorum. Quid facies? maioresne potius, an rationem sequeris? quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inventa et electa est, cum omnes religiones radicitus eruisti. Si rationem mavis, discedere te necesse est ab institutis et auctoritate maiorum; quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit. Sin autem pietas maiores sequi suadet, fatere igitur, et stultos illos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus servierunt, et te ineptum qui id colas, quod falsum esse convinceris. Sed tamen quoniam nobis tantopere maiorum nomen opponitur, videamus tandem qui fuerint maiores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur.
3 Romulus urbem conditurus, pastores inter quos adoleverat convocavit, cumque is numerus condendae urbi parum idoneus videretur, constituit asylum. Eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi quique, sine ullo conditionis discrimine. Ita conflavit ex his omnibus populum; legitque in senatum, eos qui aetate anteibant, et Patres appellavit, quorum consilio gereret omnia. De quo senatu Propertius Elegiarum scriptor haec loquitur: Buccina cogebat priscos ad verba Quirites: Centum illi in prato saepe Senatus erat. Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu, Pellitos habuit rustica corda Patres. Hi sunt Patres, quorum decretis eruditi ac prudentes viri devotissime serviunt, idque verum ac immutabile omnis posteritas iudicet, quod centum pelliti senes statutum esse voluerunt, quos tamen, ut in primo libro dictum est, cap. 22, Pompilius illexit, ut vera crederent esse sacra quae ipse tradebat. Est vero, cur illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo, cum viverent, neque summus, neque infimus affinitate dignos iudicavit?
Lactantius HOME

bav161.85 bmv147.73

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, VI. Quod nec mundus totus, nec elementa sint Deus, nec animata. <<<     >>> VIII. De rationis usu in religione; deque somniis, auguriis, oraculis, talibusque portentis.
monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik