monumenta.ch > Lactantius > 6
Lactantius, Divinae Institutiones, 2, V. Quod solus omnium creator Deus est colendus, non vero elementa, nec corpora coelestia: Refelliturque Stoicorum sententia, qui stellas et astra deos putant. <<<     >>> VII. De Deo, et religionibus insipientium; de avaritia et maiorum auctoritate.

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT VI. Quod nec mundus totus, nec elementa sint Deus, nec animata.

1 Simili modo si terra, quam calcamus, quam subigimus et colimus ad victum, deus non est, nec campi quidem ac montes dii erunt: sed si hi non sunt, ergo ne tellus quidem universa Deus videri potest. Item si aqua, quae servit animantibus ad usum bibendi aut lavandi, deus non est, nec fontes quidem, ex quibus aqua profluit. Si fontes non sunt, nec flumina quidem, quae de fontibus colliguntur. Si flumina quoque dii non sunt, ergo et mare, quod ex fluminibus constat, Deus haberi non potest. Quod si neque coelum, neque terra, neque mare, quae mundi partes sunt, dii esse possunt; ergo ne mundus quidem totus Deus est, quem iidem ipsi stoici, et animantem, et sapientem esse contendunt, et propterea Deum: in quo tam inconstantes fuerunt, ut nihil dictum sit ab his quod non ab iisdem fuerit eversum. Sic enim argumentantur: Fieri non posse, ut sensu careat, quod sensibilia ex se generat. Mundus autem generat hominem, qui est sensu praeditus; ergo et ipsum sensibilem esse. Item: Sine sensu esse non posse, cuius pars habeat sensum; igitur quia homo sensibilis est, etiam mundo, cuius pars homo est, inesse sensum. Propositiones quidem verae sunt, et sensibile esse, quod sensu praeditum gignat, et habere sensum, cuius pars sensu aucta sit: sed assumptiones falsae, quibus argumenta concludunt, quia neque mundus generat hominem, neque homo mundi pars est. Nam hominem a principio idem Deus fecit, qui et mundum: et non est mundi pars homo, sicut corporis membrum; potest enim mundus esse sine homine, sicut urbs, et domus. Atqui ut domus unius hominis habitaculum est, et urbs unius populi; sic et mundus domicilium totius generis humani. Et aliud est, quod incolitur, aliud quod incolit. Sed illi, dum student id, quod falso susceperant, confirmare, et sensibilem esse mundum, et Deum, argumentorum suorum consequentia non viderunt. Nam si mundi pars est homo, et sensibilis est mundus, quia homo sentit: ergo quia mortalis est homo, mortalis sit et mundus necesse est; nec tantum mortalis, sed et omnibus morbis et passionibus subiectus.
2 Et e contrario: Si Deus est mundus, et partes eius utique immortales sunt; ergo et homo Deus est, quia pars est (ut dicitis) mundi. Si homo; ergo et iumenta, et pecudes, et caetera genera bestiarum, et avium, et piscium; quoniam et illa eodem modo sentiunt, et mundi partes sunt. At hoc tolerabile est: nam et haec colunt Aegyptii. Sed res eo pervenit, ut et ranae, et culices, et formicae dii esse videantur, quia et ipsis inest sensus, et partes mundi sunt. Ita semper argumenta ex falso petita ineptos et absurdos exitus habent. Quid, quod iidem ipsi aiunt, deorum et hominum causa mundum esse constructum, quasi communem domum: ergo nec mundus Deus est, nec animans, si constructus est; animans enim non construitur, sed nascitur. Et si est aedificatus sic utique tamquam domus, tamquam navis; est ergo aliquis artifex mundi Deus; et seorsum erit mundus, qui factus est, seorsum ille, qui fecit. Iam illud quam repugnans et absurdum, quod cum coelestes ignes caeteraque mundi elementa deos affirment, item ipsum deum mundum dicunt. Quomodo potest ex deorum multorum acervo unus Deus confici? Si astra dii sunt, mundus ergo non Deus, sed domicilium deorum est. Si vero Deus mundus est; ergo omnia illa quae sunt in eo dii non sunt, sed Dei membra, quae utique sola Dei nomen accipere non possunt. Nec enim recte quis dixerit, membra hominis unius multos homines esse: sed tamen non est similis comparatio animalis et mundi. Animal enim, quia sensu praeditum est, etiam membra eius habent sensum, nec, nisi a corpore divulsa, brutescunt. Cuius igitur rei similitudinem gerit mundus? Nimirum ipsi docent, cum factum esse non diffitentur, ut esset diis et hominibus quasi communis domus. Si ergo est constructus, ut domus, nec ipse Deus est, nec elementa, quae sunt partes eius; quia neque domus habere dominium sui potest, neque illa de quibus domus constat. Non tantum igitur veritate, sed etiam verbis suis revincuntur. Sicut enim domus, in usum habitandi facta, per se nihil sentit, dominoque subiecta est, qui eam fecit, aut incolit: ita mundus, per se nihil sentiens, factori Deo subiacet, qui eum in usum sui fecit.
Lactantius HOME

bav161.83 bmv147.71

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, V. Quod solus omnium creator Deus est colendus, non vero elementa, nec corpora coelestia: Refelliturque Stoicorum sententia, qui stellas et astra deos putant. <<<     >>> VII. De Deo, et religionibus insipientium; de avaritia et maiorum auctoritate.
monumenta.ch > Lactantius > 6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik