Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT V. Quod solus omnium creator Deus est colendus, non vero elementa, nec corpora coelestia: Refelliturque Stoicorum sententia, qui stellas et astra deos putant.
| 1 | Quanto igitur rectius est, omissis insensibilibus et vanis, oculos eo tendere, ubi sedes, ubi habitatio est Dei veri; qui terram stabili firmitate suspendit; qui coelum distinxit astris fulgentibus; qui solem rebus humanis clarissimum, ac singulare lumen, in argumentum suae unicae maiestatis accendit: terris autem maria circumfudit, flumina sempiterno lapsu fluere praecepit. Iussit et extendi campos, subsidere valles, Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Quae utique omnia non Iupiter fecit, qui ante annos mille septingentos natus; sed idem: Ille opifex rerum, mundi melioris origo, qui vocatur Deus, cuius principium, quoniam non potest comprehendi, ne quaeri quidem debet. Satis est homini ad plenam perfectamque prudentiam, si Deum esse intelligat: cuius intelligentiae vis et summa haec est, ut suspiciat et honorificet communem parentem generis humani, et rerum mirabilium fabricatorem. Unde quidam hebetis obtusique cordis, elementa, quae et facta sunt et carent sensu, tamquam deos adorant. Qui cum Dei opera mirarentur, id est coelum cum variis luminibus, terram cum campis et montibus, maria cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione obstupefacti, et ipsius artificis obliti, quem videre non poterant, eius opera venerari et colere coeperunt; nec umquam intelligere quiverunt, quanto maior quantoque mirabilior sit, qui illa fecit ex nihilo. Quae cum videant divinis legibus obsequentia commodis atque usibus hominis perpetua necessitate famulari, tamen illa deos existimant esse; ingrati adversus beneficia divina, qui Deo et patri indulgentissimo sua sibi opera praetulerunt. Sed quid mirum, si aut barbari, aut imperiti homines errant? cum etiam philosophi Stoicae disciplinae in eadem sint opinione, ut omnia coelestia, quae moventur, in deorum numero habenda esse censeant; siquidem Lucilius Stoicus apud Ciceronem sic loquitur: 'Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam in tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum, non possum intelligere sine mente, ratione, consilio; quae cum in sideribus esse videamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere.' Item paulo superius: 'Restat, inquit, ut motus astrorum sit voluntarius; quae qui videat, non indocte solum, verum etiam impie faciat, si deos esse neget.' Nos vero et quidem constanter negamus, ac vos, o philosophi, non solum indoctos et impios, verum etiam caecos, ineptos delirosque probamus, qui ignorantiam imperitorum vanitate vicistis. Illi enim solem et lunam, vos etiam sidera deos putatis. |
| 2 | Tradite igitur nobis stellarum mysteria, ut aras et templa singulis erigamus; ut sciamus quo quamque ritu, quo die colamus, quibus nominibus, quibus precibus advocemus; nisi forte nullo discrimine tam innumerabiles, tam minutos deos acervatim colere debemus. Quid quod argumentum illud, quo colligunt universa coelestia deos esse, in contrarium valet. Nam si deos esse idcirco opinantur, quia certos et rationabiles cursus habent, errant. Ex hoc enim apparet deos non esse, quod exorbitare illis a praestitutis itineribus non licet. Caeterum si dii essent, huc atque illuc passim sine ulla necessitate ferrentur, sicut animantes in terra, quarum quia liberae sunt voluntates, huc atque illuc vagantur, ut libuit, et quo quamque mens duxerit, eo fertur. Non est igitur astrorum motus voluntarius, sed necessarius, quia praestitutis legibus officiisque deserviunt. Sed cum disputaret de cursibus siderum, quos ex ipsa rerum ac temporum congruentia intelligebat non esse fortuitos, existimavit voluntarios esse, tamquam non possent tam disposite, tam ordinate moveri, nisi sensus illis inesset officii sui sciens. O quam difficilis est ignorantibus veritas, et quam facilis scientibus! Si motus, inquit, astrorum fortuiti non sunt, nihil aliud restat, nisi ut voluntarii sint; immo vero, ut non esse fortuitos manifestum est, ita nec voluntarios. Quomodo igitur in conficiendis itineribus constantiam suam servant? Nimirum Deus, universi artifex, sic illa disposuit, sic machinatus est, ut per spatia coeli divina et admirabili ratione decurrerent, ad efficiendas succedentium sibi temporum varietates. An Archimedes Siculus concavo aere similitudinem mundi ac figuram potuit machinari, in quo ita solem ac lunam composuit, ut inaequales motus, et coelestibus similes conversionibus, singulis quasi diebus efficerent, et non modo accessus solis et recessus, vel incrementa diminutionesque lunae, verum etiam stellarum, vel inerrantium, vel vagarum, dispares cursus orbis ille, dum vertitur, exhiberet? Deus ergo illa vera non potuit machinari et efficere quae potuit solertia hominis imitatione simulare? |
| 3 | Utrumne igitur stoicus, si astrorum figuras in illo aere pictas effictasque vidisset, suo illa consilio moveri diceret, ac non potius artificis ingenio? Inest ergo sideribus ratio ad peragendos meatus suos apta: sed Dei est illa ratio, qui et fecit, et regit omnia, non ipsorum siderum, quae moventur. Nam si solem stare voluisset, perpetuus utique dies esset. Item, si motus astra non haberent, quis dubitet sempiternam noctem fuisse futuram? Sed ut diei ac noctis vices essent, moveri ea voluit: et tam varie moveri, ut non modo lucis ac tenebrarum mutuae vicissitudines fierent, quibus laboris et quietis alterna spatia constarent; sed etiam frigoris et caloris, ut diversorum temporum vis ac potestas, vel generandis, vel maturandis frugibus conveniret. Quam solertiam divinae potestatis in machinandis itineribus astrorum, quia philosophi non videbant, animalia esse sidera putaverunt; tamquam pedibus, et sponte, non divina ratione procederent. Cur autem illa excogitaverit Deus, quis non intelligit? Scilicet ne solis lumine decedente, nimium caeca nox tetris atque horrentibus tenebris ingravesceret, noceretque viventibus. Itaque et coelum simul mira varietate distinxit, et tenebras ipsas multis minutisque luminibus temperavit. Quanto igitur Naso prudentius, quam illi, qui sapientiae studere se putant, qui sentit a Deo lumina illa, ut honorem tenebrarum depellerent, instituta! Is eum librum, quo Φαινόμενα breviter comprehendit, his tribus versibus terminavit: Tot numero, talique Deus simulacra figura Imposuit coelo, perque atras sparsa tenebras Clara pruinosae iussit dare lumina nocti. Quod si fieri non potest, ut stellae dii sint; ergo nec sol quidem, nec luna dii esse possunt, quoniam luminibus astrorum, non ratione differunt, sed magnitudine. Quod si hi dii non sunt; ergo nec coelum quidem, in quo illa omnia continentur. |