monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13 > 7 > 5 > 4
Lactantius, Divinae Institutiones, 2, III. Quod Cicero aliique doctiores peccaverunt, non avertendo populos ab errore. <<<     >>> V. Quod solus omnium creator Deus est colendus, non vero elementa, nec corpora coelestia: Refelliturque Stoicorum sententia, qui stellas et astra deos putant.

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT IV. De Simulacris, ornamentisque templorum, et eorum contemptu, etiam ab ipsis Gentilibus.

1 Quid igitur maiestatis possunt habere simulacra, quae fuerunt in homunculi potestate, vel ut aliud fierent, vel ut omnino non fierent? Idcirco apud Horatium Priapus ita loquitur: Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum; Cum faber incertus, scamnum faceretne Priapum, Maluit esse deum. Deus inde ego, furum aviumque Maxima formido. Quis non sit tanto hoc custode securus? Fures enim tam stulti sunt, ut Priapi tentiginem timeant; cum aves ipsae, quas terrore falcis aut inguinis abigi existimant, simulacris fabrefactis, id est, hominum plane similibus, insidant, nidificent, inquinent. Sed Flaccus, ut satyrici carminis scriptor, derisit hominum vanitatem. Verum ii qui faciunt, seriam se facere rem opinantur. Denique poeta maximus, homo in caeteris prudens, in hoc solo non poetice, sed aniliter desipuit; cum in illis emendatissimis libris etiam fieri hoc iubet: Et custos furum atque avium, cum falce saligna, Hellespontiaci servet tutela Priapi. Adorant ergo mortalia, ut a mortalibus facta. Frangi enim, cremari, perire possunt. Nam et tectis vetustate labentibus saepe comminui solent, et consumpta incendio dilabuntur in cinerem, et plerumque (nisi sua illis magnitudo subvenerit, aut custodia diligens sepserit) in praedam furibus cedunt. Quae igitur insania est, ea timere, pro quibus aut ruinae, aut ignes, aut furta timeantur? Quae vanitas, aliquam ab his sperare tutelam, quae tueri semetipsa non possunt? Quae perversitas, ad eorum praesidia decurrere, quae ipsa, cum violantur, inulta sunt, nisi a colentibus vindicentur? Ubi ergo veritas est? ubi nulla vis adhiberi potest Religioni; ubi nihil, quod violari possit, apparet; ubi sacrilegium fieri non potest.
2 Quidquid autem oculis manibusque subiectum est, id vero, quia fragile est, ab omni ratione immortalitatis est alienum. Frustra igitur homines auro, ebore, gemnis deos excolunt et exornant; quasi vero ex his rebus ullam possint capere voluptatem. Quis usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? Pari enim ratione defunctorum corpora, odoribus ac pretiosis vestibus illita et convoluta, humi condunt, qua deos honorant, qui neque cum fierent, sentiebant, neque cum coluntur, sciunt; nec enim sensum consecratione sumpserunt. Non placebat Persio, quod aurea vasa templis inferantur, supervacuum putanti esse inter religiones, quod non sanctitatis, sed avaritiae sit instrumentum. Illa enim satius est Deo, quem recte colas, inferre pro munere. Compositum ius, fasque animi, sanctosque recessus Mentis, et incoctum generoso pectus honesto. Egregie, sapienterque sensit. Verum illud ridicule subdidit: hoc esse aurum in templis, quod sint, Veneri donatae a virgine pupae: quas ille ob minutiem fortasse contempserit. Non videbat enim, simulacra ipsa et effigies deorum, Polycleti, et Euphranoris, et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas, nihil aliud esse quam grandes pupas, non a virginibus, quarum lusibus venia dari potest, sed a barbatis hominibus consecratas. Merito igitur etiam senum stultitiam Seneca deridet. Non, inquit, bis pueri sumus (ut vulgo dicitur); sed semper. Verum hoc interest, quod maiora nos ludimus. Ergo his ludicris, et ornatis, et grandibus pupis et unguenta, et thura, et odores inferunt: his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium: his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus velaminis nullus est: his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt, quam qui illa donarunt.
3 Nec immerito Dionysius, Siciliae tyrannus, post victoriam Graecia potitus, deos tales contempsit, spoliavit, illusit: siquidem sacrilegia sua iocularibus etiam dictis prosequebatur. Nam cum Iovi Olympio aureum amiculum detraxisset, laneum iussit imponi, dicens, aestate grave esse aureum, hyeme frigidum, laneum vero utrique tempori aptum. Idem auream barbam detrahens Aesculapio, incongruens et iniquum esse ait, cum Apollo pater eius imberbis esset adhuc, ac laevis, priorem filium quam patrem barbatum videri. Item pateras, et exuvias, et parva quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat: et accipere se illa, non auferre dicebat; perquam enim stultum esse et ingratum, nolle accipere ab his ultro porrigentibus, a quibus bona sibi homines precarentur. Haec ille fecit impune, quia rex et victor fuit. Quin etiam secuta est eum solita felicitas: vixit enim usque ad senectutem, regnumque per manus filio tradidit. In eo igitur, quia homines sacrilegia vindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui vindices esse. At si humilis quispiam tale quid commiserit, huic praesto sunt flagella, ignes, equulei, cruces, et quidquid excogitare iratis et furentibus licet. Sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi de deorum suorum potestate diffidunt. Cur enim illis potissimum non relinquant ulciscendi sui locum, si eos posse aliquid arbitrantur? Quin etiam putant illorum numine accidisse, ut praedones rerum sacrarum deprehensi tenerentur; et saeviunt non tam ira, quam metu, ne si deorum iniuriam non vindicaverint, ipsos expetant poenae; incredibili scilicet vanitate, qui nocituros sibi deos putent ob aliena scelera, qui ipsis, a quibus violati spoliatique sunt, per seipsos nihil nocere potuerunt. At enim saepe ipsi quoque in sacrilegos vindicaverunt: potest id vel casu accidisse, quod aliquando, non semper. Sed tamen paulo post, quomodo id acciderit, ostendam. Nunc interim quaero, cur illi tot et tanta sacrilegia in Dionysio non vindicaverunt, qui non furtim, sed palam deos ludibrio habuit? Cur hunc tam potentem sacrilegum a templis, a ceremoniis, ab imaginibus suis non arcuerunt? Cur etiam sacris rebus ablatis, prospere navigavit? quod ioco ipse testatus est (ut solebat). Videtisne (inquit comitibus suis naufragium timentibus) quam prospera sacrilegis navigatio ab ipsis diis immortalibus tribuatur? Sed hic fortasse a Platone didicerat, deos nihil esse.
4 Quid Caius Verres? quem Tullius, accusator eius, eidem Dionysio, et Phalaridi, et tyrannis, omnibus comparat. Nonne omnem Siciliam compilavit, sublatis deorum simulacris, ornamentisque fanorum? Otiosum est persequi singula. Unum libet commemorare (Vid. Verrin. IV) in quo accusator omnibus eloquentiae viribus, omni denique conatu vocis et corporis deploravit, de Cerere Catinensi, vel Ennensi; quarum alterius tanta fuit religio, ut adire templi eius secreta penetralia viris nefas esset; alterius antiquitas tanta, ut omnes historiae loquantur ipsam deam fruges in Ennae solo primum reperisse, filiamque eius virginem ex eodem loco raptam. Denique Gracchanis temporibus, turbata republica et seditionibus et ostentis, cum repertum esset in carminibus Sibyllinis antiquissimam Cererem debere placari, legati sunt Ennam missi. Haec igitur Ceres vel religiosissima, quam videre maribus ne adorandi quidem gratia licebat, vel antiquissima, quam Senatus Populusque Romanus sacrificiis donisque placaverat, ex arcanis et vetustis penetralibus, a Caio Verre, immissis latronibus servis, impune sublata est. Idem vero cum affirmaret se a Siculis, ut causam provinciae susciperet, oratum, his verbis usus est: 'Sese iam ne deos quidem in suis urbibus, ad quos confugerent, habere; quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset:' quasi vero si Verres ex urbibus delubrisque sustulerat, de coelo quoque sustulerat. Unde apparet istos deos nihil habere in se amplius quam materiam de qua sunt fabricati. Nec immerito ad te, Marce Tulli, hoc est, ad hominem, Siculi confugerunt; quoniam triennio sunt experti deos illos nihil valere. Essent enim stultissimi, si ad eos ob defendendas iniurias hominum confugissent, qui Caio Verri nec pro seipsis irati esse potuerunt. At enim Verres ob haec facinora damnatus est. Non ergo dii vindicaverunt, sed Ciceronis industria, qua vel defensores eius oppressit, vel gratiae restitit. Quid, quod apud ipsum Verrem non fuit illa damnatio, sed vacatio? ut quemadmodum Dionysio deorum spolia gestanti dii immortales bonam dederant navigationem, sic etiam Verri bonam quietem tribuisse videantur, in qua sacrilegiis suis tranquille frui posset. Nam frementibus postea civilibus bellis, sub obtentu damnationis ab omni periculo et metu remotus, aliorum graves casus et miserabiles exitus audiebat, et qui cecidisse solus universis stantibus videbatur, is vero universis cadentibus solus stetit, donec illum et opibus sacrilegio partis et vita satiatum, ac senectute confectum, proscriptio triumviralis auferret, eadem scilicet quae Tullium violatae deorum maiestatis ultorem. Quin etiam felix in eo ipso fuit, quod ante suam mortem crudelissimum exitum sui accusatoris audivit; diis videlicet providentibus, ut sacrilegus ac praedo ille religionum suarum, non ante moreretur quam solatium de ultione cepisset.
Lactantius HOME

bav161.74 bmv147.65

Lactantius, Divinae Institutiones, 2, III. Quod Cicero aliique doctiores peccaverunt, non avertendo populos ab errore. <<<     >>> V. Quod solus omnium creator Deus est colendus, non vero elementa, nec corpora coelestia: Refelliturque Stoicorum sententia, qui stellas et astra deos putant.
monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13 > 7 > 5 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik