Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT III. Quod Cicero aliique doctiores peccaverunt, non avertendo populos ab errore.
| 1 | Sed quid prodest ad vulgus et ad homines imperitos hoc modo concionari? cum videamus etiam doctos et prudentes viros, cum religionum intelligant vanitatem, nihilominus tamen in iis ipsis, quae damnant, colendis nescio qua pravitate perstare. Intelligebat Cicero falsa esse, quae homines adorarent. Nam cum multa dixisset quae ad eversionem religionum valerent, ait tamen non esse illa vulgo disputanda, ne susceptas publice religiones disputatio talis extinguat. Quid de eo facias, qui, cum errare se sentiat, ultro ipse in lapides impingat, ut populus omnis offendat? ipse sibi oculos eruat, ut omnes caeci sint? qui nec de aliis bene mereatur, quos patitur errare; nec de se ipso, qui alienis accedit erroribus, nec utitur tandem sapientiae suae bono, ut factis impleat, quod mente percepit, sed prudens et sciens pedem laqueo inserit, ut simul cum caeteris, quos liberare ut prudentior debuit, et ipse capiatur? Quin potius, si quid tibi, Cicero, virtutis est, experire populum facere sapientem: digna res est, ubi omnes eloquentiae tuae vires exerceas. Non enim verendum est ne te in tam bona causa deficiat oratio, qui saepe etiam malas copiose ac fortiter defendisti. Sed nimirum Socratis carcerem times, ideoque patrocinium veritatis suscipere non audes. At mortem ut sapiens contemnere debuisti. Et erat quidem multo pulchrius, ut ob bene dicta potius, quam ob maledicta morereris. Nec plus tibi laudes Philippicae afferre potuerunt, quam discussus error humani generis, et mentes hominum ad sanitatem tua disputatione revocatae. |
| 2 | Sed concedamus timiditati, quae in sapiente esse non debet. Quid ergo ipse in eodem versaris errore? Video te terrena et manufacta venerari: vana esse intelligis, et tamen eadem facis quae faciunt ipsi, quos ipse stultissimos confiteris. Quid igitur profuit vidisse te veritatem, quam nec defensurus esses, nec secuturus? Si libenter errant etiam ii qui errare se sentiunt, quanto magis vulgus indoctum, quod pompis inanibus gaudet, animisque puerilibus spectat omnia? oblectatur frivolis, et specie simulacrorum capitur, nec ponderare secum unamquamque rem potest, ut intelligat nihil colendum esse quod oculis mortalibus cernitur, quia mortale sit necesse est. Nec mirandum est, si Deum non videant, cum ipsi ne hominem quidem videant, quem videre se credunt. Hoc enim quod oculis subiectum est, non homo, sed hominis receptaculum est; cuius qualitas et figura, non ex lineamentis vasculi quo continetur, sed ex factis et moribus pervidetur. Qui ergo colunt simulacra, corpora sunt hominibus carentia, quia se corporalibus dediderunt, nec vident plus aliquid mente quam corpore; cum sit animi officium ea subtilius cernere, quae acies corporalis non potest intueri. Quos homines idem ille philosophus ac poeta graviter accusat, tamquam humiles et abiectos, qui contra naturae suae rationem ad veneranda terrena se prosternant: ait enim (Lucret., lib. VI de Natura rerum, v. 51): Et faciunt animos humiles formidine divum, Depressosque premunt ad terram. |
| 3 | Aliud quidem ille, cum haec diceret, sentiebat; nihil utique esse colendum, quia dii humana non curent. |
| 4 | Denique alio loco religiones deorum et cultus inane esse officium confitetur (Idem, lib. V, ad finem): Nec pietas ulla est, velatum saepe videri Vertere se ad lapidem, atque omnes accedere ad aras, Et procumbere humi prostratum, et pandere palmas Ante deum delubra, nec aras sanguine multo Spargere quadrupedum, nec votis nectere vota. Quae profecto si cassa sunt, non oportet sublimes et excelsos animos avocari, atque in terram premi, sed nihil aliud quam coelestia cogitare. |
| 5 | Impugnatae sunt ergo a prudentioribus falsae religiones, quia sentiebant esse falsas: sed non est inducta vera, quia qualis, aut ubi esset, ignorabant. Itaque sic habuerunt, tanquam nulla esset omnino, quia veram non poterant invenire. Et eo modo inciderunt in errorem multo maiorem quam illi qui falsam tenebant. Nam isti fragilium cultores, quamvis sint inepti, quia coelestia constituunt in rebus corruptibilibus atque terrenis, aliquid tamen sapientiae retinent, et habere veniam possunt, quia summum hominis officium, etsi non reipsa, tamen proposito tenent: siquidem hominum atque mutorum, vel solum, vel certe maximum in religione discrimen est. Hi vero quanto fuerunt sapientiores, quod intellexerunt falsae religionis errorem, tanto facti sunt stultiores, quod esse aliquam veram non putaverunt. Itaque quoniam facilius est de alienis iudicare, quam de suis; dum aliorum praecipitium vident, non prospexerunt quid ante suos pedes esset. In utraque igitur parte, et summa stultitia invenitur, et odor quidam sapientiae: ut possis dubitare, quos dicas potissimum stultiores, illosne qui falsam religionem suscipiunt, an eos qui nullam. Sed (ut dixi) venia concedi potest imperitis, et qui se sapientes non esse fateantur: his vero non potest qui, sapientiam professi, stultitiam potius exhibent. Non sum equidem tam iniquus, ut eos putem divinare potuisse, ut veritatem per seipsos invenirent; quod fieri ego non posse confiteor. Sed hoc ab his exigo, quod ratione ipsa praestare potuerunt. Facerent enim prudentius, si et intelligerent esse aliquam veram religionem, et falsis impugnatis, aperte pronuntiarent, eam, quae vera esset, ab hominibus non teneri. |
| 6 | Sed moverit eos fortasse illud, quod si qua vera esset religio, exereret se ac vindicaret, nec pateretur esse aliud quidquam. Videre enim nullo modo poterant, quare, aut a quo, et quemadmodum Religio vera opprimeretur; quod est divini sacramenti, et coelestis arcani. Id vero, nisi doceatur, aliquis scire nullo pacto potest. Summa rei haec est: imperiti et insipientes falsas religiones pro veris habent, quia neque veram sciunt, neque falsam intelligunt. Prudentiores vero, quia veram nesciunt, aut in iis, quas falsas esse intelligunt, perseverant, ut aliquid tenere videantur, aut omnino nihil colunt, ne incidant in errorem, cum id ipsum maximi sit erroris vitam pecudum sub figura hominis imitari. Falsum vero intelligere, est quidem sapientiae, sed humanae. Ultra hunc gradum procedi ab homine non potest; itaque multi philosophorum religiones (ut docui) sustulerunt: verum autem scire divinae est sapientiae. Homo autem per seipsum pervenire ad hanc scientiam non potest, nisi doceatur a Deo. Ita philosophi quod summum fuit humanae sapientiae assecuti sunt, ut intelligerent quid non sit: illud assequi nequiverunt, ut dicerent quid sit. Nota Ciceronis vox est : 'Utinam tam facile vera invenire possem, quam falsa convincere.' Quod quia vires humanae conditionis excedit, eius officii facultas nobis est attributa, quibus tradidit Deus scientiam veritatis; cui explicandae quatuor posteriores libri servient. Nunc interim falsa, ut coepimus, detegamus. |