| 1 | Quae igitur amentia est, aut ea fingere quae ipsi postmodum timeant, aut timere quae finxerint? Non ipsa, inquiunt, timemus, sed eos, ad quorum imaginem ficta, et quorum nominibus consecrata sunt. Nempe ideo timetis, quod eos esse in coelo arbitramini: neque enim, si dii sunt, aliter fieri potest. Cur igitur oculos in coelum non tollitis; et advocatis eorum nominibus, in aperto sacrificia celebratis? Cur ad parietes, et ligna, et lapides potissimum, quam illo spectatis, ubi eos esse creditis? Quid sibi templa? quid arae volunt? quid denique ipsa simulacra, quae aut mortuorum aut absentium monimenta sunt? Nam omnino fingendarum similitudinum ratio idcirco ab hominibus inventa est, ut posset eorum memoria retineri, qui vel morte subtracti, vel absentia fuerant separati. Deos igitur in quorum numero reponemus? Si in mortuorum, quis tam stultus ut colat? Si in absentium, colendi ergo non sunt, si nec vident quae facimus, nec audiunt quae precamur. Si autem dii absentes esse non possunt, qui quoniam divini sunt, in quacumque mundi parte fuerint, vident et audiunt universa; supervacua ergo sunt simulacra, illis ubique praesentibus, cum satis sit audientium nomina precibus advocare. At enim praesentes non nisi ad imagines suas adsunt. Ita plane; quemadmodum vulgus existimat, mortuorum animas circa tumulos et corporum suorum reliquias oberrare. Sed tamen postquam deus ille praesto esse coepit, iam simulacro eius opus non est. |
| 2 | Quaero enim, si quis imaginem hominis peraegre constituti contempletur saepius, ut ex ea solatium capiat absentis, num idem sanus esse videatur, si, eo reverso atque praesente, in contemplanda imagine perseveret, eaque potius, quam ipsius hominis aspectu frui velit? Minime profecto. Etenim hominis imago necessaria tum videtur, cum procul abest; supervacua futura, cum praesto est: Dei autem, cuius spiritus ac numen ubique diffusum, abesse numquam potest, semper utique imago supervacua est. Sed verentur, ne omnis eorum religio inanis sit et vana, si nihil in praesenti videant quod adorent, et ideo simulacra constituunt, quae quia mortuorum sunt imagines, similia mortuis sunt; omni enim sensu carent. Dei autem in aeternum viventis vivum et sensibile debet esse simulacrum. Quod si a similitudine in nomen accepit, quomodo possunt ista simulacra Deo similia iudicari, quae nec sentiunt, nec moventur? Itaque simulacrum Dei non illud est, quod digitis hominis ex lapide, aut aere, aliave materia fabricatur; sed ipse homo, quoniam et sentit, et movetur, et multas magnasque actiones habet. Nec intelligunt homines ineptissimi, quod, si sentire simulacra et moveri possent, ultro adoratura hominem fuissent, a quo sunt expolita, quae essent aut incultus et horridus lapis, aut materia informis ac rudis, nisi fuissent ab homine formata. |
| 3 | Homo igitur illorum quasi parens putandus est, per cuius manus nata sunt, per quem speciem, figuram, pulchritudinem habere coeperunt. Et ideo melior est qui fecit, quam illa quae facta sunt. Et tamen factorem ipsum nemo suspicit, aut veretur: quae fecit, timet, tamquam plus possit esse in opere, quam in opifice. Recte igitur Seneca in libris moralibus: Simulacra, inquit, deorum venerantur, illis supplicant genu posito, illa adorant, illis per totum assident diem, aut astant, illis stipem iaciunt, victimas caedunt; et cum haec tantopere suspiciant, fabros, qui illa fecere, contemnunt. Quid inter se tam contrarium, quam statuarium despicere, statuam adorare, et eum ne in convictum quidem admittere, qui tibi deos faciat? Quam ergo vim, quam potestatem habere possunt, cum ipse, qui fecit illa, non habeat? Sed ne haec quidem dare his potuit, quae habebat, videre, audire, loqui, moveri. Quisquamne igitur tam ineptus est, ut putet aliquid esse in simulacro dei, in quo ne hominis quidem quidquam est praeter umbram? Sed haec nemo considerat; infecti sunt enim persuasione, ac mentes eorum penitus fucum stultitiae perbiberunt. Adorant ergo insensibilia, qui sentiunt; irrationabilia, qui sapiunt; exanima, qui vivunt; terrena, qui oriuntur e coelo. Iuvat ergo, velut in aliqua sublimi specula constitutum, unde universi exaudire possint, Persianum illud proclamare, O curvae in terras animae, et coelestium inanes! Coelum potius intuemini, ad cuius spectaculum vos excitavit ille artifex vester Deus. Ille vobis sublimem vultum dedit; vos in terram curvamini: vos altas mentes, et ad parentem suum cum corporibus suis erectas, ad inferiora deprimitis, tamquam vos poeniteat non quadrupedes esse natos. Fas non est coeleste animal cum terrenis, in terramque vergentibus coaequari. Quid vos beneficiis coelestibus orbatis, pronique in humum vestra sponte procumbitis? Humi enim miseri volutamini, cum deorsum quaeritis quod in sublimi quaerere debuistis. Nam ista mortalium digitorum ludicra et fragilia figmenta, ex quolibet materiae genere formata, quid aliud sunt, nisi terra, ex qua nata sunt? Quid ergo rebus inferioribus subiacetis? quid capitibus vestris terram superponitis? Cum enim vos terrae submittitis, humilioresque facitis, ipsi vos ultro ad inferos mergitis, ad mortemque damnatis, quia nihil terra inferius et humilius, nisi mors et inferi. Quae si effugere velletis, subiectam pedibus vestris terram contemneretis, corporis statu salvo: quod idcirco rectum accepistis, quo oculos atque mentem cum eo, qui fecit, conferre possitis. Contemnere autem et calcare terram, nihil aliud est quam simulacra non adorare, quia de terra ficta sunt, item divitias non concupiscere, voluptates corporis spernere, quia opes et corpus ipsum, cuius hospitio utimur, terra est. Vivum colite, ut vivatis; moriatur enim necesse est, qui se suamque animam mortuis adiudicavit. |