Lactantius, Divinae Institutiones, 2, CAPUT I. Quod rationis oblivio faciat homines ignorantes veri Dei, qui colitur in adversis, et in prosperis contemnitur.
| 1 | Quamquam primo libro religiones deorum falsas esse monstraverim; quod ii, quorum varios dissimilesque cultus per universam terram consensus hominum stulta persuasione suscepit, mortales fuerint, functique vita, divinae necessitati morte concesserint; tamen ne qua dubitatio relinquatur, hic secundus liber fontem ipsum patefaciet errorum, causasque omnes explicabit, quibus decepti homines, et primitus deos esse crediderint, et postmodum inveterata persuasione in susceptis pravissime Religionibus perseveraverint. Gestio enim, Constantine Imperator, convictis inanibus, et hominum impia vanitate detecta, singularis Dei asserere maiestatem, suscipiens utilius et maius officium revocandi homines a pravis itineribus, et in gratiam secum ipsos reducendi, ne se (ut quidam philosophi faciunt) tantopere despiciant, neve se infirmos, et supervacuos, et nihil, et frustra omnino natos putent. Quae opinio plerosque ad vitia compellit. Nam dum existimant, nulli Deo nos esse curae, aut post mortem nihil futuros, totos se libidinibus addicunt, et dum licere sibi putant, hauriendis voluptatibus sitienter incumbunt, per quas imprudentes in laqueos mortis incurrunt; ignorant enim quae sit hominis ratio. Quam si tenere vellent, in primis Dominum suum agnoscerent, virtutem iustitiamque sequerentur, terrenis figmentis animas suas non substernerent, mortiferas libidinum suavitates non appeterent: denique seipsos magni aestimarent, atque intelligerent plus esse in homine, quam videtur, cuius vim conditionemque non aliter possent retinere, nisi cultum veri parentis sui, deposita pravitate, susceperint. Equidem, sicut oportet, de summa rerum saepenumero cogitans, admirari soleo maiestatem Dei singularis, quae continet regitque omnia, in tantam venisse oblivionem, ut quae sola coli debeat, sola potissimum negligatur; homines autem ipsos ad tantam caecitatem esse deductos ut vero ac vivo Deo mortuos praeferant, terrenos autem sepultosque in terra ei qui fundator ipsius terrae fuit. |
| 2 | Et tamen huic impietati hominum posset venia concedi, si omnino ab ignorantia divini nominis veniret hic error. Cum vero ipsos deorum cultores saepe videamus Deum summum et confiteri et praedicare, quam sibi veniam sperare possunt impietatis suae? qui non agnoscunt cultum eius, quem prorsus ignorari ab homine fas non est. Nam et cum iurant, et cum optant, et cum gratias agunt, non Iovem aut deos multos, sed Deum nominant: adeo ipsa veritas, cogente natura, etiam ab invitis pectoribus erumpit; quod quidem non faciunt in prosperis rebus. Nam tum maxime Deus ex memoria hominum elabitur, cum beneficiis eius fruentes, honorem dare divinae indulgentiae debent. At vero si qua necessitas gravis presserit, tunc Deum recordantur. Si belli terror infremuerit, si morborum pestifera vis incubuerit, si alimenta frugibus longa siccitas denegaverit, si saeva tempestas, si grando ingruerit, ad Deum confugitur, a Deo petitur auxilium, Deus, ut subveniat, oratur. Si quis in mari, vento saeviente, iactatur, hunc invocat. Si quis aliqua vi afflictatur, hunc potius implorat. Si quis ad extremam mendicandi necessitatem deductus, victum precibus exposcit, Deum solum obtestatur, et per eius divinum atque unicum nomen hominum sibi misericordiam quaerit. Numquam igitur Dei meminerunt, nisi dum in malis sunt. Postquam metus deseruit et pericula recesserunt, tum vero alacres ad deorum templa concurrunt; his libant, his sacrificant, hos coronant. Deo autem, quem in ipsa necessitate imploraverant, ne verbo quidem gratias agunt: adeo ex rerum prosperitate luxuria, ex luxuria vero, ut vitia omnia, sic impietas adversus Deum nascitur. |
| 3 | Quanam istud ex causa fieri putemus? nisi esse aliquam perversam potestatem, quae veritatis sit semper inimica, quae humanis erroribus gaudeat, cui unicum ac perpetuum sit opus offundere tenebras, et hominum caecare mentes, ne lucem videant, ne denique in coelum aspiciant, ac naturam corporis sui servent, cuius originem suo loco narrabimus; nunc fallacias arguamus. Nam cum caeterae animantes pronis corporibus in humum spectent, quia rationem ac sapientiam non acceperunt, nobis autem status rectus, sublimis vultus ab artifice Deo datus sit, apparet istas religiones deorum non esse rationis humanae, quia curvant coeleste animal ad veneranda terrena. Parens enim noster ille unus et solus, et cum fingeret hominem, id est animal intelligens et rationis capax, eum vero ex humo sublevatum ad contemplationem sui artificis erexit. Quod optime ingeniosus poeta (Ovid. I Metam.) signavit: Pronaque cum spectent animalia caetera terram; Os homini sublime dedit, coelumque tueri Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Hinc utique ἀνθρωπον Graeci appellarunt, quod sursum spectet. Ipsi ergo sibi renuntiant, seque hominum nomine abdicant, qui non sursum aspiciunt, sed deorsum: nisi forte id ipsum, quod recti sumus, sine causa homini attributum putant. Spectare nos coelum Deus voluit, utique non frustra. Nam et aves, et ex mutis pene omnia coelum vident; sed nobis proprie datum est, coelum rigidis ac stantibus intueri, ut religionem ibi quaeramus, ut Deum, cuius sedes illa, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur: quod profecto non facit, qui aes, aut lapidem, quae sunt terrena, veneratur. Est autem pravissimum, cum ratio corporis recta sit, quod est temporale, ipsum vero animum, qui sit aeternus, humilem fieri; cum figura et status nihil aliud significent, nisi mentem hominis eo spectare oportere, quo vultum et animum tam rectum esse debere, quam corpus, ut id, cui dominari debet, imitetur. Verum homines, et nominis sui, et rationis obliti, oculos suos ab alto deiiciunt, soloque defigunt, atque timent opera digitorum suorum, quasi vero quidquam esse possit artifice suo maius. |