| 1 | Nunc quoniam vanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae fuerint illi quorum memoria colitur. Theophilus in libro de Temporibus ad Autolicum scripto ait, in historia sua Thallum dicere, quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior troiano bello fuisse invenitur trecentis viginti duobus annis: Belum autem Saturno aequalem fuisse, et utrumque uno tempore adolevisse. Quod adeo verum est, ut ratione ipsa colligi possit. Nam et Agamemnon, qui gessit bellum Troicum, Iovis abnepos fuit, et Achilles Aiaxque pronepotes, et Ulysses eodem gradu proximus fuit; Priamus quidem longa serie. Sed auctores quidam tradunt, Dardanum et Iasium Coriti filios fuisse, non Iovis. Nec enim, si ita fuisset, ad usus impudicos Ganymedem pronepotem suum habere potuisset. Itaque parentibus illorum, quos supra nominavi, si congruentes annos dividas, numerus consentiet. Ab excidio autem Troianae urbis colliguntur anni MCCCCLXX. Ex hac temporum ratione manifestum est, ante annos non amplius quam MDCCC natum esse Saturnum, qui et sator omnium deorum fuit. Non ergo isti glorientur sacrorum vetustate, quorum et origo, et ratio, et tempora deprehensa sunt. Restant adhuc aliqua, quae ad arguendas religiones falsas plurimum valent. Sed iam finem facere libro decrevi, ne modum excedat. Ea enim plenius sunt exequenda, ut omnibus refutatis, quae veritati videntur obstare, homines, qui bonorum ignorantia vagantur incerti, ad religionem veram possimus imbuere. Primus autem sapientiae gradus est, falsa intelligere; secundus, vera cognoscere. Ergo apud quem haec prima institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad veri cognitionem, qua nulla est homini iucundior voluptas; et erit iam sapientia coelestis disciplinae dignus, qui ad cognoscenda caetera libens ac paratus accesserit. |