Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XXII. Quid auctor praedictarum vanitatum in Italia apud Romanos fuerit, et quis apud alias gentes.
| 1 | Harum vanitatum apud Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque imperitos novis superstitionibus implicavit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulavit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus. Erat quaedam spelunca peropaca in nemore Aricino, unde rivus perenni fonte manabat; huc, remotis arbitris, se inferre consueverat, ut mentiri posset, monitu deae coniugis ea sacra populo se tradere quae acceptissima diis essent: videlicet astutiam Minois voluit imitari: qui se in antrum Iovis recondebat, et ibi diu moratus, leges tamquam sibi a Iove traditas afferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret. Nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. Itaque pontifices, flamines, salios, augures creavit, deos per familias descripsit. Sic novi populi feroces animos mitigavit, et ad studia pacis a rebus bellicis avocavit. Sed cum alios falleret, seipsum tamen non fefellit; nam post annos plurimos, Cornelio et Bebio coss., in agro scribae Petilii sub ianiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera corpus Numae fuit, in altera septem latini libri de iure pontificio, item graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones, non eas modo, quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissolvit. Qua re ad senatum delata, decretum est, ut hi libri abolerentur: ita eos Q. Petilius Praetor urbanus in concione populi concremavit, insipienter id quidem. Quid enim profuit, libros esse combustos? cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum? Nemo ergo tunc in senatu non stultissimus. Potuerunt enim et libri aboleri, et res tamen in memoriam non exire. Ita dum volunt etiam posteris approbare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt. |
| 2 | Sed ut Pompilius apud Romanos institutor ineptarum religionum fuit: sic ante Pompilium Faunus in Latio, quin et Saturno avo nefaria sacra constituit, et Picum patrem inter deos honoravit, et sororem suam Fatuam Faunam, eamdemque coniugem consecravit; quam Gabius Bassus Fatuam nominatam tradit, quod mulieribus fata canere consuevisset, ut Faunus viris. Eamdem Varro scribit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo eam, quoad vixerit, praeter virum suum mas viderit, nec nomen eius audierit. Idcirco illi mulieres in operto sacrificant, et bonam deam nominant. Et Sextus Clodius in eo libro, quem graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse, quae quia contra morem decusque regium clam vini ollam ebiberat, et ebria facta erat, virgis myrteis a viro usque ad mortem caesa. Postea vero cum eum facti sui poeniteret, et desiderium eius ferre non posset, divinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris eius obvolutam vini amphoram poni. Reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt. Nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his versibus: Terricolas Lamias Fauni, quas Pompiliique Instituere Numae, tremit has; hic omnia ponit. Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena Vivere, et esse homines: sic isti omnia ficta Vera putant; credunt signis cor inesse in ahenis. Pergula pictorum; veri nihil: omnia ficta Poeta quidem stultos homines infantibus comparavit. At ego multo imprudentiores esse dico. Illi enim simulacra homines putant esse, hi deos. Illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia. Illi utique brevi desinunt falli, horum vanitas et durat, et semper crescit. Sacra Liberi Patris primus Orpheus induxit in Graeciam, primusque celebravit in monte Boeotiae Thebis, ubi Liber natus est, proximo, qui cum frequenter citharae cantu personaret, Citeron appellatus est. Ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus, et carptus est, et fuit per eadem fere tempora, quibus Faunus. Sed quis aetate praecesserit, dubitari potest: siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnaverunt; item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante, Orpheus cum Argonautis ad Iliensium littus accessit. |
| 3 | Procedamus igitur ulterius, et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit. Didymus in libris ἐξηγήσεος Πινδαρικῆς ait, Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse, ac ritus novos sacrorumque pompas introduxisse. Huius duas fuisse filias, Amalthaeam et Melissam, quae Iovem puerum caprino lacte ac melle nutrierunt. Unde poetica illa fabula originem sumpsit, advolasse apes, atque os pueri melle complesse. Melissam vero a patre primam sacerdotem Matri magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupantur. Historia vero sacra testatur ipsum Iovem, postquam rerum potitus est, in tantam insolentiam venisse, ut ipse sibi fana multis in locis constitueret. Nam cum terras circuiret, ut in quamcumque regionem venerat, reges principesve populorum hospitio sibi et amicitia copulabat, et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ita posset amicitiae et foederis memoria conservari. Sic constituta sunt templa Iovi Atabyrio, Iovi Labrandio. Atabyrius enim et Labrandius hospites eius, atque adiutores in bello fuerunt. Item Iovi Laprio, Iovi Molioni, Iovi Casio, et quae sunt in eumdem modum. Quod ille astutissime excogitavit, ut et sibi honorem divinum, et hospitibus suis perpetuum nomen acquireret cum religione coniunctum. Gaudebant ergo illi, et hinc imperio eius libenter obsequebantur, et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. Simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas (Vid. Aeneid., V), cum conditae urbi Acestae hospitis nomen imposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret, augeret, ornaret. Hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iupiter seminavit, et exemplum caeteris ad imitandum dedit. Sive igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit; sive ab ipso quoque Iove, ut Euhemerus; de tempore tamen constat quando dii coli coeperint. Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educaverit Iovem nepotem. Et idcirco fieri potest, vel ut ante, vel adhuc puero Iove deos colere instituerit, id est alumni sui matrem; et aviam Tellurem, quae fuit Urani coniux, et patrem Saturnum: et ipse hoc exemplo atque instituto Iovem ad tantam superbiam provexerit, ut postea sibi divinos honores auderet assumere. |