monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13 > 7 > 5 > 4 > 12 > 20 > 7 > 2 > 1 > 2 > 9 > 17 > 1 > 17B > 2 > 15 > 1 > 25 > 2 > 21
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, XX. De diis Romanorum propriis et eorum sacris. <<<     >>> XXII. Quid auctor praedictarum vanitatum in Italia apud Romanos fuerit, et quis apud alias gentes.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XXI. De diis Barbarorum quibusdam propriis, et eorum sacris, ac itidem de Romanis.

1 Diximus de diis ipsis, qui coluntur: nunc de sacris ac mysteriis eorum pauca dicenda sunt. Apud Cyprios humanam hostiam Iovi Teucrus immolavit; idque sacrificium posteris tradidit, quod est nuper Hadriano imperante sublatum. Erat lex apud Tauros, inhumanam et feram gentem, uti Dianae hospites immolarentur; et id sacrificium multis temporibus celebratum est. Galli Hesum atque Teutatem humano cruore placabant. Nec Latini quidem huius immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latialis Iupiter etiamnunc sanguine colitur humano. Quid a diis boni precantur, qui sic sacrificant? Aut quid tales dii hominibus praestare possunt, quorum poenis propitiantur? Sed de Barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit. Nostri vero, qui semper mansuetudinis et humanitatis gloriam sibi vindicarunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur? Hi enim potius scelerati sunt habendi, qui, cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et imperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur. Apparet tamen antiquum esse hunc immolandorum hominum ritum: siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed uti in Tiberim de ponte Milvio mitteretur. Quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est; cuius responsi ultimus versus est talis: Καὶ κεφαλὰς Ἀΐδῃ καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φωτα. Quod quia videtur ambiguum et fax illi, et homo iaci solet. Verum id genus sacrificii ab Hercule, cum ex Hispania rediret, dicitur esse sublatum, ritu tamen permanente, ut pro veris hominibus imagines iacerentur ex scirpo; ut Ovidius in Fastis docet: Donec in haec venit Tirynthius arva, quotannis Tristia Leucadio sacra peracta modo. Illum stramineos in aquam misisse Quirites: Herculis exemplo corpora falsa iace. Haec sacra Vestales virgines faciunt, ut ait idem! Tum quoque priscorum virgo simulacra virorum Mittere roboreo scirpea ponte solet. Nam de infantibus, qui eidem Saturno immolabantur propter odium Iovis quid dicam, non invenio; tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum, id est tetrum atque execrabile humano generi facinus, sacrificium vocarent: cum teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, sine ullo respectu pietatis extinguerent, immanitatemque omnium bestiarum, quae tamen foetus suos amant, feritate superarent! O dementiam insanabilem! Quid illis isti dii amplius facere possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii? cum suos cultores parricidiis inquinant, orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant? Quid potest esse his hominibus sancti? Aut quid in profanis locis facient, qui inter aras deorum summa scelera committunt? Pescennius Festus in libris Historiarum per Satyram refert, Carthaginenses Saturno humanas hostias solitos immolare: et cum victi essent ab Agathocle, rege Siculorum, iratum sibi Deum putavisse; itaque ut diligentius piaculum solverent, ducentos nobilium filios immolasse. Tantum relligio potuit suadere malorum, Quae peperit saepe scelerosa, atque impia facta. Cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant? cum tantam partem civitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem victor occiderat.
2 Ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra: quorum alia sunt matris deum, in quibus homines suis ipsi virilibus litant; amputato enim sexu, nec viros se, nec foeminas faciunt: alia Virtutis, quam eamdem Bellonam vocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant. Sectis namque humeris, et utraque manu districtos gladios exerentes, currunt, efferuntur, insaniunt. Optime igitur Quintilianus in Fanatico; 'Istud, inquit, si Deus cogit, iratus est.' Etiamne haec sacra sunt? Nonne satius est pecudum more vivere, quam deos tam impios, tam profanos, tam sanguinarios colere? Sed unde isti errores et haec tanta flagitia manaverint, suo loco disseremus: interim videamus et caetera, quae carent scelere, ne studio insectandi videamur eligere peiora. Isidis Aegyptia sacra sunt, quatenus filium parvulum vel perdiderit, vel invenerit. Nam primo sacerdotes eius, deglabrato corpore, pectora sua tundunt; lamentantur, sicut ipsa, cum perdidit, fecerat. Deinde puer producitur quasi inventus, et in laetitiam luctus ille mutatur: ideo Lucanus: . . . . Nunquamque satis quaesitus Osiris. Semper enim perdunt, et semper inveniunt. Refertur ergo in sacris imago rei, quae vere gesta est, quae profecto, si quid sapimus, declarat mortalem mulierem fuisse, ac pene orbam, nisi unicum reperisset. Quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adolescens, morte patris audita, haec loquitur: Evolvam busto iam numen gentibus Isim; Et tectum ligno spargam per vulgus Osirim. Hic est Osiris, quem Serapim vel Serapidem vulgus appellat. Solent enim mortuis consecratis nomina immutari; credo, ne quis putet eos homines fuisse. Nam et Romulus post mortem Quirinus factus est; et Leda, Nemesis; et Circe, Marica; et Ino, postquam se praecipitavit, Leucothea, materque Matuta; et Melicertes filius eius, Palaemon, atque Portumnus. Sacra vero Cereris Eleusinae non sunt his dissimilia. Nam sicut ibi Osiris puer planctu matris inquiritur; ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae vertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur.
3 Apud Lampsacum Priapo litabilis victima est asellus: cuius sacrificii ratio in Fastis haec redditur: Cum dii omnes ad festum matris magnae convenissent, epulisque satiati noctem lusibus ducerent, quievisse humi Vestam, somnumque cepisse: ibi Priapum somno eius ac pudicitiae insidiatum; sed illam intempestivo clamore aselli, quo Silenus vehebatur excitatam, libidinem vero insidiatoris esse deceptam; hac de causa Lampsacenos asellum Priapo, quasi in ultionem, mactare consuevisse; apud Romanos vero eumdem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conservatae panibus coronari. Quid turpius? quid flagitiosius? quam si Vesta beneficio asini virgo est? At poeta fabulam finxit. Num ergo illud est verius, quod referunt ii, qui Φαινόμενα conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis loquuntur, quas Graeci ὄνους vocant? asellos fuisse, qui Liberum patrem transvexerint, cum amnem transire non posset; quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana voce loqueretur: itaque inter eum, Priapumque ortum esse certamen de obscoeni magnitudine; Priapum victum et iratum, interemisse victorem. Hoc vero multo magis ineptum est; sed poetis licet quidquid velint: non excutio tam deforme mysterium, nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. Finxerunt haec sane poetae; sed necesse est alicuius maioris turpitudinis tegendae gratia ficta sint. Quae sit ergo quaeramus. At ea profecto manifesta est. Nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similiter habet cornua, et Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri victima tarda Deo. Ita in hoc quia magnitudo membri virilis enormis est, non potuit ei monstro aptior victima reperiri, quam quae ipsum, cui mactatur, posset imitari.
4 Apud Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a caeteris longe diversus est ritus: siquidem non εὐφημίᾳ (ut Graeci appellant), sed maledictis, et execratione celebrantur; eaque pro violatis habent, si quando inter solemnes ritus vel imprudenti alicui exciderit bonum verbum. Cuius rei haec ratio redditur, si tamen ulla esse in rebus vanissimis potest: Hercules, cum eo delatus esset, famemque pateretur, aratorem quemdam aspexit operantem, ab eoque petere coepit, ut sibi unum bovem venderet. Enimvero ille negavit fieri posse, quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuvencis niteretur. Hercules, solita violentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. At ille infelix, cum boves suos mactari videret, iniuriam suam maledictis ultus est. Quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit. Nam dum comitibus suis epulas apparat, dumque alienos boves devorat, illum sibi amarissime conviciantem, cum risu et cachinnis audiebat. Sed postquam Herculi divinos honores ob admirationem virtutis deferri placuit, a civibus ei ara posita est, quam de facto βούζυγον nominavit, ad quam duo iuncti boves immolarentur, sicut illi quos abstulerat aratori; eumque ipsum sibi constituit sacerdotem, ac praecepit, ut iisdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se unquam epulatum esse iucundius. Haec iam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum dicitur, quod in aliis, si fiat, etiam severissime vindicatur. Ipsius autem Cretici Iovis sacra quid aliud quam quomodo sit aut subtractus patri, aut nutritus ostendunt? Capella est Amaltheae nymphae, quae uberibus suis aluit infantem; de qua Germanicus Caesar in Arataeo carmine sic ait: . . . . . Illa putatur Nutrix esse Iovis; si vere Iuppiter infans Ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae, Sidere quae claro gratum testatur alumnum. Huius capellae corio usum esse pro scuto Iovem contra Titanas dimicantem Musaeus auctor est: unde a poetis ἀιγίοχος nominatur. Ita quidquid est gestum in abscondendo puero, id ipsum per imaginem geritur in sacris. Sed et matris eius mysterium idem continet, quod Ovidius exponit in Fastis, lib. IV, v. 207): Ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide; Tutus ut infanti vagiat ore puer. Pars clypeos sudibus, galeas pars tundit inanes: Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit, priscique manent imitamina facti; Aera deae comites raucaque terga movent, Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos. Hanc totam opinionem, quasi a poetis fictam, Salustius respuit, voluitque ingeniose interpretari, cur altores Iovis dicantur Curetes fuisse; et sic ait: Quia principes intelligendi divini fuerunt, vetustatem ut caetera in maius componentem, altores Iovis celebravisse. Quantum erraverit homo eruditus, iam res ipsa declarat. Si enim princeps est Iupiter, et deorum et religionum; si ante illum dii nulli colebantur vulgo, quia nondum nati fuerant, qui coluntur; apparet Curetes ex diverso principes fuisse divini non intelligendi, per quos error omnis inductus est, et Dei veri memoria sublata. Ex ipsis itaque mysteriis et ceremoniis intelligere debuerunt, hominibus se mortuis supplicare. Non igitur exigo, ut aliquis poetarum fictionibus credat. Qui hos mentiri putat, Pontificum ipsorum scripta consideret, et quidquid est litterarum ad sacra pertinentium revolvat: plura fortasse, quam nos afferimus, inveniet, ex quibus intelligat, inania inepta, commentitia esse omnia, quae pro sanctis habentur. Si quis autem, percepta sapientia, deposuerit errorem, profecto ridebit ineptias hominum pene dementium; illos dico, qui vel inhonesto saltatu tripudiant, vel qui nudi, uncti, coronati, personati, aut luto obliti currunt. Quid de scutis iam vetustate putridis dicam? quae cum portant, deos ipsos se gestare humeris suis arbitrantur. Nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur, qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus, ancile portavit, cum haberet, magistratus beneficio, muneris eius vacationem. Non ergo ille Furius, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putavit ornare. Merito igitur, cum haec a viris non imperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat: O stultas hominum mentes, o pectora caeca! Qualibus in tenebris vitae, quantisque periclis Degitur hoc aevi, quodcumque est! Quis haec ludibria non rideat, qui habeat aliquid sanitatis? cum videat homines velut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusu, nimis lascivus et ineptus esse videatur.
Lactantius HOME

bav161.52 bmv147.48

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, XX. De diis Romanorum propriis et eorum sacris. <<<     >>> XXII. Quid auctor praedictarum vanitatum in Italia apud Romanos fuerit, et quis apud alias gentes.
monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13 > 7 > 5 > 4 > 12 > 20 > 7 > 2 > 1 > 2 > 9 > 17 > 1 > 17B > 2 > 15 > 1 > 25 > 2 > 21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik