Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XX. De diis Romanorum propriis et eorum sacris.
| 1 | Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix lupa honoribus est affecta divinis. Et ferrem si animal ipsum fuisset, cuius figuram gerit. Auctor est Livius, Larentinae esse simulacrum, et quidem non corporis, sed mentis ac morum. Fuit enim Faustuli uxor, et propter vulgati corporis vilitatem, lupa inter pastores, id est, meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur. Exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt; apud quos meretrix quaedam nomine Leaena, cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt, cuius nomen gerebat. Itaque ut illi monimentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. Huius nomini etiam dies festus dicatus est, et Larentinalia constituta. Nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit. Iam quanta ista immortalitas putanda est quam etiam meretrices assequuntur? Flora, cum magnas opes ex arte meretricia quaesivisset, populum scripsit haeredem, certamque pecuniam reliquit, cuius ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appelant Floralia. Quod quia senatui flagitiosum videbatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. Deam finxerunt esse, quae floribus praesit, eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut vitibus bene prospereque florescerent. Eum colorem secutus in Fastis poeta, non ignobilem nympham fuisse narravit, quae sit Chloris vocitata, eamque Zephyro nuptam, quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet omnium florum potestatem. Honeste quidem ista dicuntur; sed inhoneste turpiterque creduntur. Nec debent (cum veritas quaeritur) huiusmodi nos velamenta decipere. Celebrantur ergo illi ludi cum omni lascivia, convenienter memoriae meretricis. Nam praeter verborum licentiam, quibus obscoenitas omnis effunditur, exuuntur etiam vestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio, et in conspectu populi usque ad satietatem impudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur. |
| 2 | Cloacinae simulacrum in cloaca maxima repertum Tatius consecravit, et quia cuius esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen imposuit. Pavorem, Palloremque Tullus Hostilius figuravit et coluit. Quid de hoc dicam, nisi dignum fuisse, qui semper deos suos (sicut optari solet) praesentes haberet? Ab hoc illud M. Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis, honestate nominum differt, re congruit. Eadem vanitate Mentem quoque inter deos collocavit senatus: quam profecto si habuisset, eiusmodi sacra nunquam suscepisset. Magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset; adulatus est videlicet Attico, et irrisit hominem familiarem. Non enim illud magnum, aut omnino consilium dicendum fuit, sed impudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honesta deberent, prostituerunt libidini iuventutis; a quibus flagitiorum deos, et in illis potissimum locis ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate voluerunt, quae simplex et improvida prius irretiri, et in laqueos potest cadere, quam cavere. Quid mirum si ab hac gente universa flagitia manarunt? apud quam ipsa vitia religiosa sunt, eaque non modo non vitantur, verum etiam coluntur. Et ideo huic sententiae, tanquam Graecos prudentia vinceret, adiecit: 'Virtutes enim oportere, non vitia consecrari. Quod si recipis, o Marce Tulli, non vides fore ut irrumpant vitia cum virtutibus, quia mala bonis adhaerent, et in animis hominum potentiora sunt; quae si vetas consecrari, respondebit tibi illa eadem Graecia, se alios deos colere, ut prosint, alios, ne noceant.' |
| 3 | Haec enim semper excusatio est eorum, qui mala sua pro diis habent, ut Romani Rubiginem ac Febrem. Si ergo vitia consecranda non sunt, in quo tibi assentior, ne virtutes quidem. Non enim per se sapiunt, aut sentiunt, neque intra parietes, aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt, et interius comprehendendae, ne sint falsae, si extra hominem fuerint collocatae. Itaque praeclaram illam legem tuam derideo, quam ponis his verbis: 'Ast illa, propter quae datur homini ascensus in coelum, mentem, virtutem, pietatem, fidem, earumque laudum delubra sunto.' Atqui haec separari ab homine non possunt. Si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est. Si autem sunt extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? Virtus enim colenda est, non imago virtutis: et colenda est non sacrificio aliquo, aut thure, aut precatione solemni, sed voluntate sola atque proposito. Nam quid est aliud colere virtutem, nisi eam comprehendere animo, et tenere? quod unusquisque simul ac coepit velle, consequitur. Hic solus virtutis est cultus; nam religio et veneratio nulla alia, nisi unius Dei tenenda est. Quid igitur opus est, o vir sapientissime, supervacuis extructionibus loca occupare, quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere vana et insensibilia culturos? quid immolare victimas? quid tantos sumptus vel fingendis, vel colendis imaginibus impendere? Firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc veris illis nominibus impleatur. Has ergo falsas consecrationes sequitur, quod necesse est. Qui enim virtutes sic colunt, id est qui umbras atque imagines virtutum consectantur, ea ipsa, quae vera sunt, tenere non possunt. Itaque nulla in quoquam virtus est, vitiis ubique dominantibus; nulla fides, omnia pro se unoquoque rapiente; nulla pietas, nec consanguineis nec parentibus parcente avaritia, et cupiditate in venena et in ferrum ruente; nulla pax, nulla concordia, publice bellis saevientibus, privatim vero inimicitiis usque ad sanguinem furentibus; nulla pudicitia, libidinibus effrenatis omnem sexum et omnes corporis partes contaminantibus: nec tamen desinunt ea colere, quae fugiunt et oderunt. Colunt enim thure ac summis digitis, quae sensibus intimis horrere debuerunt: qui error omnis ex illius principalis ac summi boni ignoratione descendit. |
| 4 | Urbe a Gallis occupata, obsessi in Capitolio Romani, cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Calvae consecrarunt. Non igitur intelligunt, quam vanae sint religiones, vel ex eo ipso, quod eas his ineptiis cavillantur. A Lacedaemoniis fortasse didicerant, deos sibi ex eventis fingere, qui cum Messenios obsiderent, et illi furtim deceptis obsessoribus egressi, ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent, a Spartanis mulieribus fusi fugatique sunt. Cognitis autem dolis hostium, Lacedaemonii sequebantur. His armatae mulieres obviam longius exierunt; quae cum viros suos cernerent parare se ad pugnam, quod putarent Messenios esse, corpora sua nudaverunt. At illi uxoribus cognitis, et aspectu in libidinem concitati, sicuti erant armati, permisti sunt utique promiscue; nec enim vacabat discernere. Sic iuvenes ab iisdem antea missi, misti cum virginibus, ex quibus sunt Partheniae nati, propter huius facti memoriam aedem Veneri armatae, simulacrumque posuerunt: quod tametsi ex causa turpi venit, tamen honestius videtur armatam Venerem consecrasse, quam calvam. Eodem tempore Iovi quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento, quod habebant, panem facerent, et in hostium castra iactarent; eoque facto soluta esset obsidio, desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. |
| 5 | Quae ista religionum derisio est? Si earum defensor essem, quid tam graviter queri possem, quam deorum nomen in tantum venisse contemptum, ut turpissimis nominibus ludibrio habeatur? Quis non rideat Fornacem deam, vel potius doctos viros celebrandis Fornacalibus operari? Quis, cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? Hanc esse dicunt, ex qua sint nati Lares, et ipsam Laram nominant, vel Larundam. Quid praestare colenti potest, quae loqui non potest? Colitur et Caca, quae Herculi fecit indicium de furto boum, divinitatem consecuta, quia prodidit fratrem; et Cunina, quae infantes in cunis tuetur, ac fascinum submovet; et Stercutus, qui stercorandi agri rationem primus induxit; et Tutinus, in cuius sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse videatur: et mille alia portenta, ut iam vaniores qui haec colenda susceperint, quam Aegyptios esse dicamus, qui monstruosa et ridicula quaedam simulacra venerantur. Et haec tamen habent aliquam imaginem. Quid? qui lapidem colunt informem atque rudem, cui nomen est Terminus? Hic est, quem pro Iove Saturnus dicitur devorasse; nec immerito illi honos tribuitur. Nam cum Tarquinius Capitolium facere vellet, atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria, utrum Iovi cederent; et cedentibus caeteris, solus Terminus mansit. Unde illum poeta Capitoli immobile saxum vocat. Iam ex hoc ipso quam magnus Iupiter invenitur, cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberaverat. Facto itaque Capitolio, supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum: ut quia non cesserat, libero coelo frueretur; quo ne ipsi quidem fruebantur, qui lapidem frui putaverunt. Et huic ergo publice supplicacatur, quasi custodi finium deo: qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est. Quid de iis dicam, qui colunt talia? nisi ipsos potissimum lapides ac stipites esse? |