monumenta.ch > Plautus > 4 > 5 > 22 > 20 > 1 > 6 > 2 > 15 > 8 > 6 > 6 > 2 > 3 > 2 > 24 > 9 > 18 > 1 > 6 > 7 > 2 > 1 > 1 > 15 > 6 > 3 > 1 > 1 > 9 > 2 > 2 > 8 > 18 > 9 > 9 > 2 > 1 > 2 > 5 > 9 > 4 > 3 > 23 > 2 > 9 > 8 > 6 > 11 > 5 > 7 > 30 > 8 > 4 > 15 > 2 > 8 > 1 > 6 > 2 > 8 > 2 > 6 > 17 > 2 > 24 > 3 > 23 > 6 > 8 > 7 > 7 > 11 > 7 > 27 > 13 > 7 > 5 > 4 > 12 > 20 > 7 > 2 > 1 > 2 > 9 > 17 > 1 > 17B > 2 > 15 > 1 > 25 > 2 > 21 > 30 > 7 > 9 > 78 > 19
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, XVIII. De deorum consecratione propter collata in homines beneficia. <<<     >>> XX. De diis Romanorum propriis et eorum sacris.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XIX. Quod Deum verum simul cum diis vanis nemo possit colere.

1 At enim dicet aliquis, et huic summo qui fecit omnia, et illis partim profuerunt, suam venerationem esse tribuendam. Primum nec factum est unquam, ut qui hos coluit, etiam Deum coluerit: neque fieri potest; quoniam si honos idem tribuitur aliis, ipse omnino non colitur, cuius religio est, illum esse unum ac solum Deum credere. Clamat summus poeta, eos omnes, Qui inventas vitam excoluere per artes, apud inferos esse, ipsumque illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine esse detrusum: ut intelligamus, quantum valeat pater omnipotens, qui et deos fulminibus extinguat. Sed homines ingeniosi hanc secum habebant fortasse rationem: quia Deus fulminari non potest, apparet non esse factum; immo vero, quia factum est, apparet hominem fuisse, non deum. Mendacium enim poetarum non in facto est, sed in nomine. Metuebant enim malum, si contra publicam persuasionem faterentur, quod erat verum. Quod si hoc constat inter ipsos, ex hominibus deos factos, cur ergo non credunt poetis, si quando illorum fugas, et vulnera, et mortes, et bella, et adulteria describunt? Quibus de rebus intelligi datur, non potuisse ullo pacto fieri deos: quia ne homines quidem probi fuerunt, eaque in vita sua gesserunt, quae mortem pariunt sempiternam.
Lactantius HOME

bav161.45 bmv147.43

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik