monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18
Lactantius, Divinae Institutiones, 1, XVII. De Stoicorum eadem sententia; et ibi de deorum aerumnis et turpitudinibus. <<<     >>> XIX. Quod Deum verum simul cum diis vanis nemo possit colere.

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, CAPUT XVIII. De deorum consecratione propter collata in homines beneficia.

1 Hoc loco refellendi sunt etiam ii, qui deos ex hominibus esse factos, non tantum fatentur, sed ut eos laudent etiam gloriantur, aut virtutis gratia, ut Herculem; aut munerum, ut Cererem ac Liberum; aut artium repertarum, ut Aesculapium ac Minervam. Haec vero quam inepta sint, quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent, hostesque Deo vero fiant, quo contempto, mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam. Virtutem esse dicunt, quae hominem tollat in coelum: non illam, de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi; sed hanc corporalem, quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, immortalitatem meruisse creditur. Quis tam stulte ineptus est, ut corporis vires divinum vel etiam humanum bonum iudicet; cum sint et maiores pecudibus attributae, et uno morbo saepe frangantur, vel ipsa senectute minuantur et corruant? Itaque idem ille, cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se voluit, nec senem fieri, ne quando seipso minor aut deformior videretur. Hunc e rogo quo vivum se ipse combusserat, ascendisse in coelum putaverunt: eaque ipsa, quae stultissime admirati sunt, simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum vanitatis eorum monimenta perstarent, qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent. Sed haec Graecorum fortasse culpa sit, qui res levissimas pro maximis semper habuerunt. Quid nostri, num sapientiores? qui athleticam quidem virtutem contemnunt, quia nihil obest: sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes et bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad immortalitatem viam, quam exercitus ducere, aliena vastare, urbes delere, oppida excidere, liberos populos aut trucidare, aut subiicere servituti: videlicet quo plures homines afflixerint, spoliaverint, occiderint, eo se nobiliores, et clariores putant, et inanis gloriae specie capti, sceleribus suis nomen virtutis imponunt. Iam mallem, ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent, quam immortalitatem tam cruentam probarent. Si quis unum hominem iugulaverit, pro contaminato ac nefario habetur, nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant. Ille autem, qui infinita hominum millia trucidaverit, cruore campos inundaverit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in coelum admittitur. Apud Ennium sic loquitur Africanus; Si fas endo plagas coelestum ascendere cuiquam est, Mi soli coeli maxima porta patet. Scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit. O quantis in tenebris, Africane, versatus es! vel potius, o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus in coelum ascensum putaveris! Cui vanitati et Cicero assensit: Est vero, inquit, Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit. Tamquam ipse plane, cum id fieret, ianitor fuerit in coelo. Equidem statuere non possum, dolendumne potius, an ridendum putem; cum videam graves et doctos, et, ut sibi videntur, sapientes viros, in tam miserandis errorum fluctibus volutari. Si haec est virtus, quae nos immortales facit, mori quidem malim, quam exitio esse quamplurimis. Si aliter immortalitas parari non potest, nisi per sanguinent, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? Quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore proiecto, innocentes esse ac iusti velint. Num igitur nemo erit coelo dignus? num peribit virtus, quia hominibus in homines saevire non dabitur? Sed isti, qui eversiones urbium populorumque summam gloriam computant, otium publicum non ferent; rapient, saevient, et iniuriis insolenter illatis, humanae societatis foedus irrumpent, ut habere hostem possint, quem sceleratius deleant, quam lacessierint. Nunc ad reliqua pergamus. Nomen deorum Cereri ac Libero traditio munerum fecit. Possum divinis docere litteris, vinum atque fruges ante progeniem Coeli atque Saturni fuisse in usu hominum: sed ab his sane inventa esse fingamus. Num potest plus aut maius videri, collegisse fruges, hisque fractis, panem facere docuisse, aut uvas de vitibus lectas expressisse, vinumque fecisse, quam fruges ipsas, aut vites generasse, ac protulisse de terra? Reliquerit haec sane Deus humanis ingeniis eruenda: tamen fieri non potest, quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini, ut inveniret, et illa ipsa, quae possent inveniri. Artes quoque suis inventoribus immortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Colamus igitur et illos, qui fullonicam sutrinamque docuerunt. Cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti divites vas Samia contemnunt? Sunt et aliae artes, quarum repertores humanae vitae plurimum profuerunt. Cur non et illis attributa sunt templa? sed nimirum Minerva est, quae omnes reperit: ideoque illi opifices supplicant. Ergo ab his sordibus Minerva ascendit in coelum. Est vero cur quisquam derelinquat eum, qui terram cum animantibus, coelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam veneretur, quae telam docuit ordiri? Quid ille, qui vulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior, quam qui corpora ipsa formavit, sentiendi ac vivendi rationem dedit? herbas denique ipsas, et caetera quibus medendi ars constat, excogitavit ac protulit?
Lactantius HOME

bav161.42 bmv147.41

Lactantius, Divinae Institutiones, 1, XVII. De Stoicorum eadem sententia; et ibi de deorum aerumnis et turpitudinibus. <<<     >>> XIX. Quod Deum verum simul cum diis vanis nemo possit colere.
monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik